112
Augustinus Hipponensis DE FIDE, SPE, ET CHARITATE, ENCHIRIDION AD LAURENTIUM.

AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres...ipso esse potest, ita etiam nemo a se ipso spaiens esset potes, sed ab illo illustrante, de quo scriptum est: « Omnis sapientia a Deo est.6 »)

  • Upload
    others

  • View
    4

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

  • Augustinus Hipponensis

    DE FIDE, SPE, ET CHARITATE,ENCHIRIDION AD LAURENTIUM.

  • SANCTI AURELIIAUGUSTINI,

    HIPPONENSIS EPISCOPI,OPERA OMNIA,

    MULTIS SERMONIBUS INEDITIS AUCTA ET LOCUPLETATA ;EXTRACTA E COLLECTIONESS. ECCLESIÆ PATRUM ;

    ACCURANTIBUSD. A. B. CAILLAU,

    CANONICO HONORARIO CENOMANENSI ET CADURCENSI,PLURIBUSQUE CLERI GALLICANI PRESBYTERIS.

    OPUS REGI DICATUM.TOMUS VIGESIMUS SEXTUS.

    pp. 95-177DE FIDE, SPE, ET CHARITATE, ENCHIRIDION AD

    LAURENTIUM.

    PARISIIS,APUD PARENT-DESBARRES, EDITOREM,

    SANCTÆ SEDIS ORDINUM INSIGNIBUS DECORATUM,VIA VULGO DICTA DE SEINE, 48.

    MDCCCXXXIX.

    2

  • ENCHIRIDION AD LAURENTIUM, DE FIDE,SPE ET CARITATE LIBER UNUS.1

    I. Dici non potest,2 dilectissime fili Laurenti,quantum tua eruditione delecter, quantumque tecupiam esse sapientem, non ex eorum numero dequibus dicitur : Ubi sapiens ? ubi scriba ? ubiconquisitor huius saeculi ? Nonne stultam fecit Deussapientiam huius mundi ?3 sed ex eorum de quibusscriptum est : Multitudo sapientium sanitas est orbisterrarum4 et quales vult Apostolus fieri quibusdicit : Volo autem vos sapientes quidem esse in bono,simplices autem in malo5. (Sicut autem nemo a seipso esse potest, ita etiam nemo a se ipso spaiensesset potes, sed ab illo illustrante, de quoscriptum est: « Omnis sapientia a Deo est.6 »)Hominis [96] autem sapientia pietas est. Habeshoc in libro sancti Iob. Nam ibi legitur quod ipsaSapientia dixerit homini : Ecce pietas est sapientia7. Siautem quaeras quam dixerit eo loco pietatem,distinctius in Graeco reperies θεοσέβειαν, qui estDei cultus. Dicitur enim Graece pietas et aliter, idest εὐσέβεια quo nomine significatur bonuscultus, quamvis et hoc praecipue referatur adcolendum Deum. Sed nihil est commodius illo1 Scriptus anno 421, aut paulo post. Vide Retract. lib. II, cap. 63.2 Vide D. Guillon, tom. XXI, p. 179-193.3 1 Cor 1, 20.4 Sap 6, 24.5 Rom 16, 19.6 Eccli. I, 1.7 Iob 28, 28.

    3

  • nomine, quo evidenter Dei cultus expressus est,cum quid esset hominis sapientia diceretur.Quaerisne aliquid dici brevius, qui petis a me, utbreviter magna dicantur ? An hoc ipsum tibifortasse desideras breviter aperiri atque insermonem colligi brevem, quonam modo sitcolendus Deus ? Hic si respondero fide specηaritate colendum Deum, profecto dicturus esbrevius hoc dictum esse quam velis, ac deindepetiturus ea tibi breviter explicari quae ad singulatria ista pertineant, quid credendum scilicet, quidsperandum, quid amandum sit. Quod cum fecero,ibi erunt omnia illa quae in epistula tua quaerendaposuisti : cuius exemplum si est penes te, facileest ut ea revolvas et relegas : si autem non est,commemorante me recolas. Vis enim tibi, utscribis, librum a me fieri quem Enchiridion, ut dicunt,habeas et de tuis manibus non recedat, continenspostulata, id est quid sequendum maxime, quid propterdiversas principaliter haereses sit fugiendum, in quantumratio pro religione contendat, vel quid in ratione cum fidessit sola non veniat, quid primum quid ultimum teneatur,quae totius definitionis summa sit, quod certumpropriumque fidei catholicae fundamentum. Haec omniaquae requiris procul dubio scies diligenter sciendoquid credi, quid sperari debeat, quid amari. Haecenim [97] maxime, immo vero sola, in religionesequenda sunt : his qui contradicit aut omnino aChristi nomine alienus est, aut haereticus. Haecsunt defendenda ratione, quae vel a sensibus

    4

  • corporis inchoata vel ab intellegentia mentisinventa. Quae autem nec corporeo sensu expertisumus, nec mente assequi valuimus ac valemus,eis sine ulla dubitatione credenda sunt testibus aquibus ea quae divina vocari iam meruit, Scripturaconfecta est : qui ea sive per corpus, sive peranimum divinitus adiuti vel videre vel etiampraevidere potuerunt. Cum autem initio fidei quaeper dilectionem operatur8 imbuta mens fuerit,tendit bene vivendo etiam ad speciem pervenire,ubi est sanctis et perfectis cordibus nota etineffabilis pulchritudo cuius plena visio estsumma felicitas. Hoc est nimirum quod requiris,quid primum, quid ultimum teneatur : inchoarifide, perfici specie. Haec enim totius definitionisest summa. Certum vero propriumque fideicatholicae fundamentum Christus est :Fundamentum enim aliud, ait Apostolus, nemo potestponere praeter id quod positum est, quod est ChristusIesus9. Neque hoc ideo negandum est propriumfundamentum esse fidei catholicae, quia putaripotest aliquibus haereticis hoc nobiscum essecommune. Si enim diligenter quae ad Christumpertinent cogitentur, nomine tenus inveniturChristus apud quoslibet haereticos qui sechristianos vocari volunt, re ipsa vero non estapud eos. Quod ostendere nimis longum est,quoniam commemorandae sunt omnes haereses8 Cf. Gal 5, 6.9 1 Cor 3, 11.

    5

  • sive quae fuerunt sive quae sunt sive quaepotuerunt esse sub vocabulo christiano, et quamsit hoc verum per singulas quasquemonstrandum. Quae disputatio tam multorum estvoluminum [98] ut etiam infinita videatur. Tuautem Enchiridion a nobis postulas, id est quodmanu possit astringi, non quod armaria possitonerare. Ut igitur ad illa tria redeamus per quaediximus colendum Deum, fidem, spem,caritatem ; facile est ut dicatur quid credendum,quid sperandum, quid amandum sit. Sedquemadmodum adversus eorum qui diversasentiunt calumnias defendatur, operosiorisuberiorisque doctrinae est : quae ut habeatur nonbrevi enchiridio manus debet impleri, sed grandistudio pectus accendi.

    II. Nam ecce tibi est Symbolum et dominicaoratio. Quid brevius auditur aut legitur ? Quidfacilius memoriae commendatur ? Quia enim depeccato gravi miseria premebatur genushumanum, et divina indigebat misericordia,gratiae Dei tempus propheta praedicens ait : Eterit : omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit10.Propter hoc oratio. Sed Apostolus cum ad ipsamgratiam commendandam hoc propheticumcommemorasset testimonium, continuo subiecit :Quomodo autem invocabunt in quem non crediderunt ?11Propter hoc Symbolum. In his duobus tria illa10 Ioel 2, 32. Cf. Act 2, 21; Rom 10, 13.11 Rom 10, 14.

    6

  • intuere : fides credit, spes et caritas orant. Sedsine fide esse non possunt, ac per hoc et fidesorat. Propterea quippe dictum est : Quomodoinvocabunt in quem non crediderunt ? Quid autemsperari potest quod non creditur ? Porro aliquidetiam quod non speratur, credi potest. Quisnamque fidelium poenas non credit impiorum,nec sperat tamen ? Et quisquis eas imminere sibicredit ac fugaci motu animi exhorret, rectiustimere dicitur quam sperare. Quae duo quidamdistinguens ait : Liceat sperare [99] timenti12. Nonautem ab alio poeta, quamvis meliore, propriedictum est :

    Hunc ego si potui tantum sperare dolorem13.Denique nonnulli in arte grammatica verbi

    huius utuntur exemplo ad ostendendamimpropriam dictionem, et aiunt : Sperare dixit protimere. Est itaque fides et malarum rerum etbonarum, quia et bona creduntur et mala, et hocfide bona, non mala. Est etiam fides etpraeteritarum rerum et praesentium et futurarum.Credimus enim Christum mortuum, quod iampraeteriit ; credimus sedere ad dexteram Patris,quod nunc est ; credimus venturum adiudicandum, quod futurum est. Item fides etsuarum rerum est et alienarum ; nam et sequisque credit aliquando esse coepisse, nec fuisseutique sempiternum, et alios atque alia. Nec

    12 LUCANUS, Pharsalia 2, 15.13 VIRGILIUS, Aen. 4, 419.

    7

  • solum de aliis hominibus multa quae adreligionem pertinent, verum etiam de angeliscredimus. Spes autem non nisi bonarum rerumest, nec nisi futurarum, et ad eum pertinentiumqui earum spem gerere perhibetur. Quae cum itasint, propter has causas distinguenda erat fides abspe, sicut vocabulo ita et rationabili differentia.Nam quod attinet ad non videre, sive quaecreduntur, sive quae sperantur, fidei speiquecommune est. In Epistula quippe ad Hebraeos, quateste usi sunt illustres catholicae fidei ac Regulaedefensores, fides esse dicta est Convictio rerum quaenon videntur14. Quamvis quando se quisque nonverbis, non testibus, non denique ullis argumentis,sed praesentium rerum evidentiae credidisse (hocest fidem accommodasse) dicit, non ita videturabsurdus ut recte reprehendatur in verbo eiquedicatur : " Vidisti ; ergo non credidisti " ; unde[100] putari potest non esse consequens ut nonvideatur res quaecumque creditur. Sed meliushanc appellamus fidem quam divina eloquiadocuerunt, earum scilicet rerum quae nonvidentur. De spe quoque ait Apostolus : Spes quaevidetur, non est spes : quod enim videt quis quid sperat ?Si autem quod non videmus speramus per patientiamexpectamus15. Cum ergo bona nobis futura essecreduntur, nihil aliud quam sperantur. Iam deamore quid dicam, sine quo fides nihil prodest ?14 Hebr 11, 1.15 Rom 8, 24.

    8

  • Spes vero esse sine amore non potest. Denique utait apostolus Iacobus : Et daemones credunt etcontremiscunt16 : nec tamen sperant vel amant, sedpotius quod speramus et amamus credendoventurum esse, formidant. Propter quod etapostolus Paulus fidem quae per dilectionemoperatur17 approbat atque commendat, quaeutique sine spe non potest esse. Proinde nec amorsine spe est nec sine amore spes, nec utrumquesine fide.

    III. Cum ergo quaeritur quid credendum sitquod ad religionem pertineat, non rerum naturaita rimanda est quemadmodum ab eis quosphysicos Graeci vocant, nec metuendum est nealiquid de vi et numero elementorum, de motuatque ordine et defectibus siderum, de figuracaeli, de generibus et naturis animalium fruticumlapidum fontium fluminum montium, de spatiislocorum et temporum, de signis imminentiumtempestatum, et talia sescenta de his rebus quasilli vel invenerunt vel invenisse se existimant,christianus ignoret : quia nec ipsi omniareppererunt, tanto excellentes ingenio flagrantesstudio abundantes otio, et quaedam humanaconiectura investigantes, quaedam vero historicaexperientia perscrutantes, et in eis quae seinvenisse gloriantur plura opinantes potius quamscientes. Satis est [101] christiano rerum16 Iac 2, 19.17 Cf. Gal 5, 6.

