50
Augustinus Hipponensis De bon conjugali.

AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

  • Upload
    others

  • View
    0

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

Augustinus Hipponensis

De bon conjugali.

Page 2: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

SANCTI AURELIIAUGUSTINI,

HIPPONENSIS EPISCOPI,OPERA OMNIA,

MULTIS SERMONIBUS INEDITIS AUCTA ET LOCUPLETATA ;EXTRACTA E COLLECTIONE

SS. ECCLESIÆ PATRUM ;ACCURANTIBUS

D. A. B. CAILLAU,CANONICO HONORARIO CENOMANENSI ET CADURCENSI,

PLURIBUSQUE CLERI GALLICANI PRESBYTERIS.OPUS REGI DICATUM.

TOMUS VIGESIMUS SEXTUS.

pp. 247-282DE BONO CONJUGALI, LIBRI UNUS.

PARISIIS,APUD PARENT-DESBARRES, EDITOREM,

SANCTÆ SEDIS ORDINUM INSIGNIBUS DECORATUM,VIA VULGO DICTA DE SEINE, 48.

MDCCCXXXIX.

2

Page 3: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

DE BONO CONIUGALI1

In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibusesse honorabiles, et non tantum in fornicationiscomparatione, sed ex proprio genere bonas ac de se abomni peccato immunes. Continentiam vero longe essepræstantiorem ostendit : adeoque nuptias, quas olimnecessarias ad propagandum Dei populum, per quemChristus prophetaretur et nasceretur, in usu habere sanctidebuerunt, nunc temporis postquam dictum est : « Quipotest capere capiat, » non amplectendas nisi ab iis qui secontinere non valent. cæterum continentes nostros antiquisillis conjugatis, Abrahamo nominatim et Saræ, vix ullaratione conferri, nedum iis præferri posse ; quippe qui etcontinentiæ virtutem in animi habitu tenuerunt nubentes,et obedientiæ laude, qua tanquam matrice virtutes omnescontinentur, quam maxime excelluerunt.

I. Quoniam unusquisque homo2 humanigeneris pars est et sociale quiddam est humananatura magnumque [248] habet et naturalebonum, vim quoque amicitiae, ob hoc ex unoDeus voluit omnes homines condere, ut in suasocietate non sola similitudine generis, sed etiamcognationis vinculo tenerentur. Prima itaquenaturalis humanae societatis copula vir et uxorest. Quos nec ipsos singulos condidit Deus ettamquam alienigenas iunxit, sed alteram creavit exaltero, signans etiam vim coniunctionis in latere,

1 Scriptus circiter annum Christi 401. – Vide Retract. lib. II, cap. 22.2 Vide D. Guillon, tom XXII.

3

Page 4: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

unde illa detracta formata est3. Lateribus enim sibiiunguntur, qui pariter ambulant et pariter quoambulant intuentur. Consequens est connexiosocietatis in filiis, qui unus honestus fructus estnon coniunctionis mariset feminae, sedconcubitus. Poterat enim esse in utroque sexuetiam sine tali commixtione alterius regentis,alterius obsequentis amicalis quaedam et germanaconiunctio.

II. Nec nunc opus est, ut scrutemur et in eaquaestione definitam sententiam proferamus,unde primorum hominum proles posset exsistere,quos benedixerat Deus dicens : Crescite etmultiplicamini et implete terram4, si non peccassent,cum mortis condicionem corpora eorumpeccando meruerint nec esse concubitus nisimortalium corporum possit. Plures enim de hacre sententiae diversaeque exstiterunt ; et siexaminandum sit, veritatia divinarumScripturarum quaenam earum potissimumcongruat, prolixae disputationis negotiumest. Siveergo sine coeundi complexu alio aliquo modo, sinon peccassent, habituri essent filios ex munereomnipotentissimi Creatoris, qui potuit etiam ipsossine parentibus condere, qui potuit carnemChristi in utero virginali formare et, ut etiam ipsisinfidelibus loquar, qui potuit apibus prolem sineconcubitu dare ; sive ibi multa mystice ac figurate

3 Cf. Gen 2, 21-22.4 Gen 1, 28.

4

Page 5: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

dicta sint aliterque sit intellegendum, quod [249]scriptum est : Implete terram et dominamini eius5, idest, ut plenitudine et perfectione vitae acpotestatis id fieret, ut ipsum quoque incrementumet multiplicatio, qua dictum est : Crescite etmultiplicamini, provectu mentis et copia virtutisintellegatur, sicut in psalmo positum est :Multiplicabis me in anima mea in virtutem6 ; nec datasit homini prolis ista successio, nisi posteaquamcausa peccati futura erat in morte decessio ; sivecorpus non spiritale illis hominibus, sed primoanimale factum erat, ut oboedientiae meritopostea fieret spiritale ad immortalitatemcapessendam non post mortem, quae invidiadiaboli intravit in orbem terrarum7 et facta est poenapeccati, sed per illam commutationem, quamsignificat Apostolus, ubi ait : Deinde nos viventes quireliqui sumus simul cum illis rapiemur in nubibus inobviam Christo in aera8, ut illa corpora primiconiugii et mortalia fuisse intellegamus primaconformatione et tamen non moritura, nisipeccassent, sicut minatus erat Deus : tamquam sivulnus minaretur, quia vulnerabile corpus erat,quod tamen non accidisset, nisi fieret quod illevetuisset. Ita ergo possent etiam per concubitumtalium corporum generationes subsistere, quae

5 Ibidem.6 Ps 137, 3.7 Sap 2, 24.8 1 Thess 4, 17.

5

Page 6: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

usque ad certum modumhaberent incrementum,nec vergerent tamen in senium aut usque inseniumb, nec tamen in mortem, donec illabenedictionis multiplicatione terra impleretur. Sienim vestibus Israelitarum praestitit Deus perannos quadraginta sine ullo detrimentopropriumstatum9, quanto magis praestaret corporibusoboedientium praecepto suo felicissimumquoddam temperamentum certi status, donec inmelius converterentur non morte hominis, quacorpus ab anima deseritur, sed beata [250]commutatione a mortalitate ad immortalitatem,ab animali ad spiritalem qualitatem. Harumsententiarum quae vera sit, vel si alia vel aliaepossunt adhuc ex illis verbis exsculpi, quaerere acdisserere longum est.

III. Illud nunc dicimus, secundum istamcondicionem nascendi et moriendi, quamnovimus, et in qua creati sumus, aliquid boni esseconiugium masculi et feminae : cuiusconfoederationem ita divina Scripturacommendat, ut nec dimissae a viro nubere liceatalteri, quamdiu vir eius vivit, nec dimisso abuxore liceat alteram ducere, nisi mortua fuerit,quae recessit. Bonum ergo coniugii, quod etiamDominus in Evangelio confirmavit, non solumquia prohibuit dimittere uxorem nisi ex causafornicationis10, sed etiam quia venit invitatus ad

9 Cf. Deut 29, 5.10 Cf. Mt 19, 9.

6

Page 7: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

nuptias11, cur sit bonum, merito quaeritur. Quodmihi non videtur propter solam filiorumprocreationem, sed propter ipsam etiamnaturalem in diverso sexu societatem. Alioquinnon iam diceretur coniugium in senibus,praesertim si vel amisissent filios vel minimegenuissent. Nunc vero in bono licet annosoconiugio, etsi emarcuit ardor aetatis intermasculum et feminam, viget tamen ordo caritatisinter maritum et uxorem, quicquanto melioressunt, tanto maturius a commixtione carnis suaepari consensu se continere coeperunt, non utnecessitatis esset postea non posse quod vellent,sed ut laudis esset primum noluisse quod possent.Si ergo servatur fides honoris et obsequioruminvicem debitorum ab alterutro sexu, etiamsilanguescentibus et prope cadaverinis utrisquemembris, animorum tamen rite coniugatorumtanto sincerior, quanto probatior, et tantosecurior, quanto placidior castitas perseverat.Habent etiam id bonum coniugia, quod carnalisvel iuvenilis incontinentia, etiamsi vitiosa est, ad[251] propagandae prolis redigitur honestatem, utex malo libidinis aliquid boni faciat copulatioconiugalis. Deinde quia reprimitur et quodammodo verecundius aestuat concupiscentia carnis,quam temperat parentalis affectus. Interceditenim quaedam gravitas fervidae voluptatis, cum

11 Cf. Io 2, 2.

7

Page 8: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

in eo, quod sibi vir et mulier adhaerescunt, pateret mater esse meditantur.