    9

  • creatarum causam sive caelestium siveterrestrium, sive visibilium sive invisibilium, nonnisi bonitatem credere Creatoris qui est Deusunus et verus, nullamque esse naturam quae nonaut ipse sit aut ab ipso : eumque esse Trinitatem,Patrem scilicet et Filium a Patre genitum etSpiritum Sanctum ab eodem Patre procedentem,sed unum eundemque Spiritum et Patris et Filii.Ab hac summe et aequaliter et immutabiliter bonaTrinitate creata sunt omnia, nec summe necaequaliter nec immutabiliter bona, sed tamenbona etiam singula : simul vero universa valdebona18, quia ex omnibus consistit universitatisadmirabilis pulchritudo. In qua etiam illud quodmalum dicitur, bene ordinatum et loco suopositum, eminentius commendat bona, ut magisplaceant et laudabiliora sint dum comparanturmalis. Neque enim Deus omnipotens quod etiaminfideles fatentur : Rerum cui summa potestas19 cumsumme bonus sit, ullo modo sineret mali essealiquid in operibus suis nisi usque adeo essetomnipotens et bonus ut bene faceret et de malo.Quid est autem aliud quod malum dicitur, nisiprivatio boni ? Nam sicut corporibus animaliumnihil est aliud morbis et vulneribus affici quamsanitate privari (neque enim id agitur cumadhibetur curatio, ut mala ista quae inerant, id estmorbi ac vulnera, recedant hinc et alibi sint, sed18 Cf. Gen 1, 31.19 Cf. VIRGILIO, Aen. 10, 100.

    10

  • utique ut non sint ; non enim ulla substantia, sedcarnalis substantiae vitium est vulnus aut morbus,cum caro sit ipsa substantia, profecto aliquodbonum cui accidunt ista mala, id est privationeseius boni quod dicitur sanitas) ; ita et animorumquaecumque sunt vitia, naturalium suntprivationes bonorum : quae cum sanantur nonaliquo transferuntur, sed ea quae ibi erant,nusquam erunt, quando in illa sanitate non erunt.[102]

    IV. Naturae igitur omnes, quoniamnaturarum prorsus omnium Conditor summebonus est, bonae sunt. Sed quia non sicut earumConditor summe atque imcommutabiliter bonaesunt, ideo in eis et minui bonum et augeri potest.Sed bono minui malum est, quamvisquantumcumque minuatur remaneat aliquidnecesse est (si adhuc natura est), unde natura sit.Neque enim, si qualiscumque et quantulacumquenatura est, consumi bonum quo natura est, nisi etipsa consumatur potest. Merito quippe naturaincorrupta laudatur : porro si et incorruptibilis sit,quae corrumpi omnino non possit, multo estprocul dubio laudabilior. Cum vero corrumpitur,ideo malum est eius corruptio quia eamqualicumque privat bono. Nam si nullo bonoprivat non nocet ; nocet autem : adimit igiturbonum. Quamdiu itaque natura corrumpitur inestei bonum quo privetur, ac per hoc si naturaealiquid remanebit quod iam corrumpi nequeat,

    11

  • profecto natura incorruptibilis erit, et ad hoc tammagnum bonum corruptione perveniet. At sicorrumpi non desinet, nec bonum habere utiquedesinet quo eam possit privare corruptio. Quamsi penitus totamque consumpserit, ideo nullumbonum inerit quia natura nulla erit. Quocircabonum consumere corruptio non potest nisiconsumendo naturam. Omnis ergo natura bonumest, magnum si corrumpi non potest, parvum sipotest ; negari tamen bonum esse, nisi stulteatque imperite, prorsus non potest. Quae sicorruptione consumitur, nec ipsa corruptioremanebit, nulla ubi esse possit subsistentenatura. Ac per hoc nullum est quod diciturmalum si nullum sit bonum. Sed bonum omnimalo carens, integrum bonum est ; cui veruminest malum, vitiatum vel vitiosum bonum est.Nec malum unquam potest esse ullum ubi bonumest nullum. Unde res mira conficitur, ut quiaomnis [103] natura in quantum natura est, bonumest, nihil aliud dici videatur cum vitiosa naturamala esse natura dicitur, nisi malum esse quodbonum est : nec malum esse nisi quod bonumest ; quoniam omnis natura bonum est, nec resaliqua mala esset si res ipsa quae mala est naturanon esset. Non igitur potest esse malum nisialiquod bonum. Quod cum dici videatur absurde,connexio tamen ratiocinationis huius velutinevitabiliter nos compellit hoc dicere : etcavendum est ne incidamus in illam sententiam

    12

  • propheticam ubi legitur : Vae iis qui dicunt quodbonum est malum, et quod malum est bonum ; qui dicunttenebras lucem, et lucem tenebras ; qui dicunt dulceamarum, et amarum dulce20. Et tamen Dominus ait :Malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala21.Quid est autem malus homo nisi mala natura,quia homo natura est ? Porro si homo aliquodbonum est quia natura est, quid est malus homonisi malum bonum ? Tamen cum duo istadiscernimus, invenimus nec ideo malum quiahomo est, nec ideo bonum quia iniquus est, sedbonum quia homo, malum quia iniquus. Quisquisergo dicit : " Malum est hominem esse ", aut : "Bonum est iniquum esse ", ipse incidit inpropheticam illam sententiam : Vae his qui dicuntquod bonum est malum et quod malum est bonum ; opusenim Dei culpat quod est homo, et vitiumhominis laudat, quod est iniquitas. Omnis itaquenatura, etiam si vitiosa est, in quantum natura est,bona est, in quantum vitiosa est, mala est.Quapropter in his contrariis quae mala et bonavocantur illa dialecticorum regula deficit quadicunt nulli rei duo simul inesse contraria. Nullusenim aer simul est et tenebrosus et lucidus : nulluscibus aut potus simul dulcis est et amarus :nullum corpus simul ubi album [104] ibi etnigrum ; nullum simul ubi deforme, ibi etformosum. Et hoc in multis ac paene omnibus20 Isai 5, 20.21 Lc 6, 45; cf. Mt 12, 35.

    13

  • contrariis reperitur, ut in una re simul esse nonpossint. Cum autem bona et mala nullus ambigatesse contraria, non solum simul esse possunt, sedmala omnino sine bonis et nisi in bonis esse nonpossunt, quamvis bona sine malis possint. Potestenim homo vel angelus non esse iniustus, iniustusautem non potest esse nisi homo vel angelus : etbonum quod homo, bonum quod angelus, malumquod iniustus. Et haec duo contraria ita simulsunt ut, si bonum non esset in quo esset, prorsusnec malum esse potuisset : quia non modo ubiconsisteret, sed unde oreretur corruptio nonhaberet, nisi esset quod corrumperetur ; quod nisibonum esset, nec corrumperetur ; quoniam nihilest aliud corruptio, quam boni exterminatio. Exbonis igitur mala orta sunt, et nisi in aliquibusbonis non sunt. Nec erat alias unde oreretur ullamali natura. Nam si esset, in quantum naturaesset profecto bona esset ; et aut incorruptibilisnatura magnum esset bonum, aut etiam naturacorruptibilis nullo modo esset nisi aliquodbonum, quod bonum corrumpendo posset einocere corruptio. Sed cum mala ex bonis ortaesse dicimus, non putetur hoc dominicaesententiae refragari qua dixit : Non potest arbor bonafructus malos facere22. Non potest enim, sicut Veritasait, colligi uva de spinis23, quia non potest nasciuva de spinis ; sed ex bona terra et vites nasci22 Mt 7, 18.23 Cf. Mt 7, 16.

    14

  • posse videmus et spinas. Et eo modo, tamquamarbor mala, fructus bonos, id est opera bona, nonpotest facere voluntas mala, sed ex bona hominisnatura oriri voluntas et bona potest et mala. Necfuit prorsus unde primitus oriretur voluntas mala,nisi ex angeli et hominis natura bona. Quod etipse Dominus eodem loco, [105] ubi de arbore etfructibus loquebatur apertissime ostendit. Aitenim : Aut facite arborem bonam et fructum eius bonum,aut facite arborem malam et fructum eius malum24 : satisadmonens ex arbore quidem bona malos, aut exmala bonos nasci fructus non posse, ex ipsatamen terra cui loquebatur, utramque arboremposse.

    V. Quae cum ita sint, quando nobis Maronisille versus placet :

    Felix qui potuit rerum cognoscere causas25,non nobis videatur ad felicitatem

    consequendam pertinere si sciamus causasmagnarum in mundo corporalium motionum,quae abditissimis naturae sinibus occuluntur :Unde tremor terris, qua vi maria alta tumescant, obicibusruptis, rursusque in se ipsa residant26, et ceterahuiusmodi. Sed bonarum et malarum rerumcausas nosse debemus, et id hactenus quatenuseas homini, in hac vita erroribus aerumnisque

    24 Mt 12, 33.25 VIRGILIUS, Georgica, 2, 490.26 VIRGILIUS, Georgica, 2, 480-481.

    15

  • plenissima27, ad eosdem errores et aerumnasevadendas nosse conceditur. Ad illam quippefelicitatem tendendum est ubi nulla quatiamuraerumna, nullo errore fallamur. Nam si causaecorporalium motionum noscendae nobis essent,nullas magis nosse quam nostrae valetudinisdeberemus ; cum vero eis ignoratis medicosquaerimus, quis non videat quod de secretis caeliet terrae nos latet quanta sit patientianesciendum ? Quamvis enim error quantapossumus cura cavendus sit non solum inmaioribus, verum etiam in minoribus rebus, necnisi rerum ignorantia possit errari, non est tamenconsequens ut continuo erret quisquis aliquidnescit, sed quisquis se existimat scire quod nescit ;pro vero quippe approbat falsum, quod est errorisproprium28. Verumtamen in qua re quisque erretinterest plurimum. Nam in [106] una eademque reet nescienti sciens et erranti non errans rectaratione praeponitur. In diversis autem rebus, idest, cum iste sciat alia, ille alia, et iste utiliora, etille minus utilia vel etiam noxia, quis non in eisquae ille scit ei praeferat nescientem ? Sunt enimquaedam quae nescire quam scire sit melius.Itemque nonnullis errare profuit aliquando, sed invia pedum non in via morum. Nam nobis ipsisaccidit ut in quodam bivio falleremur et noniremus per eum locum ubi opperiens transitum27 Cf. CICERO, Hortensius, fragm. 95 (Müller).28 Cf. CICERO, Academica, 2, 66.

    16

  • nostrum donatistarum manus armata subsederat,atque ita factum est ut eo quo tendebamus perdevium circuitum veniremus, cognitisque insidiisillorum nos gratularemur errasse atque indegratias ageremus Deo. Quis ergo viatorem sicerrantem sic non erranti latroni praeponeredubitaverit ? Et fortasse ideo apud illumsummum poetam loquens quidam miser amator :

    Ut vidi, inquit, ut perii, ut me malus abstulit error !29

    quoniam est et error bonus qui non solumnihil obsit verum etiam prosit aliquid. Seddiligentius considerata veritate, cum aliud non siterrare quam verum putare quod falsum est,falsumque quod verum est, vel certum habere proincerto, incertumve pro certo, sive falsum sive sitverum, idque tam sit in animo deforme atqueindecens quam pulchrum ac decorum essesentimus vel in loquendo vel in assentiendo : Est,est ; non, non30 ; profecto et ob hoc ipsum est vitamisera ista qua vivimus, quod ei nonnumquam, utnon amittatur, error est necessarius. Absit ut talissit illa vita ubi est animae nostrae ipsa veritasvita31, ubi nemo fallit, fallitur nemo. Hic autemhomines fallunt atque falluntur, miserioresquesunt cum [107] mentiendo fallunt quam cummentientibus credendo falluntur. Usque adeotamen rationalis natura refugit falsitatem, et

    29 VIRGILIUS, Eclogae 7, 41.30 Mt 5, 37.31 Cf. Io 14, 6.

    17

  • quantum potest devitat errorem, ut falli nolintetiam quicumque amant fallere. Non enim sibi quimentitur videtur errare, sed alium in erroremmittere credentem sibi. Et in ea quidem re nonerrat quam mendacio contegit, si novit ipse quidverum sit sed in hoc fallitur, quod putat sibi suumnon obesse mendacium, cum magis facienti quampatienti obsit omne peccatum.