IV. Huc accedit, quia in eo ipso, quod sibiinvicem coniuges debitum solvunt, etiamsi idaliquanto intemperantius et incontinentiusexpetant, fidem tamen sibi pariter debent. Cuifidei tantum iuris tribuit Apostolus, ut eampotestatem appellaret dicens : Mulier non habetpotestatem corporis sui, sed vir ; similiter autem et vir nonhabet potestatem corporis sui, sed mulier12. Huius autemfidei violatio dicitur adulterium, cum vel propriaelibidinis instinctu vel alienae consensu cum alterovel alteracontra pactum coniugale concumbitur ;atque ita frangitur fides, quae in rebus etiamcorporeis et abiectis magnum animi bonum est ;et ideo eam saluti quoque corporali, qua etiamvita nostra ista continetur, certum est deberepraeponi. Etsi enim exigua palea prae multo auropaene res nulla est, fides tamen, cum in negotiopaleae, sicut in auri sincera servatur, non ideominor est, quia in re minore servatur. Cum veroad peccatum admittendum adhibetur fides,mirum si fides appellanda est ; verumtamenqualiscumque sit, si et contra ipsam fit, peius fit ;nisi cum propterea deseritur, ut ad veram fidemac legitimam redeatur, id est, ut peccatumemendetur voluntatis pravitate correcta.Tamquam si quisque, cum hominem solusexspoliare non possit, inveniat socium iniquitatis12 1 Cor 7, 4.

8

Page 9: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

et cum eo paciscatur, ut simul id faciantspoliumque partiantur, quo facinore commisso[252] totum solus auferat. Dolet quidem ille etfidem sibi servatam non esse conqueritur ; verumin ipsa sua querela cogitare debet potius in bonavita ipsi humanae societati fuisse servandam, nepraeda iniqua ex homine fieret, si sentit, quaminique sibi in peccati societate servata non fuerit.Ille quippe utrubiqued perfidus profectosceleratior iudicandus est. At si id, quod malefecerant, ei displicuisset etpropterea cum participefacinoris praedam dividere noluisset, ut homini,cui ablata fuerat, redderetur, eum perfidum necperfidus diceret. Ita mulier, si fide coniugaliviolata fidem servet adultero, utique mala est ; sedsi nec adultero, peior est. Porro si eam flagitiipaeniteat et ad castitatem rediens coniugalempacta ac placita adulterina rescindat, miror, si eamfidei violatricem vel ipse adulter putabit.

V. Solet etiam quaeri, cum masculus etfemina, nec ille maritus nec illa uxor alterius,sibimet non filiorum procreandorum, sed propterincontinentiam solius concubitus causacopulantur ea fide media, ut nec ille cum alteranec illa cum altero id faciat, utrum nuptiae sintvocandae. Et potest quidem fortasse non absurdehoc appellari connubium, si usque ad mortemalteriuse eorum id inter eos placuerit et prolisgenerationem, quamvis non ea causa coniun-ctisint, non tamen vitaverint, ut vel nolint sibi nasci

9

Page 10: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

filios, vel etiam opere aliquo malo agant, nenascantur. Ceterum si vel utrumque vel unumhorum desit, non invenio, quemadmodum hasnuptias appellare possimus. Etenim si aliquamsibivir ad tempus adhibuerit, donec aliam dignamvel honoribus vel facultatibus suis inveniat, quamcomparem ducat, ipso animo adulter est, nec cumilla, quam cupit invenire, sed cum ista, cum quasic cubat, ut cum ea non habeat maritaleconsortium. Unde et ipsa hoc sciens ac volens,impudice [253] utique miscetur ei, cumquo nonhabet foedus uxorium. Verumtamen si ei torifidem servet et, cum ille uxorem duxerit, nubereipsa non cogitet atque a tali prorsus operecontinere se praeparet, adulteram quidemfortassis facile appellare non audeam ; nonpeccare tamen quis dixerit, cum eam viro, cuiusuxor non est, misceri sciat ? Iam vero si ex illoconcubitu, quantum ad ipsam attinet, nonnisifilios velit et, quidquid ultra causam procreandipatitur, invita patiatur, multis quidem istamatronis anteponenda est, quae tametsi non suntadulterae, viros tamen suos plerumque etiamcontinere cupientes ad reddendum carnaledebitum cogunt non desiderio prolis, sed ardoreconcupiscentiae ipso suo iure intemperanterutentes, in quarum tamen nuptiis bonum est hocipsum, quod nuptae sunt. Ad hoc enim nuptaesunt, ut illa concupiscentia redacta ad legitimumvinculum non deformis et dissoluta fluitaret,

10

Page 11: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

habens de se ipsa irrefrenabilem carnisinfirmitatem, de nuptiis autem indissolubilemfidei societatem, de se ipsa progressumimmoderate coeundi, de nuptiis modum casteprocreandi. Etsi enim turpe est libidinose utivellef marito, honestum est tamen nolle miscerinisi marito et non parere nisi de marito. Sunt itemviri usque adeo incontinentes, ut coniugibus necgravidis parcant. Quidquid ergo inter se coniugatiimmodestum, inverecundum, sordidum gerunt,vitium est hominum, non culpa nu-ptiarum.

VI. Iam in ipsa quoque immoderatioreexactione debiti carnalis, quam eis non secundumimperium praecipitg, sed secundum veniamconcedit Apostolus, ut etiam praeter causamprocreandi sibi misceantur, etsi eos pravi moresad talem concubitum impellunt, nuptiae tamen abadulterio seu fornicatione defendunt. Neque enimillud propter nuptias admittitur, sed propternuptias [254] ignoscitur. Debent ergo sibiconiugati non solum ipsius sexus suicommiscendi fidem liberorum procreandorumcausa, quae prima est humani generis in istamortalitate societas, verum etiam infirmitatisinvicem excipiendae ad illicitos concubitusevitandos mutuam quodam modo servitutem, ut,etsi alteri eorum perpetua continentia placeat, nisiex alterius consensu non possit ; et ad hoc enimuxor non habet potestatem corporis sui, sed vir ; similiter

11

Page 12: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

et vir non habet potestatem corporis sui, sed mulier13, ut etquod non filiorum procreandorum, sedinfirmitatis et incontinentiae causa expetit vel illede matrimonio vel illa de marito, non sibialterutrum negent, ne per hoc incidant indamnabiles corruptelas, temptante satana, propterincontinentiam vel amborum vel cuiusquameorum14. Coniugalis enim concubitus generandigratia non habet culpam ; concupiscentiae verosatiandae, sed tamen cum coniuge, propter torifidem venialem habet culpam ; adulterium verosive fornicatio letalem habet culpam. Ac per hocmelior est quidem ab omni concubitu continentiaquam vel ipse matrimonialis concubitus, qui fitcausa gignendi : sed quia illa continentia meritiamplioris est, reddere vero debitum coniugalenullius est criminis, exigere autemultra generandinecessitatem culpae venialis, fornicari porroh velmoechari puniendi criminis, cavere debet caritasconiugalis, ne, dum sibi quaerit, unde ampliushonoretur, coniugi faciat, unde damnetur. Quienim dimittit uxorem suam excepta causa fornicationis,facit eam moechari15. Usque adeo foedus illud initumnuptiale cuiusdam sacramenti res est, ut nec ipsaseparatione irritum fiat, quandoquidem viventeviro et a quo relicta [255] est moechatur, si alterinupserit, et ille huius mali causa est qui reliquit.