    VI. Verum hic difficillima et latebrosissimagignitur quaestio, de qua iam grande librum, cumrespondendi necessitas nos urgueret, absolvimus,utrum ad officium hominis iusti pertineataliquando mentiri. Nonnulli32 enim eo usqueprogrediuntur ut et peierare et de rebus ad Deicultum pertinentibus ac de ipsa Dei natura falsumaliquid dicere nonnumquam bonum piumqueopus esse contendant. Mihi autem videturpeccatum quidem esse omne mendacium, sedmultum interesse quo animo et quibus de rebusquisque mentiatur. Non enim sic peccat ille quiconsulendi, quomodo ille qui nocendi voluntatementitur, aut vero tantum nocet qui viatoremmentiendo in diversum iter mittit, quantum is quiviam vitae mendacio fallente depravat. Nemosane mentiens iudicandus est qui dicit falsumquod putat verum, quoniam quantum in ipso estnon fallit ipse sed fallitur. Non itaque mendaciised aliquando temeritatis arguendus est qui falsaincautius credita pro veris habet, potiusque e32 Priscillianistæ

    18

  • contrario, quantum in ipso est ille mentitur quidicit verum quod putat falsum. Quantum enim adanimum eius attinet, quia non quod sentit hocdicit, non verum dicit, quamvis verum inveniaturesse quod dicit ; nec ullo modo liber est amendacio qui ore nesciens verum loquitur, sciens[108] autem voluntate mentitur. Non consideratisitaque rebus ipsis de quibus aliquid dicitur, sedsola intentione dicentis, melior est qui nesciensfalsum dicit quoniam id verum putat, quam quimentiendi animum sciens gerit nesciens verumesse quod dicit. Ille namque non aliud habet inanimo aliud in verbo : huic vero, qualecumqueper se ipsum sit quod ab eo dicitur, aliud tamenclausum in pectore aliud in lingua promptumest33, quod malum est proprium mentientis. Inipsarum autem quae dicuntur considerationererum tantum interest qua in re quisque fallatursive mentiatur, ut cum falli quam mentiri minussit malum quantum pertinet ad hominisvoluntatem, tamen longe tolerabilius sit in hisquae a religione sunt seiuncta mentiri, quam in hissine quorum fide vel notitia Deus coli non potestfalli. Quod ut illustretur exemplis, intueamurquale sit si quispiam dum mentitur vivere nuntietaliquem mortuum, et alius dum fallitur credatiterum Christum post quamlibet longa temporamoriturum : nonne illo modo mentiri quam istomodo falli incomparabiliter praestat multoque33 Cf. SALLUSTIO, De coniuratione Catilinae 10.

    19

  • minoris mali est in illum errorem aliqueminducere quam in istum ab aliquo induci ? Inquibusdam ergo rebus magno, in quibusdamparvo, in quibusdam nullo malo, in quibusdamnonnullo etiam bono fallimur. Nam magno malofallitur homo cum hoc non credit quod ad vitamducit aeternam, vel hoc credit quod ad mortemducit aeternam. Parvo autem malo fallitur quifalsum pro vero approbando incidit in aliquastemporales molestias, quibus tamen adhibitafidelis patientia convertit eas in usum bonum,velut si quisquam bonum hominem putando quimalus est, aliquid ab eo patiatur mali. Qui veromalum hominem ita bonum credit ut nihil ab eomali patiatur, nullo malo fallitur, nec in eum caditilla [109] prophetica detestatio : Vae his qui dicuntquod malum est bonum34. De ipsis enim rebus quibushomines mali sunt, non de hominibus dictumintellegendum est. Unde qui adulterium dicitbonum, recte arguitur illa voce prophetae ; quivero ipsum hominem dicit bonum quem putatcastum, nescit adulterum, non in doctrina rerumbonarum et malarum sed in occultis humanorumfallitur morum, vocans hominem bonum in quoputat esse quod novit bonum, et dicens malumadulterum et bonum castum, sed hunc bonumdicens nesciendo adulterum esse, non castum.Porro si per errorem evadit quisque perniciem,sicut superius dixi nobis in itinere contigisse,34 Isai 5, 20.

    20

  • etiam boni aliquid homini errore confertur. Sedcum dico in quibusdam rebus nullo malo aliquemvel nonnullo etiam bono falli, non ipsum erroremdico nullum malum vel nonnullum bonum, sedmalum quo non venitur vel bonum quo veniturerrando, id est, ex ipso errore quid non eveniatvel quid proveniat. Nam ipse per se ipsum erroraut magnum in re magna aut parvum in re parva,tamen semper est malum. Quis enim nisi erransmalum neget approbare falsa pro veris autimprobare vera pro falsis, aut habere incerta procertis vel certa pro incertis ? Sed aliud est bonumhominem putare qui malus est, quod est erroris,et aliud est ex hoc malo aliud malum non pati, sinihil noceat homo malus qui est putatus bonus.Itemque aliud est ipsam viam putare quae non estipsa, et aliud est ex hoc erroris malo aliquid boniconsequi velut est ab insidiis malorum hominumliberari.

    VII. Nescio sane utrum eiusmodi etiamerrores : cum homo de malo homine bene sentit,qualis sit nesciens : aut pro eis quae per sensuscorporis capimus [110] occurrunt similia, quaespiritu tamquam corpore vel corpore tanquamspiritu sentiuntur (quale putabat esse apostolusPetrus quando existimabat se visum vidererepente de claustris et vinculis per angelumliberatus35) ; aut in ipsis rebus corporeis leneputatur esse quod asperum est, aut dulce quod35 Cf. Act 12, 7.

    21

  • amarum est, aut bene olere quod putidum est, auttonare cum rheda transit, aut illum esse hominemcum sit alius quando duo simillimi sunt quod ingeminis saepe contigit ; unde ait ille :

    … Gratusque parentibus error36,et cetera talia etiam peccata dicenda sint. Nec

    quaestio nodosissima, quae homines acutissimosAcademicos torsit, nunc mihi enodanda susceptaest, utrum aliquid debeat sapiens approbare, neincidat in errorem si pro veris approbaverit falsa,cum omnia, sicut affirmant, vel occulta sint velincerta. Unde tria confeci volumina initioconversionis meae ne impedimento nobis essentquae tamquam in ostio contradicebant : et utiquefuerat removenda inveniendae desperatio veritatisquae illorum videtur argumentationibus roborari.Apud illos ergo error omnis putatur essepeccatum, quod vitari non posse contendunt nisiomnis suspendatur assensio. Errare quippe dicunteum quisquis assentitur incertis : nihilque certiesse in hominum visis propter indiscretamsimilitudinem falsi, etiam si quod videtur forte sitverum, acutissimis quidem sed impudentissimisconflictibus disputant. Apud nos autem iustus exfide vivit37. At si tollatur assensio fides tollitur, quiasine assensione nihil creditur. Et sunt veraquamvis non videantur, quae nisi credantur, advitam beatam quae non nisi aeterna est, non

    36 VIRGILIUS, Aen. 10 392.37 Cf. Hab 2, 4; Rom 1, 17; Hebr 10, 38.

    22

  • potest perveniri. [111] Cum istis vero utrum loquidebeamus ignoro, qui non solum victuros inaeternum sed in praesentia se vivere nesciunt :immo nescire se dicunt, quod nescire nonpossunt. Neque enim quisquam sinitur nescire sevivere, quandoquidem si non vivit non potestaliquid vel nescire : quoniam non solum scire,verum etiam nescire, viventis est. Sed videlicetnon assentiendo quod vivant, cavere sibi videnturerrorem, cum etiam errando convincantur vivere :quoniam non potest qui non vivit errare. Sicutergo nos vivere non solum verum sed etiamcertum est, ita vera et certa sunt multa, quibusnon assentiri absit ut sapientia potius quamdementia nominanda sit. In quibus autem rebusnihil interest ad capessendum Dei regnum utrumcredantur an non, vel utrum vera sive sint siveputentur, an falsa, in his errare, id est aliud proalio putare, non arbitrandum est esse peccatum,aut si est, minimum esse atque levissimum.Postremo, qualecumque illud et quantumcumquesit, ad illam viam non pertinet qua imus ad Deum,quae via fides est Christi quae per dilectionemoperatur38. Neque enim ab hac via deviabat ingeminis filiis gratus ille parentibus error ; aut abhac via deviabat apostolus Petrus quando seexistimans visum videre aliud pro alio sic putabat,ut a corporum imaginibus in quibus se essearbitrabatur, vera in quibus erat corpora non38 Cf. Gal 5, 6.

    23

  • dignosceret nisi cum ab illo angelus per quemfuerat liberatus abscessit39, aut ab hac via deviabatIacob patriarcha quando viventem filium a bestiacredebat occisum40. In his atque huiusmodifalsitatibus salva fide quae in Deum nobis estfallimur, et via non relicta quae ad illum duciterramus. Qui errores, etiam si peccata non sunt,tamen in malis huius vitae deputandi sunt, quaeita subiecta est vanitati41 ut [112] approbentur hicfalsa pro veris, respuantur vera pro falsis,teneantur incerta pro certis. Quamvis enim haecab ea fide absint per quam veram certamque adaeternam beatitudinem tendimus, ab ea tamenmiseria non absunt in qua adhuc sumus, nullomodo quippe falleremur in aliquo vel animi velcorporis sensu, si iam vera illa atque perfectafelicitate frueremur. Porro autem omnemendacium ideo dicendum est esse peccatumquia homo, non solum quando scit ipse quidverum sit sed etiam si quando errat et fallitur sicuthomo, hoc debet loqui quod animo gerit, siveillud verum sit sive putetur et non sit. Omnisautem qui mentitur, contra id quod animo sentitloquitur, voluntate fallendi. Et utique verbapropterea sunt instituta non per quae se hominesinvicem fallant sed per quae in alterius quisquenotitiam cogitationes suas perferat. Verbis ergo

    39 Cf. Act 12, 9 ss.40 Cf. Gen 37, 33.41 Cf. Rom 8, 20.

    24

  • uti ad fallaciam, non ad quod instituta sunt,peccatum est. Nec ideo ullum mendaciumputandum est non esse peccatum quia possumusaliquando alicui prodesse mentiendo. Possumusenim et furando, si pauper cui palam datur sentitcommodum, et dives cui clam tollitur non sentitincommodum : nec ideo tale furtum quisquamdixerit non esse peccatum. Possumus etadulterando, si aliqua nisi ad hoc ei consentiaturapparet amando moritura, et si vixerit paenitendopurganda : nec ideo peccatum negabitur taleadulterium. Si autem merito nobis placet castitas,quid offendit veritas ut propter alienam utilitatemilla non violetur adulterando et violetur istamentiendo ? Plurimum quidem ad bonumprofecisse homines qui non nisi pro salutehominis mentiuntur, non est negandum ; sed ineorum tali profectu merito laudatur, vel etiamtemporaliter remuneratur, benevolentia nonfallacia ; quae ut ignoscatur sat est, non ut etiampraedicetur, maxime in [113] heredibusTestamenti Novi, quibus dicitur : Sit in ore vestro :Est est ; Non non : quod enim amplius est a malo est42.Propter quod malum, quia subrepere in hacmortalitate non desinit, etiam ipsi coheredesChristi43 dicunt : Dimitte nobis debita nostra44.

    42 Mt 5, 37.43 Cf. Rom 8, 17.44 Mt 6, 12.

    25

  • VIII. His itaque pro huius brevitatisnecessitate tractatis, quoniam causaecognoscendae sunt rerum bonarum et malarumquantum viae satis est quae nos perducat adregnum ubi erit vita sine morte, sine erroreveritas, sine perturbatione felicitas, nequaquamdubitare debemus rerum quae ad nos pertinentbonarum causam non esse nisi bonitatem Dei ;malarum vero ab immutabili bono deficientemboni mutabilis voluntatem, prius angeli, hominispostea. Hoc primum est creaturae rationalismalum, id est prima privatio boni. Deinde iametiam nolentibus subintravit ignorantia rerumagendarum et concupiscentia noxiarum, quibuscomites subinferuntur error et dolor, quae duomala quando imminentia sentiuntur, ea fugitantisanimi motus vocatur metus. Porro animus cumadipiscitur concupita, quamvis perniciosa etinania, quoniam id errore non sentit veldelectatione morbida vincitur vel vana etiamlaetitia ventilatur. Ex his morborum non ubertatissed indigentiae tamquam fontibus omnis miserianaturae rationalis emanat. Quae tamen natura inmalis suis non potuit amittere beatitudinisappetitum. Verum haec communia mala sunt ethominum et angelorum pro sua malitia Dominiiustitia damnatorum. Sed homo habet et poenampropriam, qua etiam corporis morte punitus est.Mortis ei quippe supplicium Deus comminatus

    26

  • fuerat si peccaret45, sic eum munerans liberoarbitrio ut tamen regeret imperio, terreret exitio,atque in paradisi felicitate46, tamquam in [114]umbra vitae, unde iustitia custodita in melioraconscenderet, collocavit. Hinc post peccatumexul effectus stirpem quoque suam, quampeccando in se tamquam in radice vitiaverat,poena mortis et damnationis obstrinxit, utquidquid prolis ex illo et simul damnata per quampeccaverat coniuge per carnalem concupiscentiamin qua inobedientiae poena similis retributa estnasceretur, traheret originale peccatum, quotraheretur per errores doloresque diversos ad illudextremum cum desertoribus angelis, vitiatoribuset possessoribus et consortibus suis, sine finesupplicium. Sic per unum hominem peccatum intravit inmundum et per peccatum mors, et ita in omnes hominespertransiit, in quo omnes peccaverunt47. Mundumquippe appellavit eo loco Apostolus universumgenus humanum. Ita ergo res se habebant.Iacebat in malis, vel etiam volvebatur, et de malisin mala praecipitabatur totius humani generismassa damnata, et adiuncta parti eorum quipeccaverant angelorum luebat impiae desertionisdignissimas poenas. Ad iram quippe Dei pertinetiustam quidquid caeca et indomita concupiscentiafaciunt libenter mali, et quidquid apertis

    45 Cf. Gen 2, 17.46 Cf. Gen 2, 15.47 Rom 5, 12.

    27

  • manifestisque poenis patiuntur inviti, non saneCreatoris desistente bonitate et malis angelissubministrare vitam vivacemque potentiam, quaesubministratio si auferatur interibunt ; ethominum quamvis de propagine vitiatadamnataque nascentium formare semina etanimare, ordinare membra per temporum aetates,per locorum spatia, vegetare sensus, alimentadonare. Melius enim iudicavit de malis benefacere quam mala nulla esse permittere. Et siquidem in melius hominum reformationemnullam prorsus esse voluisset, sicut impiorumnulla est angelorum, nonne merito fieret ut naturaquae [115] Deum deseruit, quae praeceptum suiCreatoris quod custodire facillime posset sua maleutens potestate calcavit atque transgressa est, quaein se sui Conditoris imaginem ab eius luminecontumaciter aversa violavit, quae salubremservitutem ab eius legibus male libero abrupitarbitrio, universa in aeternum desereretur ab eo,et pro suo merito poenam penderetsempiternam ? Plane ita faceret, si tantum iustusnon etiam misericors esset, suamque indebitammisericordiam multo evidentius in indignorumpotius liberatione monstraret.

    IX. Angelis igitur aliquibus impia superbiadeserentibus Deum, et in huius aeris imamcaliginem de superna caelesti habitatione deiectis,residuus numerus angelorum in aeterna cum Deobeatitudine et sanctitate permansit. Neque enim

    28

  • ex uno angelo lapso atque damnato ceteripropagati sunt, ut eos sicut homines originalemalum obnoxiae successionis vinculis obligaretatque universos traheret ad debitas poenas, sed eoqui diabolus factus est cum sociis impietatis elatoet ipsa cum eis elatione prostrato, ceteri piaobedientia Domino cohaeserunt, accipientesetiam, quod illi non habuerunt, certam scientiamqua essent de sua sempiterna et numquam casurastabilitate securi. Placuit itaque universitatisCreatori atque moderatori Deo ut quoniam nontota multitudo angelorum Deum deserendoperierat, ea quae perierat in perpetua perditioneremaneret ; quae autem cum Deo illa deserenteperstiterat de sua certissime cognita semper futurafelicitate gauderet ; alia vero creatura rationalis,quae in hominibus erat, quoniam peccatis atquesuppliciis et originalibus et propriis tota perierat,ex eius parte reparata quod angelicae societatiruina illa diabolica minuerat suppleretur. Hocenim promissum est resurgentibus sanctis, quoderunt aequales angelis [116] Dei48. Ita supernaHierusalem mater nostra, civitas Dei, nulla civiumsuorum numerositate fraudabitur, aut uberioreetiam copia fortasse regnabit.49 Neque enimnumerum aut sanctorum hominum autimmundorum daemonum novimus in quorumlocum succedentes filii sanctae matris, quae48 Cf. Lc 20, 36.49 Vide lib. XXII, De Civit. Dei, c. 1.

    29

  • sterilis apparebat in terris50, in ea pace de qua illiceciderunt, sine ullo temporis terminopermanebunt. Sed illorum civium numerus, sivequi est, sive qui futurus est, in contemplatione esteius artificis, qui vocat ea quae non sunt tamquamquae sint51, atque in mensura et numero etpondere cuncta disponit52. Verum haec parsgeneris humani cui liberationem Deus regnumquepromittit aeternum, numquid meritis operumsuorum reparari potest ? Absit ! Quid enim bonioperari potest perditus, nisi quantum fuerit aperditione liberatus ? Numquid libero voluntatisarbitrio ? Et hoc absit. Nam libero arbitrio maleutens homo et se perdidit et ipsum. Sicut enimqui se occidit utique vivendo se occidit, sed seoccidendo non vivit nec se ipsum poteritresuscitare cum occiderit, ita cum liberopeccaretur arbitrio victore peccato amissum est etliberum arbitrium. A quo enim quis devictus est, huicet servus addictus est53. Petri certe apostoli est istasententia. Quae cum vera sit, qualis quaeso potestservi addicti esse libertas nisi quando eum peccaredelectat ? Liberaliter enim servit qui sui dominivoluntatem libenter facit, ac per hoc adpeccandum liber est qui peccati servus est. Undead iuste faciendum liber non erit nisi a peccato

    50 Cf. Isai 54, 1.51 Cf. Rom 4, 17.52 Cf. Sap 11, 21.53 2 Pt 2, 19.

    30

  • liberatus esse iustitiae coeperit servus. Ipsa estvera libertas propter recte facti laetitiam, simul etpia servitus propter praecepti obedientiam. Sed adbene faciendum ista libertas unde [117] erithomini addicto et vendito, nisi redimat cuius illavox est : Si vos Filius liberaverit tunc vere liberi eritis54 ?Quod antequam fieri in homine incipiat,quomodo quisquam de libero arbitrio in bonogloriatur opere qui nondum est liber adoperandum bene, nisi se vana superbia inflatusextollat, quam cohibet Apostolus dicens : Gratiasalvi facti estis per fidem55 ? Et ne ipsam sibi saltemfidem sic arrogarent ut non intellegerent divinitusesse donatam, sicut idem Apostolus alio loco dicitse ut fidelis esset misericordiam consecutum56, hicquoque adiunxit atque ait : Et hoc non ex vobis sedDei donum est non ex operibus ne forte quis extollatur 57.Et ne putarentur fidelibus bona opera defutura,rursus adiecit : Ipsius enim sumus figmentum creati inChristoIesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut inillis ambulemus58. Tunc ergo efficimur vere libericum Deus nos fingit, id est format et creat, nonut homines, quod iam fecit, sed ut boni hominessimus : quod nunc gratia sua facit, ut simus in

    54 Io 8, 36.55 Eph 2, 8.56 Cf. 1 Cor 7, 25.57 Eph 2, 8-9.58 Eph 2, 10.

    31

  • Christo Iesu nova creatura59, secundum quoddictum est : Cor mundum crea in me Deus60. Nequeenim cor eius, quantum pertinet ad naturamcordis humani, non iam creaverat Deus. Item nequisquam, etsi non de operibus, de ipso glorieturlibero arbitrio voluntatis, tamquam ab ipsoincipiat meritum cui tamquam debitum reddaturpraemium bene operandi ipsa libertas, audiateundem gratiae praeconem dicentem : Deus estenim qui operatur in vobis et velle et operari pro bonavoluntate61, et alio loco : Igitur non volentis nequecurrentis sed miserentis est Dei62. Cum procul dubio, sihomo eius aetatis est ut ratione iam utatur, nonpossit credere, [118] sperare, diligere, nisi velit,nec pervenire ad palmam supernae vocationis Deinisi voluntate cucurrerit63, quomodo ergo nonvolentis neque currentis sed miserentis est Deinisi quia et ipsa voluntas, sicut scriptum est, aDomino praeparatur64 ? Alioquin si proptereadictum est : Non volentis neque currentis sed miserentisest Dei, quia ex utroque fit, id est et voluntatehominis et misericordia Dei, ut sic dictumaccipiamus : Non volentis neque currentis sed miserentisest Dei, tamquam diceretur : Non sufficit sola

    59 Cf. 2 Cor 5, 17.60 Ps 50, 12.61 Phil 2, 13.62 Rom 9, 16.63 Cf. Phil 3, 14.64 Cf. Prov 8, 35 (sec. LXX).

    32

  • voluntas hominis si non sit etiam misericordiaDei, non ergo sufficit et sola misericordia Dei sinon sit etiam voluntas hominis ; ac per hoc, sirecte dictum est : Non volentis est hominis sedmiserentis est Dei, quia id voluntas hominis sola nonimplet, cur non et e contrario recte dicitur : Nonmiserentis est Dei sed volentis hominis, quia idmisericordia Dei sola non implet ? Porro si nullusdicere christianus audebit : Non miserentis Deised volentis est hominis, ne Apostolo apertissimecontradicat, restat ut propterea recte dictumintellegatur : Non volentis neque currentis sed miserentisest Dei, ut totum detur Deo, qui hominisvoluntatem bonam et praeparat adiuvandam etadiuvat praeparatam. Praecedit enim bonavoluntas hominis multa Dei dona sed nonomnia ; quae autem non praecedit ipsa, in eis estet ipsa. Nam utrumque legitur in sanctis eloquiis,et : Misericordia eius praeveniet me65, et : Misericordiaeius subsequetur me66. Nolentem praevenit, ut velit,volentem subsequitur, ne frustra velit. Cur enimadmonemur orare pro inimicis nostris67 utiquenolentibus pie vivere, nisi ut Deus in eis opereturet velle ? [119] Itemque cur admonemur petere utaccipiamus68, nisi ut ab illo fiat quod volumus aquo factum est ut velimus ? Oramus ergo pro

    65 Ps 58, 11.66 Ps 22, 6.67 Cf. Mt 5, 44.68 Cf. Mt 7, 7.

    33

  • inimicis nostris ut misericordia Dei praeveniat eossicut praevenit et nos : oramus autem pro nobisut misericordia eius subsequatur nos.