13 1 Cor 7, 4.14 Cf. 1 Cor 7, 4-6.15 Mt 5, 32.

12

Page 13: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

VII. Miror autem, si, quemadmodum licetdimittere adulteram uxorem, ita liceti ea dimissaalteram ducere. Facit enim de hac re sanctaScriptura difficilem nodum, dicente Apostolo, expraecepto Domini mulierem a viro non deberediscedere ; quodsi discesserit, manere innuptamaut viro suo reconciliari16 : cum recedere utique etmanere innupta nisi ab adultero viro non debeat,ne recedendo ab eo, qui adulter non est, faciateum moechari. Reconciliari autem viro veltolerando, si se ipsa continere non potest, velcorrecto, forsitan iuste potest. Quomodo autemviro possit esse licentia ducendae alterius, siadulteram reliquerit, cum mulieri non sit nubendialteri, si adulterum reliquerit, non video. Quae siita sunt, tantum valet illud sociale vinculumconiugum, ut, cum causa procreandi colligetur,nec ipsa causa procreandi solvatur. Possitenimhomo dimittere sterilem uxorem et ducere, de quafilios habeat, et tamen non licet, et nostris quidemiam temporibus ac more Romano necsuperducere, ut amplius habeat quam unamvivam ; et utique relicta adultera vel relictoadultero possent plures nasci homines, si vel illaalteri nuberet, vel ille alteram duceret. Quodtamen si non licet, sicut divina regula praescriberevidetur, quem non faciat intentum, quid sibi velittanta firmitas vinculi coniugalis ? Quodnequaquam puto tantum valere potuisse, nisi16 Cf. 1 Cor 7, 10-11.

13

Page 14: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

alicuius rei maioris ex hac infirma mortalitatehominum quoddam sacramentum adhiberetur,quod deserentibus hominibus atque id dissolverecupientibus inconcussum iis maneret ad poenam,siquidem interveniente divortio non aboletur illaconfoederatio nuptialis, ita ut sibi coniuges sintetiam [256] separati, cum illis autem adulteriumcommittant, quibus fuerint etiam postsuumrepudium copulati, vel illa viro vel ille mulieri.Nec tamen nisi in civitate Dei nostri, in monte sanctoeius17, talis est causa cum uxore. Cæterum aliter sehabere iura gentilium quis ignorat ? ubiinterposito repudio sine reatu aliquo ultionishumanae et illa, cui voluerit, nubit, et ille, quamvoluerit, ducit. Cui consuetudini simile aliquidpropter Israelitarum duritiam videtur permisisseMoyses de libello repudii18. Qua in re exprobratioquam approbatio divortii magis apparet.

VIII. Honorabiles ergo nuptiae in omnibus et torusimmaculatus19. Quod non sic dicimus bonum, ut infornicationis comparatione sit bonum ; alioquinduo mala erunt, quorum alterum peius ; autbonum erit et fornicatio, quia est peiusadulterium : peius est enim alienum matrimoniumviolare quam meretrici adhaerere ; et bonumadulterium, quia est peior incestus : peius estenim cum matre quam cum aliena uxore

17 Ps 47, 2.18 Cf. Deut 24, 1; Mt 19, 8.19 Hebr 13, 4.

14

Page 15: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

concumbere ; et donec ad ea perveniatur, quae,sicut ait Apostolus, turpe est etiam dicere20, omniabona erunt in comparatione peiorum. Hoc autemfalsum esse quis dubitet ? Non ergo duo malasunt connubium et fornicatio, quorum alterumpeius, sed duo bona sunt connubium etcontinentia, quorum alterum est melius. Sicut istatemporalis sanitas et imbecillitas non sunt duomala, quorum alterum peius, sed ista sanitas etimmortalitas duo bona sunt, quorum alterummelius. Item scientia et vanitas non duo malasunt, quorum vanitas peius, sed scientia et caritasduo bona sunt, quorum caritas melius. Namquescientia destruetur, ait Apostolus, et [257] tamenhuic tempori necessaria est ; caritas autemnumquam cadet21. Sic et mortalis ista generatio,propter quam fiunt nuptiae, destruetur ; ab omniautem concubitu immunitas, et hic angelicameditatio est et permanet in aeternum. Sicutautem ieiuniis sacrilegorum meliora sunt prandiaiustorum, ita nuptiae fidelium virginitatianteponuntur impiaruml. Verumtamen neque ibiprandium ieiunio, sed iustitia sacrilegio neque hicnuptiae virginitati, sed fides impietatipraefertur.Ad hoc enim iusti, cum opus est, prandent, uttamquam boni domini quod iustum et aequum estservis corporibus praebeant ; ad hoc autemsacrilegi ieiunant, ut daemonibus serviant. Sic ad

20 Eph 5, 12.21 1 Cor 13, 8.

15

Page 16: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

hoc nubunt fideles, ut maritis pudice copulentur ;ad hoc autem sunt virgines impiae, ut a vero Deofornicentur. Sicut ergo bonum erat, quod Marthafaciebat, occupata circa ministerium sanctorum,sed melius, quod Maria soror eius sedens ad pedesDomini et audiens verbum eiusm22 : ita bonumSusannae in coniugali castitate laudamus23 ; sedtamen ei bonum viduae Annae24 ac multo magisMariae virginis anteponimus25. Bonum erat, quodfaciebant, quae de substantia sua Christo acdiscipulis eius necessaria ministrabant ; sedmelius, qui omnem suam substantiam dimiserunt,ut expeditiores eumdem Dominum sequerentur.In his autem binis bonis, sive quae isti sive quaeMartha et Maria faciebant, fieri non posset, quodmelius est, nisi altero praetermisso aut relicto.Unde intellegendum est non ideo malumputandum esse nuptias, quia, nisi ab eisabstineatur, non potest haberi vidualis castitas autvirginalis integritas. Neque enim ideo malum erat,quod Martha faciebat, quia, nisi inde abstineretsoror eius, non faceret, quod melius erat ; autideo [258] malum est suscipere iustum autprophetam in domum suam, quia nec domumhabere debet, ut quod melius est faciat qui vult adperfectionem Christum sequi.

22 Lc 10, 39-40.23 Cf. Dan 13, 22.24 Cf. Lc 2, 36-37.25 Cf. Lc 1, 27.

16

Page 17: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

IX. Sane videndum est alia bona nobis Deumdare,quae propter se ipsa expetenda sunt, sicut estsapientia, salus, amicitia, alia, quae propter aliquidsunt necessaria, sicut doctrina, cibus, potus,somnus, coniugium, concubitus. Horum enimquaedam necessaria sunt propter sapientiam, sicutdoctrina, quaedam propter salutem, sicut cibus etpotus et somnus, quaedam propter amicitiam,sicut nuptiae vel concubitus ; hinc enim subsistitpropagatio generis humani, in quo societasamicalis magnum bonum est. His itaque bonis,quae propter aliud necessaria sunt, qui non adhoc utitur, propter quod instituta sunt, peccatalias venialiter, alias damnabiliter. Quisquis veroeis propter hoc utitur, propter quod data sunt,bene facit. Cui ergo non sunt necessaria, si noneis utitur, melius facit. Proinde ista bona cumopus habemus, bene volumus ; sed melius eanolumus quam volumus, quia tunc melius noshabemus, cum ea necessaria non habemus. Acper hoc bonum est nubere, quia bonum est filiosprocreare, matrem familias esse26 ; sed melius estnon nubere, quia melius est ad ipsam humanamsocietatem hoc opere non egere. Ita enim iamsese habet humanum genus, ut aliis, qui se noncontinent, non solum per nuptias occupatis, sedmultis etiam per illicitos concubitus luxuriantibus,bono Creatore de malis eorum faciente, quodbonum est, non desit numerositas prolis et26 Cf. 1 Tim 5, 14.