    X. Tenebatur itaque iusta damnatione genushumanum, et omnes erant irae filii. De qua irascriptum est : Quoniam omnes dies nostri defecerunt etin ira tua defecimus ; anni nostri sicut araneameditabuntur69. De qua ira dicit etiam Iob : Homoenim natus ex muliere brevis vitae et plenus irae70. Dequa ira dicit et Dominus Iesus : Qui credit in Filiumhabet vitam aeternam ; qui autem non credit in Filiumnon habet vitam, sed ira Dei manet super eum71. Nonait : Veniet, sed : Manet super eum. Cum hac quippeomnis homo nascitur, propter quod dicitApostolus : Fuimus enim et nos natura filii irae, sicut etceteri72. In hac ira cum essent homines peroriginale peccatum, tanto gravius et perniciosiusquanto maiora vel plura insuper addiderant,necessarius erat mediator, hoc est reconciliator,qui hanc iram sacrificii singularis, cuius erantumbrae omnia sacrificia Legis et Prophetarum,oblatione placaret. Unde dicit Apostolus : Si enimcum inimici essemus reconciliati sumus Deo per mortemFilii eius, multo magis reconciliati nunc in sanguine ipsiussalvi erimus ab ira per ipsum73. Cum autem Deus

    69 Ps 89, 9.70 Iob 14, 1.71 Io 3, 36.72 Eph 2, 3.73 Rom 5, 10-9.

    34

  • irasci dicitur, non eius significatur perturbatioqualis est in animo irascentis hominis, sed exhumanis motibus translato vocabulo vindicta eius,quae non nisi iusta est, irae nomen accepit. Quodergo per mediatorem reconciliamur Deo, etaccipimus Spiritum Sanctum ut ex inimicis [120]efficiamur filii : Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hifilii sunt Dei74 : haec est gratia Dei per IesumChristum Dominum nostrum. De quo mediatorelongum est ut quanta dignum est tanta dicantur,quamvis ab homine dici digne non possint. Quisenim hoc solum congruentibus explicet verbis,quod : Verbum caro factum est et habitavit in nobis75, utcrederemus in Dei Patris omnipotentis unicumFilium, natum de Spiritu Sancto et virgine Maria ?Ita quippe Verbum caro factum est, a divinitatecarne suscepta, non in carnem divinitate mutata.Carnem porro hic hominem debemus accipere, aparte totum significante locutione, sicut dictumest : Quoniam ex operibus legis non iustificabitur omniscaro76, id est omnis homo. Nam nihil naturaehumanae in illa susceptione fas est diceredefuisse, sed naturae ab omni peccati nexu omnimodo liberae : non qualis de utroque sexunascitur per concupiscentiam carnis cumobligatione delicti, cuius reatus regenerationediluitur, sed qualem de virgine nasci oportebat,

    74 Rom 8, 14.75 Io 1, 14.76 Rom 3, 20.

    35

  • quem fides matris, non libido, conceperat. Quo sivel nascente corrumperetur eius integritas, noniam ille de virgine nasceretur, eumque falso, quodabsit, natum de virgine Maria tota confitereturEcclesia, quae imitans eius matrem cotidie paritmembra eius, et virgo est. Lege, si placet, devirginitate sanctae Mariae meas litteras adillustrem virum, quem cum honore ac dilectionenomino, Volusianum. Proinde Christus Iesus, DeiFilius, est et Deus et homo : Deus ante omniasaecula, homo in nostro saeculo : Deus quia DeiVerbum ; Deus enim erat Verbum77 ; homo autemquia in unitatem personae accessit Verbo, animarationalis et caro. Quocirca in quantum Deus est,[121] ipse et Pater unum sunt78 : in quantumautem homo est, Pater maior est illo79. Cum enimesset unicus Dei Filius non gratia sed natura, utesset etiam plenus gratia80, factus est et hominisfilius ; idem ipse utrumque, ex utroque unusChristus, quia, cum in forma Dei esset, non rapinamarbitratus est quod natura erat, id est esse aequalisDeo. Exinanivit autem se, accipiens formam servi81, nonamittens vel minuens formam Dei. Ac per hoc etminor factus est et mansit aequalis, utrumqueunus, sicut dictum est. Sed aliud est propter

    77 Io 1, 1.78 Cf. Io 10, 30.79 Cf. Io 14, 28.80 Cf. Io 1, 14.81 Cf. Phil 2, 6-7.

    36

  • Verbum, aliud propter hominem : propterVerbum aequalis, propter hominem minor ; unusDei Filius, idemque hominis filius, unus hominisfilius, idemque Dei Filius, non duo filii Dei, Deuset homo, sed unus Dei Filius ; Deus sine initio,homo a certo initio, Dominus noster IesusChristus.

    XI. Hic omnino granditer et evidenter Deigratia commendatur. Quid enim natura humanain homine Christo meruit, ut in unitatempersonae unici Filii Dei singulariter essetassumpta ? Quae bona voluntas, cuius bonipropositi studium, quae bona operapraecesserunt, quibus mereretur iste homo unafieri persona cum Deo ? Numquid antea fuithomo, et hoc ei singulare beneficium praestitumest, ut singulariter promereretur Deum ? Nempeex quo esse homo coepit, non aliud coepit essequam Dei Filius, et hoc unicus ; et propter DeumVerbum, quod illo suscepto caro factum est,utique Deus, ut quemadmodum est una personaquilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, itasit Christus una persona, Verbum et homo. Undenaturae humanae tanta gloria, nullispraecedentibus meritis sine dubitatione gratuita,nisi quia magna hic et sola Dei gratia fideliter[122] et sobrie considerantibus evidenterostenditur, ut intellegant homines per eamdemgratiam se iustificari a peccatis, per quam factumest ut homo Christus nullum posset habere

    37

  • peccatum ? Sic et eius matrem angelus salutavitquando ei futurum nuntiavit hunc partum : Ave,inquit, gratia plena ; et paulo post : Invenisti gratiamapud Deum82. Et haec quidem gratia plena, etinvenisse apud Deum gratiam dicitur, ut Dominisui, immo omnium Domini, mater esset. De ipsoautem Christo Ioannes evangelista cum dixisset :Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis, etvidimus, inquit, gloriam eius, gloriam quasi unigeniti aPatre, plenum gratiae et veritatis83. Quod ait : Verbumcaro factum est, hoc est, plenum gratiae ; quod autemait : Gloriam unigeniti a Patre, hoc est, plenumveritatis. Veritas quippe ipsa, unigenitus Dei Filiusnon gratia sed natura, gratia suscepit hominemtanta unitate personae ut idem ipse esset etiamhominis filius. Idem namque Iesus Christus, FiliusDei unigenitus, id est unicus, Dominus noster,natus est de Spiritu Sancto et Maria virgine. Etutique Spiritus Sanctus Dei donum est, quodquidem et ipsum est aequale donanti, et ideoDeus est etiam Spiritus Sanctus, Patre Filioquenon minor. Et hoc ergo quod de Spiritu Sanctoest secundum hominem nativitas Christi, quidaliud quam ipsa gratia demonstratur ? Cum enimvirgo quaesisset ab angelo quomodo fieret quodei nuntiabat, quandoquidem illa virum noncognosceret, respondit angelus : Spiritus Sanctussuperveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi,82 Lc 1, 28.30.83 Io 1, 14.

    38

  • ideoque quod nascetur ex te sanctum vocabitur, FiliusDei84. Et Ioseph cum vellet eam dimittere,suspicatus adulteram, quam sciebat non de segravidam, [123] tale responsum ab angeloaccepit : Noli timere accipere Mariam coniugem tuam,quod enim in ea natum est de Spiritu Sancto est85 : id est,quod tu esse de viro alio suspicaris, de SpirituSancto est.

    XII. Numquid tamen ideo dicturi sumuspatrem hominis Christi esse Spiritum Sanctum, utDeus Pater Verbum genuerit, Spiritus Sanctushominem, ex qua utraque substantia Christusunus esset, et Dei Patris filius secundum Verbumet Spiritus Sancti filius secundum hominem, quodeum Spiritus Sanctus tamquam pater eius dematre virgine genuisset ? Quis hoc dicereaudebit ? Nec opus est ostendere disputandoquanta alia sequantur absurda, cum hoc ipsumiam ita sit absurdum ut nullae fideles aures idvaleant sustinere. Proinde sicut confitemur,Dominus noster Iesus Christus, qui de Deo Deus,homo autem natus est de Spiritu Sancto et devirgine Maria, utraque substantia, divina scilicetatque humana, Filius est unicus Dei Patrisomnipotentis, de quo procedit Spiritus Sanctus.Quomodo ergo dicimus Christum natum deSpiritu Sancto, si non eum genuit SpiritusSanctus ? An quia fecit eum ? Quoniam Dominus84 Lc 1, 35.85 Mt 1, 20.

    39

  • noster Iesus Christus in quantum Deus est, omniaper ipsum facta sunt86 ; in quantum autem homo est,et ipse factus est, sicut Apostolus dicit : Factus estex semine David secundum carnem87. Sed cum illamcreaturam quam virgo concepit et peperit,quamvis ad solam personam Filii pertinentem,tota Trinitas fecerit ; neque enim separabilia suntopera Trinitatis ; cur in ea facienda solus SpiritusSanctus nominatus est ? An et quando unus triumin aliquo opere nominatur, universa operariTrinitas intellegitur ? Ita vero est, et exemplisdoceri potest. Sed non est in hoc diutiusimmorandum. [124] Illud enim movet, quomododictum sit : Natus de Spiritu Sancto88, cum filiusnullo modo sit Spiritus Sancti. Neque enim quiamundum istum fecit Deus, eum fas est dicifilium, aut eum natum de Deo ; sed factum velcreatum vel conditum vel institutum ab illo, vel siquid huiusmodi recte possumus dicere. Hic ergo,cum confiteamur natum de Spiritu Sancto etVirgine Maria, quomodo non sit filius SpiritusSancti et sit filius Virginis Mariae cum et de illo etde illa sit natus, explicare difficile est ; proculdubio quippe non sic de illo ut de patre, sic autemde illa ut de matre natus est. Non igiturconcedendum est quidquid de aliqua re nasciturcontinuo eiusdem rei filium nuncupandum. Ut

    86 Io 1, 3.87 Rom 1, 3.88 Cf. Mt 1, 20.

    40

  • enim omittam aliter de homine nasci filium, alitercapillum peduculum lumbricum, quorum nihil estfilius ; ut ergo haec omittam, quia tantae reideformiter comparantur, certe qui nascuntur exaqua et Spiritu89, non aquae filios eos rite dixeritquispiam, sed plane dicuntur filii Dei Patris etmatris Ecclesiae. Sic ergo de Spiritu Sancto natusest, filius Dei Patris, non Spiritus Sancti. Nam etillud quod de capillo et ceteris diximus ad hoctantum valet ut admoneamur non omne quod dealiquo nascitur etiam filium eius de quo nasciturposse dici ; sicut non omnes qui dicuntur alicuiusfilii, consequens est ut de illo etiam nati essedicantur, sicut sunt qui adoptantur. Dicunturetiam filii gehennae90 non ex illa nati sed in illampraeparati, sicut filii regni91 praeparantur inregnum. Cum itaque de aliquo nascatur aliquidetiam non eo modo ut sit filius, nec rursus omnisqui dicitur filius de illo sit natus cuius diciturfilius, profecto modus iste quo natus est Christusde Spiritu Sancto non sicut filius, et de Mariavirgine sicut filius, insinuat nobis gratiam Dei quahomo, nullis praecedentibus [125] meritis, in ipsoexordio naturae suae quo esset coepit, Verbo Deicopularetur in tantam personae unitatem ut idemipse esset filius Dei qui filius hominis, et filiushominis qui filius Dei, ac sic in naturae humanae

    89 Cf. Io 3, 5.90 Cf. Mt 23, 15.91 Cf. Mt 8, 12.

    41

  • susceptione fieret quodammodo ipsa gratia illihomini naturalis quae nullum peccatum possetadmittere. Quae gratia propterea per SpiritumSanctum fuerat significanda quia ipse proprie sicest Deus ut dicatur etiam Dei donum92 ; undesufficienter loqui per longum esset, si tamen idfieri potest, valde prolixae disputationis est.

    XIII. Nulla igitur voluptate carnalisconcupiscentiae seminatus sive conceptus, et ideonullum peccatum originaliter trahens, Dei quoquegratia Verbo Patris unigenito, non gratia Filio sednatura, in unitate personae modo mirabili etineffabili adiunctus atque concretus, et ideonullum peccatum et ipse committens, tamenpropter similitudinem carnis peccati in quavenerat93, dictus est et ipse peccatum,sacrificandus ad diluenda peccata. In veteriquippe lege peccata vocabantur sacrificia propeccatis94. Quod vere iste factus est, cuius umbraeilla erant. Hinc Apostolus cum dixisset :Obsecramus pro Christo reconciliari Deo95 ; continuosubiunxit atque ait : Eum qui non noverat peccatumpro nobis peccatum fecit ut nos simus iustitia Dei in ipso96.Non ait, ut in quibusdam mendosis codicibuslegitur : Is qui non noverat peccatum pro nobis

    92 Cf. Io 4, 10; Act 8, 20.93 Cf. Rom 8, 3.94 Cf. Lev 6, 23; Num 8, 8; Os 4, 8.95 2 Cor 5, 20.96 2 Cor 5, 21.

    42

  • peccatum fecit, tamquam pro nobis Christus ipsepeccaverit, sed ait : Eum qui non noverat peccatum, idest Christum, pro nobis peccatum fecit Deus, cuireconciliandi sumus, hoc est, sacrificium propeccatis per quod reconciliari valeremus. Ipseergo peccatum, ut nos iustitia, nec nostra sed Dei,nec in nobis sed in ipso : sicut ipse peccatum, non[126] suum sed nostrum, nec in se sed in nobisconstitutum, similitudine carnis peccati97 in quacrucifixus est demonstravit, ut quoniam peccatumei non inerat, ita quodammodo peccato morereturdum moritur carni in qua erat similitudo peccati,et cum secundum vetustatem peccati numquamipse vixisset, nostram ex morte veteri qua inpeccato mortui fueramus reviviscentem vitamnovam sua resurrectione signaret98. Ipsum estquod in nobis celebratur magnum baptismatissacramentum, ut quicumque ad istam pertinentgratiam moriantur peccato, sicut ipse peccatomortuus dicitur quia mortuus est carni, hoc estpeccati similitudini, et vivant a lavacro renascendosicut ipse a sepulchro resurgendo, quamlibetcorporis aetatem gerant. A parvulo enim recensnato usque ad decrepitum senem, sicut nullus estprohibendus a baptismo, ita nullus est qui nonpeccato moriatur in baptismo. Sed parvuli tantumoriginali, maiores autem his omnibus moriunturpeccatis quaecumque male vivendo addiderunt ad97 Cf. Rom 8, 3.98 Cf. Rom 6, 3-4; 8, 3.

    43

  • illud quod nascendo traxerunt. Sed ideo etiam ipsimori peccato plerumque dicuntur cum proculdubio non uni sed multis peccatis omnibusquemoriantur quaecumque iam propria commiseruntvel cogitatione vel locutione vel opere, quia etiamper singularem numerum pluralis numerussignificari solet, sicut ait ille :

    … Uterumque armato milite complent99,quamvis hoc multis militibus fecerint. Et in

    nostris litteris legitur : Ora ergo ad Dominum utauferat a nobis serpentem100 ; non ait serpentes, quospatiebatur populus ut hoc diceret. Etinnumerabilia talia. Cum vero et illud originaleunum plurali numero significatur, [127] quandodicimus in peccatorum remissionem baptizariparvulos, nec dicimus in remissionem peccati, illaest e contrario locutio, qua per pluralemsignificatur numerus singularis. Sicut inEvangelio, Herode mortuo dictum est : Mortuisunt enim qui quaerebant animam pueri101 ; non dictumest : mortuus est. Et in Exodo : Fecerunt, inquit,sibi deos aureos102, cum unum vitulum fecerint, dequo dixerunt : Hi sunt dii tui, Israel, qui eduxerunt tede terra Aegypti103, et hic pluralem ponentes prosingulari. Quamvis et in illo peccato uno quod per

    99 VIRGILIUS, Aen.2, 20.100 Num 21, 7 (sec. LXX).101 Mt 2, 20.102 Ex 32, 31.103 Ex 32, 4.

    44

  • unum hominem intravit in mundum et in omneshomines pertransiit104, propter quod etiam parvulibaptizantur, possint intellegi pluralia peccata, siunum ipsum in sua quasi membra singuladividatur. Nam et superbia est illic, qua homo insua potius esse quam in Dei potestate dilexit ; etsacrilegium quia Deo non credidit ; ethomicidium quoniam se praecipitavit in mortem ;et fornicatio spiritalis, quoniam integritas mentishumanae serpentina suasione corrupta est ; etfurtum, quia cibus prohibitus usurpatus est ; etavaritia, quia plus quam sufficere illi debuitappetivit, et si quid aliud in hoc uno admissodiligenti consideratione inveniri potest. Parentumquoque peccatis parvulos obligari, non solumprimorum hominum sed etiam suorum de quibusipsi nati sunt, non improbabiliter dicitur. Illaquippe divina sententia : Reddam peccata patrum infilios105, tenet eos utique antequam perregenerationem ad Testamentum Novumincipiant pertinere. Quod Testamentumprophetabatur cum diceretur per Ezechielem nonaccepturos filios peccata patrum suorum, neculterius futuram in Israel parabolam illam : Patresmanducaverunt uvam acerbam et dentes [128] filiorumobstipuerunt106. Ideo enim quisque renascitur, utsolvatur in eo quidquid peccati est cum quo

    104 Cf. Rom 5, 12.105 Cf. Ex 20, 5; Dt 5, 9.106 Ez 18, 2.

    45

  • nascitur. Nam peccata quae male agendo posteacommittuntur possunt et poenitendo sanari, sicutetiam post baptismum fieri videmus. Ac per hocnon ob aliud est instituta regeneratio nisi quiavitiosa est generatio, usque adeo ut etiam delegitimo matrimonio procreatus dicat : Ininiquitatibus conceptus sum, et in peccatis mater mea mein utero aluit107. Neque hic dixit : In iniquitate, velpeccato, cum et hoc recte dici posset, sediniquitates et peccata dicere maluit, quia etiam inillo uno quod in omnes homines pertransiit, atquetam magnum est ut eo mutaretur et convertereturin necessitatem mortis humana natura,reperiuntur sicut supra disserui plura peccata ; etalia parentum qui etsi non ita possunt mutarenaturam, reatu tamen obligant filios nisi gratuitagratia et misericordia divina subveniat. Sed depeccatis aliorum parentum, quibus ab ipso Adamusque ad patrem suum progeneratoribus suisquisque succedit, non immerito disceptari potest.Utrum omnium malis actibus et multiplicatisdelictis originalibus qui nascitur implicetur, uttanto peius, quanto posterius, quisque nascatur ;an propterea Deus in tertiam et quartamgenerationem de peccatis parentum eorumposteris comminetur108 quia iram suam quantumad progeneratorum suorum culpas non extenditulterius moderatione miserationis suae, ne illi107 Ps 50, 7.108 Cf. Deut 5, 9.

    46

  • quibus regenerationis gratia non confertur, nimiasarcina in ipsa aeterna sua damnationepremerentur si cogerentur ab initio generishumani omnium praecedentium parentumsuorum originaliter peccata contrahere et poenaspro eis debitas pendere ; an aliud aliquid de retanta, in Scripturis sanctis diligentius [129]perscrutatis atque tractatis, valeat vel non valeatreperiri, temere affirmare non audeo.

    XIV. Illud tamen unum peccatum, quod tammagnum in loco et habitu tantae felicitatisadmissum est ut in uno homine originaliter atqueut ita dixerim radicaliter totum genus humanumdamnaretur, non solvitur ac diluitur nisi per unummediatorem Dei et hominum, hominem Christum Iesum109qui solus potuit ita nasci ut ei non opus essetrenasci. Non enim renascebantur quibaptizabantur baptismate Ioannis, a quo et ipsebaptizatus est, sed quodam praecursorio illiusministerio qui dicebat : Parate viam Domino110, huicuni in quo solo renasci poterant parabantur.Huius enim baptismus est non in aqua tantum,sicut fuit Ioannis, verum etiam et in SpirituSancto111, ut de illo Spiritu regeneretur quisquis inChristum credit, de quo Christus generatusregeneratione non eguit. Unde vox illa Patris quae

    109 1 Tim 2, 5.110 Isai 40, 3; Mt 3, 3; Lc 3, 4.111 Cf. Mt 3, 11; Mc 1, 8.

    47

  • super baptizatum facta est : Ego hodie genui te112,non unum illum temporis diem quo baptizatusest, sed immutabilis aeternitatis ostendit, ut illumhominem ad Unigeniti personam pertineremonstraret. Ubi enim dies nec hesterni fineinchoatur nec initio crastini terminatur semperhodiernus est. In aqua ergo baptizari voluit aIoanne113 non ut eius iniquitas ulla dilueretur sedut magna commendaretur humilitas. Ita quippenihil in eo baptismus quod ablueret, sicut morsnihil quod puniret, invenit, ut diabolus veritateiustitiae, non violentia potestatis, oppressus etvictus, quoniam ipsum sine ullo peccati meritoiniquissime occiderat, per ipsum iustissimeamitteret quos peccati merito detinebat.Utrumque igitur ab illo, id est et baptismus etmors, certae dispensationis causa, [130] nonmiseranda necessitate sed miserante potiusvoluntate susceptum est, ut unus peccatumtolleret mundi114, sicut unus peccatum misit inmundum115, hoc est in universum genushumanum. Nisi quod ille unus unum peccatummisit in mundum iste vero unus non solum illudunum sed cuncta simul abstulit quae additainvenit. Unde dicit Apostolus : Non sicut per unumpeccantem ita est donum ; nam iudicium quidem ex uno

    112 Ps 2, 7; Hebr 1, 5; 5, 5. Cf. Mt 3, 17.113 Cf. Mt 3, 15.114 Cf. Io 1, 29.115 Cf. Rom 5, 12.18.

    48

  • in condemnationem, gratia autem ex multis delictis iniustificationem116. Quia utique illud unum quodoriginaliter trahitur, etiam si solum sit, obnoxiosdamnationi facit : gratia vero ex multis delictisiustificat hominem qui, praeter illud unum quodcommuniter cum omnibus originaliter traxit, suaquoque propria multa commisit. Verumtamenquod paulo post dicit : Sicut per unius delictum inomnes homines ad condemnationem, ita et per uniusiustitiam in omnes homines ad iustificationem vitae117,satis indicat ex Adam neminem natum nisidamnatione detineri, et neminem nisi in Christorenatum a damnatione liberari. De qua per unumhominem poena et per unum hominem gratiacum locutus fuisset quantum illi epistulae suaeloco sufficere iudicavit, deinde sacri baptismatisin cruce Christi grande mysterium commendaviteo modo ut intellegamus nihil aliud esse inChristo baptismum nisi mortis Christisimilitudinem, nihil autem aliud mortem Christicrucifixi nisi remissionis peccati similitudinem, utquemadmodum in illo vera mors facta est, sic innobis vera remissio peccatorum, etquemadmodum in illo vera resurrectio, ita innobis vera iustificatio. Ait enim : Quid ergodicemus ? permanebimus in peccato ut gratia abundet ?118Dixerat enim superius : Ubi enim abundavit peccatum