17

Page 18: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

abundantia successionis, unde sanctae amicitiaeconquirantur. Ex quo colligitur primis temporibusgeneris humani, maxime propter Dei populumpropagandum, per quem et prophetareturetnasceretur Princeps et Salvator [259] omniumpopulorum, uti debuisse sanctos isto non propterse expetendo, sed propter aliud necessario bononuptiarum ; nunc vero, cum ad ineundamsanctam et sinceram societatem undique exomnibus gentibus copia spiritalis cognationisexuberet, etiam propter solos filios connubiacopulare cupientes, ut ampliore continentiaebono potius utantur, admonendi sunt.

X. Sed novi, quid murmurent. Quid ? Si,inquiunt, omnes homines velint ab omniconcubitu continere, unde subsisteretn genushumanum ? Utinam omnes hoc vellent dumtaxatin caritate de corde puro et conscientia bona et fide nonficta27 ; multo citius Dei civitas compleretur etacceleraretur terminus saeculi. Quid enim aliudhortari apparet Apostolum, ubi ait, cum indeloqueretur : Vellem omnes esse sicut me ipsum28 ? Autillo loco : Hoc autem dico, fratres : tempus breve est ;reliquum est, ut et hi, qui habent uxores, tamquam nonhabentes sint ; et qui flent, tamquam non flentes ; et quigaudent, tamquam non gaudentes ; et qui emunt,tamquam non ementes ; et qui utuntur hoc mundo,tamquam non utantur : praeterit enim figura huius

27 1 Tim 1, 5.28 1 Cor 7, 7.

18

Page 19: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

mundi. Volo vos sine sollicitudine esse. Deindesubiungit : Qui sine uxore est, cogitat ea quae suntDomini, quomodo placeat Domino. Qui autemmatrimonio coniunctus est, cogitat quae sunt mundi,quomodo placeatuxori. Et divisa est mulier innupta etvirgo : quae innupta est, sollicita est ea quae sunt Domini,ut sit sancta et corpore et spiritu ; quae autem nupta est,sollicita est quae sunt mundi, quomodo placeat viro29.Unde mihi videtur hoc tempore solos eos, qui senon continent, coniugari oportere secundumillam eiusdem Apostoli sententiam : Quodsi se noncontinent, nubant ; melius est enim nubere quam uri30.260]

XI. Nec ipsis tamen peccatum sunt nuptiae,quae, si in comparatione fornicationis eligerentur,minus peccatum essent quam fornicatio, sedtamen peccatum essent. Nunc autem quid dicturisumus adversus evidentissimam vocem Apostolidicentis : Quod vult faciat ; non peccat, si nubat31 ; et :Si acceperis uxorem, non peccasti ; et si nupserit virgo, nonpeccat32 ? Hinc certe iam dubitare fas non estnuptias non esse peccatum. Non itaque nuptiassecundum veniam concedit Apostolus (nam quisambigat absurdissime dici non eos peccasse,quibus venia datur ?), sed illum concubitumsecundum veniam concedit, qui fit per

29 1 Cor 7, 29-34.30 1 Cor 7, 9.31 1 Cor 7, 36.32 1 Cor 7, 28.

19

Page 20: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

incontinentiam, non sola causa procreandi etaliquando nulla causa procreandi, quem nuptiaenon fieri cogunt, sed ignosci impetrant : si tamennon ita sit nimius, ut impediat quae seposita essedebent tempora orandi, nec immutetur in eumusum, qui est contra naturam,de quo Apostolustacere non potuit, cum de corruptelis nimisimmundorum et impiorum hominumloqueretur33. Concubitus enim necessarius causagenerandi, inculpabilis et solus ipse nuptialis est.Ille autem, qui ultra istam necessitatemprogreditur, iam non rationi, sed libidiniobsequitur. Et hunc tamen non exigere, sedreddere coniugi, ne fornicando damnabiliterpeccet, ad personam pertinet coniugalem. Siautem ambo tali concupiscentiae subiguntur, remfaciunt non plane nuptiarum. Verumtamen simagis in sua coniunctione diliguntquodhonestum, quam quod inhonestum est, id estquod nuptiarum quam id, quod non estnuptiarum, hoc eis auctore Apostolo secundumveniam conceditur : cuius delicti non habenthortatrices nuptias, sed deprecatrices, si Deimisericordiam non a se avertant, vel nonabstinendo quibusdam diebus, ut orationibus[261] vacent, et per hanc abstinentiam sicut perieiunia commendent preces suas, vel immutandonaturalem usum in eum usum, qui est contranaturam, quod damnabilius fit in coniuge.33 Cf. Rom 1, 26-27.

20

Page 21: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

XII. Nam cum ille naturalis usus, quandoprolabitur ultra pacta nuptialia, id est ultrapropagandi necessitatem, venialis sit in uxore, inmeretrice damnabilis ; iste, qui est contranaturam, exsecrabiliter fit in meretrice, sedexsecrabilius in uxore. Tantum valet ordinatioCreatoris et ordo creaturae, ut in rebus adutendum concessis, etiam cum modus exce/ditur,longe sit tolerabilius quam in eao, quae concessanon sunt, vel unus vel rarus excessus. Et ideo inre concessa immoderatio coniugis, ne in rem nonconcessam libido prorumpat, toleranda est. Hincest etiam, quod longe minus peccat quamlibetassiduus ad uxorem quam vel rarissimus adfornicationem. Cum vero vir membro mulierisnon ad hoc concesso uti voluerit turpior est uxor,si in se, quam si in alia fieri permiserit. Decusergo coniugale est castitas procreandi et reddendicarnalis debiti fides : hoc est opus nuptiarum, hocab omni crimine defendit Apostolus dicendo : Etsi acceperis uxorem, non peccasti ; et si nupserit virgo, nonpeccat34 ; et : Quod vult faciat ; non peccat, si nubat35.Exigendi autem debiti ab alterutro sexuimmoderatior progressio propter illa, quae supradixit, coniugibus secundum veniam conceditur.

XIII. Quod ergo ait : Quae innupta est, cogitat eaquae sunt Domini, ut sit sancta et corpore et spiritu36,

34 1 Cor 7, 28.35 1 Cor 7, 36.36 1 Cor 7, 34.

21

Page 22: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

non sic accipiendum est, ut putemus non essesanctam corpore christianam coniugem castam.Omnibus quippe fidelibus dictum est : Nescitis,quia corpora vestra templum in vobis est Spiritus Sancti,quem habetis a Deo ?37 [262] Sancta sunt ergo etiamcorpora coniugatorum, fidem sibi et Dominoservantium. Cui sanctitati cuiuslibet eorum, necinfidelem coniugem obsistere, sed potiussanctitatem uxoris prodesse infideli viro autsanctitatem viri prodesseinfideli uxori, idemApostolus testis est, dicens : Sanctificatus est enimvir infidelis in uxorep, et sanctificata est mulier infidelis infratre38. Proinde illud dictum est secundumampliorem sanctitatem innuptarum quamnuptarum, cui merces etiam debetur ampliorsecundum quod isto bono illud est melius, quia ethoc solum cogitatq, quo/modo placeat Domino.Neque enim femina fidelis, servans pudicitiamconiugalem, non cogitat, quomodo placeatDomino, sed utique minus, quia cogitat etiamquae sunt mundi, quomodo placeat viro. Hocenim de illis dicere voluit, quodr possunt haberequodam modo de necessitate connubii, utcogitent quae sunt mundi, quomodo placeantviris suis.

XIV. Quod utrum de omnibus nuptis dixerit,an de talibus quales ita multae sunt, ut paeneomnes putari possint, non immerito dubitatur.

37 1 Cor 6, 19.38 1 Cor 7, 14.

22

Page 23: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

Neque enim et illud, quod de innuptis ait : Quaeinnu-pta est, cogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta etcorpore et spiritu39, ad omnes innuptas pertinet, cumsint quaedam viduae mortuae, quae in deliciisvivunt40. Verumtamen quod attinet ad quamdamdistinctionem et quasi proprietatem innuptarumatque nuptarum, sicut nimium detestanda est,quae continens a nuptiis, id est a re concessa, noncontinet a delictis vel luxuriae, vel superbiae, velcuriositatis et verbositatis ; ita rara nupta est, quaein ipso quoque obsequio coniugali non cogitatnisi quomodoplaceat Deo, ornando se, nonintortis crinibus aut auro et margaritis et vestepretiosa, sed quod decet mulieres promittentes[263] pietatem per bonam conversationem41. Taliaquippe coniugia Petrus quoque apostoluspraecipiendo describit. Similiter, inquit, mulieresobaudientes maritis suis, ut et si qui non creduntverbo, per mulieriss conversationem sine loquelalucrifieri possint, videntes timorem et castamconversationem vestram : ut sint non quae a forisornantur capillorum incrispationibus, autcircumdatae auro, aut veste decora, sed illeabsconditus cordis vestrit homo in illaperpetuitate quieti et modesti spiritus, qui et apudDominum locuples est. Nam sic quaedam sanctaemulieres, quae in Dominum sperabant, ornabant

39 Ibidem.40 Cf. 1 Tim 5, 6.41 1 Tim 2, 9-10.

23

Page 24: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

se, obsequentes viris suis, quomodo Saraobaudiebat Abrahae, Dominum illum vocans,cuius factae estis filiae benefacientes et nontimentes ullum vanum timorem. Viri similiratione concordes et caste viventes cum uxoribusvestris et tamquam vasi infirmiori et subiectotribuite honorem quasi coheredibus gratiae, etvidete ne impediantur orationes vestrae42. Itanevero coniugia talia non cogitant ea quaesuntDomini, quomodo placeant Domino ? Sedperrara sunt (quis negat ?), et in ipsa raritatepaene omnes, qui tales sunt, non ut tales essent,coniuncti sunt, sed iam coniuncti tales facti sunt.

XV. Qui enim nostri temporis homineschristiani, nuptiarum vinculo liberi valentes abomni concubitu se continere, cum iam tempus esseperspicerent, sicut scriptum est, non amplectendi, sedabstinendi ab amplexu43, non potius eligerent velvirginalem vel vidualem continentiam conservare,quam tribulationem carnis, sine qua coniugia essenon possunt (ut alia taceantur a quibus parcitApostolus), nullo iam cogente humanae societatisofficio sustinere ? Sed cum dominanteconcupiscentia fuerint copulati, si eam posteavicerint, [264] quia non ita licet dissolvereconiugium, sicut licebat non colligare, fiunt tales,quales profitetur forma nuptiarum ; ita ut vel pariconsensu ascendant celsiorem sanctitatis gradum

42 1 Pt 3, 1-7.43 Eccle 3, 5.

24

Page 25: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

aut, si non ambo sunt tales, erit, qui talis est nonexactor, sed redditor debiti, servans in omnibuscastam religiosamque concordiam. Illis verotemporibus, cum adhuc propheticis sacramentissalutis nostrae mysterium velabatur, etiam quiante nuptias tales erant, officio propagandinuptias copulabant, non victi libidine, sed ductipietate : quibus si optio talis daretur, qualisrevelato Novo Testamento data est dicenteDomino : Qui potest capere, capiat44 ; non eosdubitatetiam cum gaudio suscepturos fuisse, quidiligenter intentus legit, quomodo coniugibusutebantur, cum et plures habere uni viro licebat,quas castius habebantu quam nunc unam quilibetistorum, quibus videmus quid secundum veniamconcedat Apostolus45. Habebant enim eas inopere generandi, non in morbo desiderii sicut gentes,quae ignorant Deum46. Quod tam magnum est, utmulti hodie facilius se tota vita ab omni concubituabstineant quam modum teneant non coeundinisi prolis causa, si matrimonio copulentur.Nempe multos habemus fratres et socios caelestishereditatis utriusque sexus continentes, siveexpertos nuptias sive ab omni tali commixtioneintegros ; nempe innumerabiles sunt. Quemtandem audivimus inter familiaria colloquia, siveeorum, qui coniugati sunt, sive qui fuerunt,

44 Mt 19, 12.45 Cf. 1 Cor 7, 6.46 1 Thess 4, 5.

25

Page 26: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

indicantem nobis numquam se coniugi essecommixtum nisi sperando conceptum ? Quodergo praecipiunt coniugatis Apostoli, hoc estnuptiarum ; quod autem venialiter concedunt autquod impedit orationes, non cogunt nuptiae, sedferunt. [265]

XVI. Itaque si forte (quod utrum fieri possitignoro magisque fieri non posse existimo), sedtamen, si forte ad tempus adhibita concubinafilios solos ex eadem commixtione quaesiverit,nec sic ista coniunctio vel earum nuptiispraeponenda est, quae veniale illud operantur.Quid enim sitnuptiarum, considerandum est, nonquid sit nubentium et immoderatius nuptiisutentium. Neque enim si agris inique ac perperaminvasis ita quisque utatur, ut ex eorum fructibuslargas eleemosynas faciat, ideo rapinam iustificat ;neque si alius ruri paterno vel iuste quaesitoavarus incumbat, ideo culpanda est iuris civilisregula, qua possessor legitimus factus est ; nectyrannicae factionis perversitas laudabilis erit, siregia clementia tyrannus subditos tractet ;necvituperabilis ordo regiae potestatis, si rexcrudelitate tyrannica saeviat. Aliud est namqueiniusta potestate iuste velle uti, et aliud est iustapotestate iniuste uti. Ita nec concubinae adtempus adhibitae, si filiorum causa concumbant,iustum faciunt concubinatum suum ; necconiugatae, si cum maritis lasciviant, nuptialiordini crimen imponunt.

26

Page 27: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

XVII. Posse sane fieri nuptias ex maleconiunctis honesto postea placito consequentemanifestum est. Semel autem initum connubiumin civitate Dei nostri, ubi etiam ex prima duorumhominum copula quoddam sacramentum nuptiaegerunt, nullo modo potest nisi alicuius eorummorte dissolvi. Manet enim vinculum nuptiarum,etiamsi proles, cuius causa initum est, manifestasterilitate non subsequatur, ita ut iam scientibusconiugibus non se filios habituros separare setamen vel ipsa causa filiorum atque aliis copularenon liceat. Quod si fecerint, cum eis, quibus secopulaverint, adulterium committunt, ipsi autemconiuges manent. Plane uxoris voluntate adhiberealiam, unde communes filii nascantur [266] uniuscommixtione ac semine, alterius autem iure acpotestate apud antiquos patres fas erat ; utrum etnunc fas sit, non temere dixerim. Non est enimnuncv propagandi necessitas, quae tunc fuit,quando et parientibus coniugibus alias proptercopiosiorem posteritatem superducere licebat,quod nunc certe non licet. Nam tantum adfertopportunitatis ad aliquid iuste agendum seu nonagendum temporum secreta distinctio, ut nuncmelius faciat qui nec unam duxerit, nisi secontinere non possit, tunc autem etiam pluresinculpabiliter ducebant et qui se multo faciliuscontinere possent, nisi aliud pietas illo temporepostularet. Sicut enim sapiens et iustus, qui iamconcupiscit dissolvi et esse cum Christo et hoc

27

Page 28: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

magis optimo delectatur47, non iam hic vivendicupiditate, sed consulendi officio sumitalimentum, ut maneat in carne, quod necessariumest propter alios, sic misceri feminis iurenuptiarum officiosum fuit tunc sanctis viris, nonlibidinosum.