    116 Rom 5, 16.117 Rom 5, 18.118 Rom 6, 1.

    49

  • [131] superabundavit gratia119. Et ideo quaestionemsibi ipse proposuit utrum propter abundantiamgratiae consequendam in peccato sitpermanendum. Sed respondit : Absit. Atquesubiecit : Si mortui sumus peccato quomodo vivemus ineo ?120 Deinde ut ostenderet mortuos nos essepeccato : An ignoratis, inquit, quoniam quicumquebaptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizatisumus ?121 Si ergo hinc ostendimur mortui essepeccato quia in morte Christi baptizati sumus,profecto et parvuli qui baptizantur in Christopeccato moriuntur, quia in morte ipsiusbaptizantur. Nullo enim excepto dictum est :Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morteillius baptizati sumus. Et ideo dictum est, utprobaretur mortuos nos esse peccato. Cui autempeccato parvuli renascendo moriuntur nisi quodnascendo traxerunt ? Ac per hoc etiam ad ipsospertinet quod sequitur, dicens : Consepulti ergosumus illi per baptismum in mortem ut quemadmodumsurrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nosin novitate vitae ambulemus. Si enim complantati factisumus similitudini mortis eius, simul et resurrectioniserimus : hoc scientes quia vetus homo noster simulcrucifixus est ut evacuaretur corpus peccati, ut ultra nonserviamus peccato ; qui enim mortuus est, iustificatus est apeccato. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus

    119 Rom 5, 20.120 Rom 6, 2.121 Rom 6, 3.

    50

  • quia simul etiam vivemus cum illo, scientes quia Christussurgens a mortuis iam non moritur : mors illi ultra nondominabitur. Quod enim mortuus est peccato mortuus estsemel : quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimatemortuos quidem vos esse peccato, vivere autem Deo inChristo Iesu122. Hinc enim probare coeperat nonesse nobis permanendum in [132] peccato utgratia abundet, et dixerat : Si mortui sumus peccatoquomodo vivemus in eo ? Atque ut ostenderet nosmortuos esse peccato, subiecerat : An ignoratisquia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morteillius baptizati sumus ? Sic itaque totum istumlocum clausit ut coepit. Mortem quippe Christisic insinuavit ut etiam ipsum mortuum diceretesse peccato ; cui peccato nisi carni, in qua nonerat peccatum sed similitudo peccati, et ideonomine appellata peccati ? Baptizatis itaque inmorte Christi, in qua non soli maiores verumetiam parvuli baptizantur, ait : Sic et vos, id estquemadmodum Christus, sic et vos existimate vosmortuos esse peccato, vivere autem Deo in Christo Iesu.Quidquid igitur gestum est in cruce Christi, insepultura, in resurrectione tertio die, inascensione in caelum et sedere ad dexteramPatris, ita gestum est ut his rebus, non mysticetantum dictis sed etiam gestis, configuraretur vitachristiana quae in his geritur. Nam propter eiuscrucem dictum est : Qui autem Iesu Christi sunt,carnem suam crucifixerunt cum passionibus et122 Rom 6, 4-11.

    51

  • concupiscentiis123. Propter sepulturam : Consepultienim sumus Christo per baptismum in mortem124.Propter resurrectionem : Ut quemadmodum Christusresurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos innovitate vitae ambulemus125. Propter ascensionem incaelum sedemque ad dexteram Patris : Si autemresurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubiChristus est in dextera Dei sedens ; quae sursum suntsapite, non quae super terram : mortui enim estis, et vitavestra abscondita est cum Christo in Deo126. Iam veroquod de Christo confitemur futurum, quoniam de[133] caelo venturus est et vivos iudicaturus acmortuos, non pertinet ad vitam nostram quae hicgeritur, quia nec in rebus gestis eius est sed in finesaeculi gerendis. Ad hoc pertinet quod Apostolussecutus adiunxit : Cum Christus apparuerit, vitavestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria127.Duobus autem modis accipi potest quod vivos etmortuos iudicabit : sive ut vivos intellegamus,quos hic nondum mortuos, sed adhuc in istacarne viventes inventurus est eius adventus,mortuos autem qui de corpore prius quam veniatexierunt vel exituri sunt ; sive vivos iustos,mortuos iniustos, quoniam iusti quoqueiudicabuntur. Aliquando enim iudicium Dei

    123 Gal 5, 24.124 Rom 6, 4.125 Rom 6, 4.126 Col 3, 1-3.127 Col 3, 4.

    52

  • ponitur in malo, unde illud est : Qui autem maleegerunt, in resurrectionem iudicii128 ; aliquando et inbono, secundum quod dictum est : Deus in nominetuo salvum me fac, et in virtute tua iudica me129. Periudicium quippe Dei fit ipsa bonorummalorumque discretio, ut liberandi a malo, nonperdendi cum malis, boni ad dexteramsegregentur130 ; propter quod ille clamat : Iudica meDeus ; et quid dixerit, velut exponens : Et discerne,inquit, causam meam de gente non sancta131.

    XV. Cum autem de Iesu Christo Filio Deiunico Domino nostro, quod ad brevitatemConfessionis pertinet, dixerimus, adiungimus utscis credere nos et in Spiritum Sanctum, ut illaTrinitas compleatur quae Deus est. Deinde sanctacommemoratur Ecclesia, unde datur intellegirationalem creaturam ad Hierusalem liberampertinentem132 post commemorationem Creatoris,id est summae illius Trinitatis, fuisse subdendamquoniam quidquid de homine Christo dictum est,ad unitatem personae Unigeniti pertinet. Rectusitaque confessionis ordo poscebat, [134] utTrinitati subiungeretur Ecclesia, tamquamhabitatori domus sua et Deo templum suum etconditori civitas sua. Quae tota hic accipienda est,

    128 Io 5, 29.129 Ps 53, 3.130 Cf. Mt 25, 31-46.131 Ps 42, 1.132 Cf. Gal 4, 26.

    53

  • non solum ex parte qua peregrinatur in terris, asolis ortu ad occasum laudans nomen Domini133,et post captivitatem vetustatis cantans canticumnovum134 ; verum etiam ex illa quae in caelissemper ex quo condita est cohaesit Deo, necullum malum sui casus experta est. Haec insanctis angelis beata persistit, et suae partiperegrinanti sicut oportet opitulatur, quia utraqueuna erit consortio aeternitatis, et nunc una estvinculo caritatis, quae tota instituta est adcolendum unum Deum. Unde nec tota nec ullapars eius vult se coli pro Deo, nec cuiquam esseDeus pertinenti ad templum Dei quod aedificaturex diis quos facit non factus Deus135. Ac per hocSpiritus Sanctus, si creatura non creator esset,profecto creatura rationalis esset ; ipsa est enimsumma creatura. Et ideo in Regula fidei nonponeretur ante Ecclesiam quia et ipse adEcclesiam pertineret in illa eius parte quae incaelis est, nec haberet templum sed etiam ipsetemplum esset. Templum autem habet, de quodicit Apostolus : Nescitis quia corpora vestra templumin vobis est Spiritus Sancti, quem habetis a Deo ?136 Dequibus alio loco dicit : Nescitis quia corpora vestramembra sunt Christi ?137 Quomodo ergo Deus non

    133 Cf. Ps 112, 3.134 Cf. Apoc 5, 9.135 Cf. Ps 81, 6; Io 10, 34-35.136 1 Cor 6, 19.137 1 Cor 6, 15.

    54

  • est, qui templum habet, aut minor Christo est,cuius membra templum habet ? Neque enim aliudtemplum eius, aliud templum Dei est, cum idemdicit Apostolus : Nescitis quia templum Dei estis ?Quod ut probaret, adiecit : Et Spiritus Dei habitatin vobis ?138 Deus ergo habitat in templo suo, nonsolum Spiritus Sanctus, sed etiam Pater, et Filius,[135] qui etiam de corpore suo per quod factusest caput Ecclesiae quae in hominibus est, ut sit inomnibus ipse primatum tenens139, ait : Solvitetemplum hoc, et in triduo suscitabo illud140. Templumenim Dei, hoc est totius summae Trinitatis, sanctaest Ecclesia, scilicet universa in caelo et in terra.Sed de illa quae in caelo est affirmare quidpossumus nisi quod nullus in eo malus est, necquisquam deinceps inde cecidit aut casurus est, exquo Deus angelis peccantibus non pepercit, sicut scribitapostolus Petrus, sed carceribus caliginis inferiretrudens tradidit in iudicio puniendos servari141 ?Quomodo autem se habeat beatissima illa etsuperna societas, quae ibi sint differentiaepraepositurarum, ut cum omnes tamquamgenerali nomine angeli nuncupentur, sicut inEpistula ad Hebraeos legimus : Cui enim angelorumdixit aliquando : Sede a dextris meis ?142 - hoc quippe

    138 1 Cor 3, 16.139 Cf. Col 1, 18.140 Io 2, 19.141 2 Pt 2, 4.142 Hebr 1, 13.

    55

  • modo significavit omnes universaliter Angelosdici -, sint illic tamen Archangeli ; et utrum iidemArchangeli appellentur Virtutes, atque ita dictumsit : Laudate eum omnes Angeli eius, laudate eum omnesVirtutes eius143, ac si diceretur : Laudate eumomnes Angeli, laudate eum omnes Archangeli ; etquid inter se distent quattuor illa vocabula quibusuniversam ipsam caelestem societatem videturApostolus esse complexus dicendo : Sive Sedes, siveDominationes, sive Principatus, sive Potestates144, dicantqui possunt, si tamen possunt probare quoddicunt145 : Ego me ista ignorare confiteor. Sed neillud quidem certum habeo, utrum ad eandemsocietatem pertineant sol et luna et cuncta sideraquamvis nonnullis lucida corpora esse non cum[136] sensu vel intellegentia videantur. Itemqueangeli quis explicet cum qualibus corporibusapparuerint hominibus, ut non solum cernerenturverum etiam tangerentur ; et rursus non solidacorpulentia sed spiritali potentia quasdamvisiones non oculis corporeis sed spiritalibus velmentibus ingerant, vel dicant aliquid non adaurem forinsecus sed intus animae hominis, etiamipsi ibidem constituti, sicut scriptum est inProphetarum libro : Et dixit mihi angelus quiloquebatur in me146 ; non enim ait : " Qui loquebatur

    143 Ps 148, 2.144 Col 1, 16.145 Vide lib. ad Orosium contra Priscillianist. cap. 11.146 Zach 1, 9.

    56

  • ad me ", sed : in me ; vel appareant et in somnis etcolloquantur more somniorum ; habemus quippein Evangelio : Ecce Angelus Domini apparuit illi insomnis dicens147. His enim modis velut indicant seangeli contrectabilia corpora non habere,faciuntque difficillimam quaestionem quomodopatres eis pedes laverint148, quomodo Iacob cumangelo tam solida contrectatione luctatus sit149.Cum ista quaeruntur, et ea sicut potest quisqueconiectat, non inutiliter exercentur ingenia, siadhibeatur disceptatio moderata et absit erroropinantium se scire quod nesciunt. Quid enimopus est ut haec atque huiusmodi vel affirmenturvel negentur vel definiantur cum discrimine,quando sine crimine nesciuntur ?