XVIII. Quod enim est cibus ad salutemhominis, hoc est concubitus ad salutem generis, etutrumque non est sine delectatione carnali, quaetamen modificata et temperantia refrenante inusum naturalem redacta libido esse non potest48 ;quod est autem in sustentanda vita illicitus cibus,hoc estin quaerenda prole fornicarius veladulterinus concubitus ; et quod est in luxuriaventris et gutturis illicitus cibus, hoc est in libidinenullam prolem quaerente illicitus concubitus ; etquod est in cibo licito nonnullis immoderatiorappetitus, hoc est in coniugibus venialis illeconcubitus. Sicut ergo satius est emori fame quamidolothytis vesci49, ita satius estdefungi sine liberisquam ex illicito coitu stirpem quaerere.Undecumque autem nascantur homines, si [267]parentum vitia non sectentur et Deum rectecolant, honesti et salvi erunt. Semen enimhominis ex qualicumque homine Dei creatura est,et eo male utentibus male erit, non ipsumaliquando malum erit. Sicut autem filii boni

47 Cf. Phil 1, 23.48 Cf. AUG., Retract. 2, 22, 2.49 Cf. AUG., Ep. 47, 6.

28

Page 29: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

adulterorum nulla defensio est adulteriorum, sicmali filiiz coniugatorum nullum crimen estnuptiarum. Proinde sicut patres temporis NoviTestamenti ex officio consulendi alimentasumentes, quamvis ea cum delectatione naturalicarnis acciperent, nullo modo tamencomparabantur delectationi eorum, quiimmolaticio vescebantur50, aut eorum, quiquamvis licitas escas tamen immoderatiusassumebant, sic patres temporis VeterisTestamenti consulendi officio concumbebant,quorum delectatio illa naturalis nequaquam usquead irrationalem aut nefariam libidinem relaxatanec turpitudini stuprorum nec coniugatorumintemperantiae conferenda est. Eadem quippevena caritatis nunc spiritaliter, tunccarnaliterpropter illam matrem Ierusalempropagandi erant filii ; sed diversa opera patrumnon faciebat nisi diversitas temporum. Sic autemnecesse erat, ut carnaliter coirent etiam noncarnales Prophetae, sicut necesse erat, utcarnaliter vescerentur etiam non carnalesApostoli.

XIX. Quotquot ergo nunc sunt, quibusdicitur : Si se non continent, nubant51 ; noncomparandae sunt tunc etiam nubentibus san-ctis.Ipsae quidem nuptiae in omnibus gentibus eademsunt filiorum procreandorum causa, qui

50 Cf. 1 Cor 8, 7.51 1 Cor 7, 9.

29

Page 30: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

qualeslibet postea fuerint, ad hoc tamen institutaesunt nuptiae, ut ordinate honesteque nascantur.Sed homines, qui se non continent, tamquamascendunt in nuptias gradu honestatis ; qui autemse sine dubio continerent, si hoc illius temporisratio permisisset, quodam modo descenderunt innuptias gradu pietatis. Ac [268] per hoc quamvisutrorumque nuptiae, in quantum nu-ptiae sunt,quia procreandi causa sunt, aequaliter bonae sint,hi tamen homines coniugati illis hominibusconiugatis non sunt comparandi. Habent enimisti, quod illis propter honestatem nuptiarum,quamvis ad nuptias non pertineat, secundumveniam concedatur, id est progressum illum, quiexcedit generandi necessitatemaa, quod illi nonhabentab. Sed neque hi, si qui forte nuncinveniuntur, qui non quaerunt in connubio necappetunt, nisi propter quod institu-tae suntnuptiae, coaequari possunt illis hominibus. In istisenim carnale estipsum desiderium filiorum ; inillis autem spiritale erat, quia sacramento illiustemporis congruebat. Nunc quippe nullus pietateperfectus filios habere nisi spiritaliter quaerit ;tunc vero ipsius pietatis erat operatio etiamcarnaliter filios propagare, quia illius populigeneratio nuntia futurorum erat et addispensationem propheticam pertinebat.

XX. Ideoque non sicut uni viro etiam plureshabere licebat uxores, ita uni feminae plures virosnec prolis ipsius causa, si forte illa parere posset,

30

Page 31: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

ille generare non posset. Occulta enim legenaturae amant singularitatem, quae principantur ;subiecta vero non solum singula singulis, sed, siratio naturalis vel socialis admittit, etiam plura uninon sine decore subduntur. Neque enim sic habetunus servus plures dominos, quomodo pluresservi unum dominum. Ita duobus seu pluribusmaritis vivis nullam legimus servisse sanctarum ;plures autem feminas uni viro legimus,52 cumgentis illius societas sinebat et temporis ratiosuadebat : neque enim contra naturam nuptiarumest. Plures enim feminae ab uno viro fetaripossunt, una vero a pluribus non potest (haec estprincipiorum vis) : sicut multae animae uni Deorecte [269] subduntur. Ideoque non est verusDeus animarum nisi unus, una vero anima peradmultos falsos deos fornicari potest, nonfecundari.

XXI. Sed quoniam ex multis animis unacivitas futura est habentium animam unam et corunum in Deum53 (quae unitatis nostrae perfectiopost hanc peregrinationem futura est, ubiomnium cogitationes nec latebunt invicem, necinter se in aliquo repugnabunt) proptereasacramentum nuptiarum temporis nostri sic adunum virum et unam uxorem redactum est, utEcclesiae dispensatorem non liceat ordinari, nisi

52 Subaudi, servisse.53 Cf. Act 4, 32.

31

Page 32: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

unius uxoris virum54. Quod acutius intellexerunt,qui nec eum, qui catechumenus vel paganushabuerit alteram, ordinandum esse censuerunt.55

De sacramento enim agitur, non de peccato. Namin baptismo peccata omnia dimittuntur. Sed quidixit : Si acceperis uxorem, non peccasti ; et si nupseritvirgo non peccat56 ; et : Quod vult faciat, non peccat, sinubat57 ; satis declaravit nuptias nullum essepeccatum. Propter sacramenti autem sanctitatemsicut femina, etiamsi catechumena fuerit vitiata,non potest post baptismum inter Dei virginesconsecrari, ita non absurde visum est eum, quiexcessit uxorum numerum singularem, nonpeccatum aliquod commisisse,sed normamquamdam sacramenti amisisse, non ad vitaebonae meritum, sed ad ordinationis ecclesiasticaesignaculum necessariam. Ac per hoc sicut pluresuxores antiquorum patrum significaverunt futurasnostras ex omnibus gentibus Ecclesias uni virosubditas Christo, ita noster antistesunius uxorisvir significat ex omnibus gentibus unitatem univiro subditam Christo, quae tunc perficietur, cumrevelaverit occulta tenebrarum et manifestaverit [270]

54 Cf. 1 Tim 3, 2; Tit 1, 6.55 Hoc intellexit modo Ambrosius in epist. , ad Vercellensem Ecclesiam,estque olim hic sensus recepto Ecclesiae more probatus. AttamenHieronymus epist. ad Occanum, acriter dureque egit contra hunc sensum.Id sibi objectum a Ruffino testatur in fine libri I , contra Ruffinum.56 1 Cor 7, 28.57 1 Cor 7, 36.

32

Page 33: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

cogitationes cordis, ut tunc laus sit unicuique a Deo58.Nunc autem sunt manifestae, sunt latentesdissensiones etiam salva caritate inter eos, quiunum et in uno futuri sunt : quae tunc utiquenullae erunt. Sicut ergo sacramentum pluraliumnuptiarum illius temporis significavit futurammultitudinem Deo subiectam in terrenis omnibusgentibus, sic sacramentum nuptiarum singularumnostri temporis significat unitatem omniumnostrum subiectam Deo futuram in una caelesticivitate. Itaque sicut duobus pluribusve servire,sic a vivo viro in alterius transire connubium nectunc licuit nec nunc licet nec umquam licebit.Apostatare quippe ab uno Deo et ire in alteriusadulterinam superstitionem semper est malum.Nec causa ergo numerosioris prolis feceruntsancti nostri, quod Cato dicitur fecisseRomanus59, ut traderet vivus uxorem etiamalterius domum filiis impleturam. In nostrarumquippe nuptiis plus valet sanctitas sacramentiquam fecunditas uteri.

XXII. Si ergo et illi, qui propter solamgenerationem, propter quam sunt institutaenuptiae, coniunguntur, non comparantur patribusmulto aliter ipsos filios quam isti quaerentibus ;quandoquidem filium immolare iussus Abrahamintrepidus ac devotus, quem de tanta desperationesusceperat, unico non pepercit, nisi eo prohibente

58 1 Cor 4, 5.59 PLUT., Cato minor 25.

33

Page 34: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

manum deponeret, quo iubentelevaverat60. Restat,ut videamus, utrum saltem continentes nostriconiugatis illis patribus comparandi sint ; nisiforte iam isti praeferendi sunt eis, quibus nondumquos conferamus invenimus. Maius enim bonumerat in illorum nuptiis quam est bonum propriumnuptiarum, cui procul dubio bonum continentiaepraeferendum est, quia non tali officio quaerebantilli filios ex nuptiis, quali ducuntur isti, ex [271]quodam sensu naturae mortalis successionemdecessioni requirentisaf. Quod quisquis bonumnegat, ignorat Deum omnium bonorum acaelestibus usque ad terrena, ab immortalibususque ad mortalia creatorem. Hoc autem sensugenerandi nec bestiae penitus carent et maximealites, quarum in promptu est cura nidificandi etquaedam coniugiorum similitudo ad simulprocreandum atque nutriendum. Sed illi hominesistum naturae mortalis affectum, cuius in suogenere castitas accedente Dei cultu, sicutquidamintellexerunt, in tricenario fructu ponitur61, longesanctiore mente superabant, qui de suis nuptiisfilios propter Christum quaerebant ad genus eiussecundum carnem distinguendum ab omnibusgentibus, sicut Deo disponere placuit, ut hoc praeceteris ad eum prophetandum valeret, quodpraenuntiabatur, ex quo etiam genere et ex quagente esset in carne venturus. Valde ergo

60 Cf. Gen 22, 12.61 Cf. De s. virgin. 44, 45.

34

Page 35: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

nostrorum fidelium castis nuptiis amplius bonumerat quod pater Abraham in suo femorenoverat,cui manum subdere famulum iussit, ut de uxore,quae a filio esset ducenda iuraret62. Ponens enimmanum sub femore hominis et iurans per Deumcaeli quid aliud significabat, nisi in ea carne, quaeex illo femore originem duceret, Deum caeli esseventurum ? Bonum ergo sunt nuptiae, in quibustanto meliores sunt coniugati, quanto castiores acfideliores Deum timent, maxime si filios, quoscarnaliter desiderant, etiam spiritaliter nutriant.

XXIII. Nec quod purificari lex hominem etpost coniugalem concubitum iubet, peccatumesse declarat, si non est ille, qui secundum veniamconceditur, qui etiam nimius impedit orationes.Sed sicut multa lex ponit in sacramentis et umbrisfuturorum, quaedam in semine quasi materialisinformitas, quae formata corpus hominis [272]redditura est, in significatione posita est vitaeinformis et ineruditae : a qua informitate quoniamoportet hominem doctrinae forma et eruditionemundari, in huius rei signum illa purificatiopraecepta est post seminis emissionem. Nequeenim et in somnis peccatoag fit ; et tamen etiamibi praecepta est purificatio. Aut si et hocpeccatum quisquam putat, non arbitrans acciderenisi ex aliquo huius modi desiderio, quod proculdubio falsum est, numquid et solita mensuumahpeccata sunt feminarum ? a quibus tamen eas62 Cf. Gen 24, 2-4.

35

Page 36: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

eadem legis vetustas praecepit expiari63 non nisipropteripsam materialem informitatem, quaefacto conceptu tamquam in aedificationemcorporis additur. Ac per hoc cum informiter fluit,significari per illam lex voluit animum sinedisciplinae forma indecenter fluidum acdissolutum, quem formari oportere significat,cum talem fluxum corporis iubet purificari.Postremo numquid et mori peccatum est autmortuum sepelire non etiam bonum opushumanitatis est ? et tamen purificatio etai indemandata est64 ; quia et mortuum corpus, vitadeserente, non peccatum est, sed peccatumsignificat animae desertae a iustitia.

XXIV. Bonum, inquam, sunt nuptiae etcontra omnes calumnias possunt sana rationedefendi. Nuptiis tamen sanctorum patrum nonquas nuptias, sed quamcontinentiam comparemquaero, immo non nuptias nuptiis (nam par inomnibus munus est mortali hominum naturaedatum), sed homines, qui nuptiis utuntur, illisalhominibus qui longe aliter nuptiis usi sunt quosconferam quoniam non invenio, quinamamcontinentes illis coniugatis conferendi sintrequirendum est. Nisi forte Abraham continere senon posset a nuptiis propter regnum caelorum,qui unicum prolis pignus, propter quod nuptiae

63 Cf. Lev 15.64 Cf. Num 19, 11.

36

Page 37: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

charae sunt, [273] potuit intrepidus immolarepropter regnum caelorum.

XXV. Continentia quippe non corporis, sedanimi virtusest. Virtutes autem animi aliquando inopere manifestantur, aliquando in habitu latent,sicut martyrii virtus eminuitan apparuitquetolerando passiones. Sed quam multi sunt ineadem virtute animi, quibus temptatio deest, quaid, quod intus est in conspectu Dei, etiam inhominum procedat nec tunc esse incipiat, sedtunc innotescat ! Iam enim erat in Iob patientia,quam noverat Deus et cui testimoniumperhibebat, sed hominibus innotuit temptationisexamine ; et quod latebat intrinsecus, per ea, quaeforinsecus illata sunt, non natum, sedmanifestatum est65. Habebat utique et Timotheusvirtutem continendi a vino, quam non ei abstulitPaulus monendo, ut vino modico uteretur propterstomachum et frequentes suas infirmitates66 (alioquinperniciose docebat, ut propter salutem corporisfieret in animo damnum virtutis) ; sed quiapoterat ea virtute salva fieri quod monebat, itarelaxata est corpori utilitas bibendi, ut maneret inanimo habitus continendi. Ipse est enim habitus,quo aliquid agitur, cum opus est ; cum autem nonagitur, potest agi, sed non opus est. Hunchabitum circa continentiam quae fit a concubitunon habent illi, quibus dicitur : Si se non continent,

65 Cf. Iob 1.66 1 Tim 5, 23.

37

Page 38: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

nubant67. Hunc vero habent, quibus dicitur : Quipotest capere, capiat68. Sic usi sunt perfecti animibonis terrenis ad aliud necessariis per hunchabitum continentiae, quo eis non obligarentur etquo possent eis etiam non uti, si non opus esset.Nec quisquam eis bene utitur, nisi qui etnon utipotest. Multi quidem facilius se abstinent, ut nonutantur, quam temperantao, ut bene utantur ;nemo tamenap potest sapienter uti, nisi qui [274]potest et continenter non uti. Ex hoc habitu etPaulus dicebat : Scio et abundare et penuriam pati69.Penuriam quippe pati quorumcumque hominumest ; sed scire penuriam pati magnorum est. Sic, etabundare quis non potest ? scire autemaqabundare nonnisi eorum est, quos abundantianon corrumpit.

XXVI. Verum ut apertius intellegatur,quomodo sit virtus in habitu, etiamsi non sit inopere, loquor de exemplo, de quo nullus dubitatcatholicorum christianorum. Dominus enimnoster Iesus Christus quod in veritate carnisesurierit ac sitierit, manducaverit et biberit, nullusambigit eorum, qui ex eius Evange/lio fidelessunt. Num igitur non erat in illo continentiaevirtus a cibo et potu, quanta erat in IoanneBaptista ? Venit enim Ioannes non manducans nequebibens, et dixerunt : daemonium habet. Venit Filius

67 1 Cor 7, 9.68 Mt 19, 12.69 Phil 4, 12.