    XVI. Magis opus est diiudicare atquedignoscere cum se satanas transfigurat velutangelum lucis150, ne fallendo ad aliqua perniciosaseducat. Nam quando sensus corporis fallit,mentem vero non movet a vera rectaquesententia qua quisque vitam fidelem gerit, nullumest in religione periculum ; vel cum se bonumfingens ea facit sive dicit quae bonis angeliscongruunt, etiam si credatur bonus non est errorchristianae fidei [137] periculosus aut morbidus.Cum vero per haec aliena ad sua incipit ducere

    147 Mt 1, 20.148 Cf. Gen 18, 4; 19, 2.149 Cf. Gen 32, 29-32.150 Cf. 2 Cor 11, 14.

    57

  • tunc eum dignoscere, nec ire post eum, magna etnecessaria vigilantia est. Sed quotusquisquehominum idoneus est omnes mortiferos doloseius evadere, nisi regat atque tueatur Deus ? Etipsa huius rei difficultas ad hoc est utilis, ne sitspes sibi quisque, aut homo alter alteri, sed Deussuis omnibus : id enim nobis potius expedireprorsus piorum ambigat nemo. Haec ergo quae insanctis Angelis et Virtutibus Dei est Ecclesia,tunc nobis sicuti est innotescet cum ei coniunctifuerimus in finem ad simul habendambeatitudinem sempiternam. Ista vero, quae ab illaperegrinatur in terris, eo nobis notior est quod inilla sumus, et quia hominum est, quod et nossumus. Haec sanguine Mediatoris nullumhabentis peccatum ab omni est redempta peccato,eiusque vox est : Si Deus pro nobis quis contra nos ?qui Filio proprio non pepercit, sed pro nobis omnibustradidit eum151. Non enim pro Angelis mortuus estChristus. Sed ideo etiam pro Angelis fit quidquidhominum per eius mortem redimitur et liberatur amalo, quoniam cum eis quodammodo redit ingratiam post inimicitias quas inter homines etsanctos Angelos peccata fecerunt, et ex ipsahominum redemptione ruinae illius angelicaedetrimenta reparantur. Et utique noverunt Angelisancti, docti de Deo cuius veritatis aeternacontemplatione beati sunt, quanti numerisupplementum de genere humano integritas illius151 Rom 8, 31.

    58

  • civitatis exspectat. Propter hoc ait Apostolusinstaurari omnia in Christo quae in caelis sunt et quaein terris in ipso152. Instaurantur quippe quae in caelissunt, cum id quod inde in Angelis lapsum est exhominibus redditur ; instaurantur autem quae interris sunt, cum ipsi homines qui praedestinatisunt in [138] aeternam vitam a corruptionisvetustate renovantur. Ac sic per illud singularesacrificium in quo Mediator est immolatus, quodunum multae in lege victimae figurabant,pacificantur caelestia cum terrestribus et terrestriacum caelestibus. Quoniam, sicut idem Apostolusdicit : In ipso complacuit omnem plenitudinem inhabitare,et per eum reconciliari omnia in ipsum, pacificans persanguinem crucis eius, sive quae in terris sunt, sive quae incaelis153. Pax ista praecellit, sicut scriptum est, omnemintellectum154, neque sciri a nobis nisi cum ad eamvenerimus potest. Quomodo enim pacificanturcaelestia nisi nobis, id est, concordandonobiscum ?155 Nam ibi semper est pax, et inter seuniversis intellectualibus creaturis et cum suoCreatore. Quae pax praecellit, ut dictum est,omnem intellectum, sed utique nostrum, noneorum qui semper vident faciem Patris156. Nosautem, quantuscumque sit in nobis intellectus

    152 Eph 1, 10.153 Col 1, 19-20.154 Cf. Phil 4, 7.155 Vide lib. XXII, de civit. Dei, c. 29.156 Cf. Mt 18, 10.

    59

  • humanus, ex parte scimus, et videmus nunc perspeculum in aenigmate157. Cum vero aequalesAngelis Dei fuerimus158, tunc quemadmodum etipsi videbimus facie ad faciem, tantamque pacemhabebimus erga eos quantum et ipsi erga nos,quia tantum eos dilecturi sumus quantum ab eisdiligimur. Itaque pax eorum nota nobis erit, quiaet nostra tanta ac talis erit, nec praecellet tuncintellectum nostrum ; Dei vero pax, quae illic esterga nos, et nostrum et illorum intellectum sinedubitatione praecellet. De ipso quippe beata estrationalis creatura quaecumque beata est, non ipsede illa. Unde secundum hoc melius accipitur quodscriptum est : Pax Dei quae praecellit omnemintellectum, ut in eo quod dixit omnem nec ipseintellectus sanctorum Angelorum esse [139]possit exceptus, sed Dei solius, neque enim etipsius intellectum pax eius praecellit.

    XVII. Concordant autem nobiscum Angelietiam nunc cum remittuntur nostra peccata. Ideopost commemorationem sanctae Ecclesiae inordine confessionis ponitur remissio peccatorum.Per hanc enim stat Ecclesia quae in terris est, perhanc non perit quod perierat et inventum est159.Excepto quippe baptismatis munere, quod contrapeccatum originale donatum est, ut quodgeneratione attractum est regeneratione

    157 Cf. 1 Cor 13, 9.12.158 Cf. Lc 20, 36.159 Cf. Lc 15, 32.

    60

  • detrahatur ; et tamen activa quoque peccata,quaecumque corde ore opere commissa invenerit,tollit : hac ergo excepta magna indulgentia, undeincipit hominis renovatio in qua solvitur omnisreatus et ingeneratus et additus, ipsa etiam vitacetera iam ratione utentis aetatis quantalibetpraepolleat fecunditate iustitiae, sine peccatorumremissione non agitur, quoniam filii Dei, quamdiumortaliter vivunt, cum morte confligunt. Etquamvis de illis sit veraciter dictum : QuotquotSpiritu Dei aguntur hi sunt filii Dei160, sic tamenSpiritu Dei excitantur et tamquam filii Deiproficiunt ad Deum, ut etiam spiritu suo, maximeeum aggravante corruptibili corpore161, tamquamfilii hominis in quibusdam humanis motibusdeficiant ad se ipsos et ideo peccent. Interestquidem quantum : neque enim quia peccatum estomne crimen, ideo crimen est etiam omnepeccatum. Itaque sanctorum hominum vitam,quamdiu in hac morte vivitur, inveniri possedicimus sine crimine : Peccatum, autem, si dixerimusquia non habemus, ut ait tantus apostolus, nos ipsosdecipimus et veritas in nobis non est162. Sed neque deipsis criminibus, quamlibet magnis remittendis insancta Ecclesia, Dei misericordia desperanda est[140] agentibus paenitentiam secundum modumsui cuiusque peccati. In actione autem

    160 Rom 8, 14.161 Cf. Sap 9, 15.162 1 Io 1, 8.

    61

  • paenitentiae, ubi tale commissum est ut is quicommisit a Christi etiam corpore separetur, nontam consideranda est mensura temporis quamdoloris ; cor enim contritum et humiliatum Deusnon spernit163. Verum quia plerumque doloralterius cordis occultus est alteri, neque in aliorumnotitiam per verba vel quaecumque alia signaprocedit, cum sit coram illo cui dicitur : Gemitusmeus non est absconditus a te164, recte constituuntur abhis qui Ecclesiis praesunt tempora paenitentiae, utfiat satis etiam Ecclesiae, in qua remittuntur ipsapeccata. Extra eam quippe non remittuntur : ipsanamque proprie Spiritum Sanctum pignusaccepit165, sine quo non remittuntur ulla peccataita ut quibus remittuntur vitam consequanturaeternam. Magis enim propter futurum iudiciumfit remissio peccatorum in hac vita. Usque adeovalet quod scriptum est : Grave iugum super filiosAdam a die exitus de ventre matris eorum usque in diemsepulturae in matrem omnium166, ut etiam parvulosvideamus post lavacrum regenerationisdiversorum malorum afflictione cruciari ; utintellegamus totum quod salutaribus agitursacramentis magis ad spem venturorum bonorumquam ad retentionem vel adeptionempraesentium pertinere. Multa etiam hic videntur

    163 Cf. Ps 50, 19.164 Ps 37, 10.165 Cf. 2 Cor 1, 22.166 Eccli 40, 1.

    62

  • ignosci et nullis suppliciis vindicari, sed eorumpoenae reservantur in posterum. Neque enimfrustra ille proprie dicitur dies iudicii quandoventurus est iudex vivorum atque mortuorum.Sicut e contrario vindicantur hic aliqua, et tamensi remittuntur profecto in futuro saeculo nonnocebunt. Propterea de quibusdam temporalibuspoenis quae in hac vita peccantibus irrogantur,[141] eis quorum peccata delentur ne reserventurin finem, ait Apostolus : Si nos ipsos iudicaremus aDomino non iudicaremur ; cum iudicamur autem aDomino corripimur ne cum hoc mundo damnemur167.

    XVIII. Creduntur a quibusdam168 etiam hi quinomen Christi non relinquunt, et eius lavacro inEcclesia baptizantur, nec ab ea ullo schismate velhaeresi praeciduntur, in quantislibet sceleribusvivant, quae nec diluant paenitendo neceleemosynis redimant, sed in eis usque ad huiusvitae ultimum diem pertinacissime perseverent,salvi futuri per ignem, licet pro magnitudinefacinorum flagitiorumque diuturno non tamenaeterno igne puniti. Sed qui hoc credunt, et tamencatholici sunt, humana quadam benevolentia mihifalli videntur. Nam Scriptura divina aliud consultarespondet. Librum autem de hac quaestioneconscripsi, cuius titulus est : De fide et operibus, ubisecundum Scripturas sanctas, quantum adiuvanteDeo potui, demonstravi eam fidem salvos facere167 1 Cor. 11, 31.32.168 Vide lib. de fide, c. 14-16.

    63

  • quam satis evidenter expressit Paulus apostolusdicens : In Christo enim Iesu neque circumcisioquidquam valet neque praeputium sed fides quae perdilectionem operatur169. Si autem male non beneoperatur, procul dubio, secundum apostolumIacobum, mortua est in semetipsa170, qui rursus ait : Sifidem dicat se quis habere opera autem non habeatnumquid poterit fides salvare eum ?171 Porro autem sihomo sceleratus propter solam fidem per ignemsalvabitur, et sic est accipiendum quod ait beatusPaulus : Ipse autem salvus erit sic tamen quasi perignem172, poterit ergo salvare sine operibus fides, etfalsum erit quod dixit eius coapostolus Iacobus.Falsum erit et illud quod [142] idem ipse Paulusait : Nolite, inquit, errare ; neque fornicatores nequeidolis servientes neque adulteri neque molles nequemasculorum concubitores neque fures neque avari nequeebriosi neque maledici neque rapaces regnum Deipossidebunt173. Si enim in istis perseverantescriminibus, tamen propter fidem Christi salvierunt, quomodo in regno Dei non erunt ? Sedquia haec apostolica manifestissima et apertissimatestimonia falsa esse non possunt, illud quodobscure dictum est de his qui superaedificant,super fundamentum quod est Christus, non

    169 Gal 5, 6.170 Iac 2, 17.171 Iac 2, 14.172 1 Cor 3, 15.173 1 Cor 6, 9-10.

    64

  • aurum argentum lapides pretiosos, sed lignafaenum stipulam174 (de his enim dictum est quodper ignem salvi erunt, quoniam fundamentimerito non peribunt), sic est intellegendum ut hismanifestis non inveniatur esse contrarium. Lignaquippe et faenum et stipula non absurde accipipossunt rerum saecularium, quamvis liciteconcessarum, tales cupiditates ut amitti sine animidolore non possint. Cum autem iste dolor urit, siChristus in corde fundamenti habet locum, id estut ei nihil anteponatur, et malit homo qui talidolore uritur rebus quas ita diligit magis carerequam Christo, per ignem fit salvus. Si autem reshuiusmodi temporales ac saeculares temporetemptationis maluerit tenere quam Christum, eumin fundamento non habuit quia haec priore locohabuit, cum in aedificio prius non sit aliquidfundamento. Ignis enim de quo eo loco estlocutus