38

Page 39: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

hominis manducans et bibens, et dixerunt : Ecce vorax etvinariaar, amicus publicanorum et peccatorum70.Numquid non talia dicuntur in domesticos eius,patres nostros, ex alio genere utendi terrenis,quantum ad concubitum pertinet : Ecce homineslibidinosi et immundi, amatores feminarum etlascivia/rum ? Et tamen sicut in illo illud non eratverum ; quamvis verum esset, quod non sicutIoannes abstineret a manducando et bibendo ;ipse enim apertissime verissimeque ait : VenitIoannes non manducans neque bibens ; venit Filiushominis manducans et bibens ; sic nec hoc in illispatribus verum est, quamvis venerit modoApostolus Christi non coniugatus nec generans,quem dicant pagani : Magus erat ; venerit autemtunc propheta Christi nuptias faciens et filiosprocreans, quem dicant Manichaei : Mulierosuserat. Et iustificata estas sapientia a filiis suis71. Quod[275] Dominus ibi subiecit, cum de Ioanne ac dese illa dixisset : Iustificata est, inquit, sapientia a filiissuis. Qui vident continentiae virtutem in habituanimi semper esse debere, in opere autem prorerum ac temporum opportunitate manifestari,sicut virtus patientiae sanctorum martyrum inopere apparuit, ceterorum vero aeque sanctorumin habitu fuit. Quocirca sicut non est imparmeritum patientiae in Petro, qui passus est, et inIoanne, qui passus non est, sic non est impar

70 Mt 11, 18-19.71 Mt 11, 19.

39

Page 40: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

meritum continentiae in Ioanne, qui nullasexpertus est nuptias,72 et in Abraham, qui filiosgeneravit. Et illius enim celibatus et illiusconnubium pro temporum distributione Christomilitaverunt ; sed continentiam Ioannes et inopere, Abraham vero in solo habitu habebat.

XXVII. Illo itaque tempore, cum et lex diespatriarcharum subsequens maledictum dixit, quinon excitaret semenin Israel73, et qui poterat nonpromebat, sed tamen habebat. Ex quo autem venitplenitudo temporis74, ut diceretur : Qui potest capere,capiat75 ; ex illo usque adhuc et deinceps usque infinem qui habet operatur, qui operari noluerit,non se habere mentiatur. Ac per hoc ab eis, quicorrumpunt bonos mores colloquiis malis76, inaniet vana versutia dicitur homini christianocontinenti et nuptias recusanti : Tu ergo meliorquam Abraham ? Quod ille cum audierit, nonperturbetur nec audeat dicere : Melior, nec aproposito delabatur (illud enim non vere dicit,hoc non recte facit), sed dicat : Ego quidem non

72 Sequitur Hieronymum, qui in libro adversus Jovinianum primo scribitJoannem perpetuo virginem fuisse, nec aliam extitisse causam cur aDomino cæteris Apostolis plus amatus sit. Virginem enim ab eo repertumac pene puerum Hieronymus contendit, probatque, quia, inquit,manifestissime docens Ecclesiasticæ historiæ, quod usque ad Trajani vixerit imperium,id est, post passionem Domini sexagesimo octavo anno dormierit. Confer Augustiniin Joannem Tractatum. 124. n. 7.73 Cf. Deut 25, 5-10.74 Gal 4, 4.75 Mt 19, 12.76 Cf. 1 Cor 15, 33.

40

Page 41: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

sum melior quam Abraham, sed melior estcastitas celibum quam castitas nu-ptiarum :quarum Abraham unam habebat in usu, ambas inhabitu. Caste quippe coniugaliter vixit ; esseautem castus sine coniugio potuit, sed tunc nonoportuit. Ego vero facilius non [276] utor nuptiis,quibus est usus Abraham, quam sic utarat nuptiis,quemadmodum est usus Abraham ; et ideo meliorsum illis, qui per animi incontinentiam nonpossunt quod ego, non illis, qui propter temporisdifferentiam non fecerunt quod ego. Quod enimego nunc ago, melius illi egissent, si tuncagendum esset ; quod autem illi egerunt, sic egonon agerem, et si nunc agendum esset. Aut sitalem se iste sentit et novit, ut salva etpermanente in habitu animi sui virtutecontinentiae, si ad usum nuptiarumex aliquoreligionis officio descendisset, talis maritus et talispater esset, qualis fuit Abraham, audeat planerespondere illi captioso interrogatori et dicere :Non sum quidem melior quam Abraham, in hocdumtaxat genere continentiae, qua ille noncarebat, etsi non apparebat ; sed sum talis nonaliud habens, sed aliud agens. Dicat plane ista,quia et si voluerit gloriari, non erit insipiens ;veritatem enim dicit. Si autem parcit, ne quis eumexistimet super id quod eum videt, aut auditaliquid ex illo77, auferat a persona sua nodumquaestionis et non de homine, sed de re ipsa77 Cf. 2 Cor 12, 6.

41

Page 42: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

respondeat et dicat : qui tantum potest, talis est,qualis fuit Abraham. Potest autem fieri, ut minorsit continentiae virtus in animo eius, qui nonutitur nuptiis quibus est usus Abraham ; sedtamen maior estau, quam in animo eius, quipropterea tenuit coniugii castitatem, quia nonpotuit ampliorem. Sic et femina innupta, quaecogitat ea quae sunt Domini, ut sit sancta et corpore etspiritu78, cum audierit impudentem illumpercontatorem dicentem : Tu ergo melior quamSara ? respondeat : Ego melior sum, sed his, quaevirtute huius continentiae carent, quod de Saranon credo. Fecit ergo illa cum ista virtute, quodilli tempori [277] congruebat, a quo ego sumimmunis, ut in meo etiam corpore appareat quodilla in animo conservabat.

XXVIII. Res ergo ipsas si comparemus, nullomododubitandum est meliorem esse castitatemcontinentiae quam castitatem nuptialem, cumtamen utrumque sit bonum ; homines vero cumcomparamus, ille est melior, qui bonum ampliusquam alius habet. Porro qui amplius eiusdemgeneris habet, et id quod minus est habet ; quiautem tantummodo quod minus est habet, idquod est amplius non utique habet. In sexagintaenim sunt et triginta, non in triginta sunt etsexaginta. Non operari autem ex eo, quod habet,in distributione officiorum positum est, non inegestate virtutum, quia nec bono misericordiae78 1 Cor 7, 34.

42

Page 43: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

caret, qui non invenit miseros, quibus possitmisericorditer subvenire.

XXIX. Huc accedit, quia non rectecomparantur homines hominibus ex uno aliquobono. Fieri enim potest, ut alius non habeataliquid quod alius habet, sed aliud habeat quodpluris aestimandum est. Maius enim bonum estoboedientiae quam continentiae. Namconnubium nusquam nostrarum Scripturarumauctoritate damnatur, inoboedientia veronusquam absolvitur. Si ergo proponatur virgopermansura, sed tamen inoboediens, et maritata,quae virgo permanere non posset, sed tamenoboediens, quam meliorem dicamus ? Minuslaudabilem quam si virgo esset, an damnabilem,sicut virgo est ? Ita si conferas ebriosam virginemsobriae coniugatae, quis dubitet eamdem ferresententiam ? Nuptiae quippe et virginitas duobona sunt, quorum alterum maius ; sobrietasautem et ebriositas, sicut oboedientia etcontumacia, illa bona sunt, haec mala. Melius estautemhabere omnia bona vel minora quammagnum bonum cum magno malo, quia et incorporis bonis melius est habere [278] Zachaeistaturam cum sanitate, quam Goliae cum febre.

XXX. Recte plane quaeritur, non utrumomnimodis inoboediens virgo coniugataeoboedienti, sed minus oboediens oboedientioricomparanda sit, quia et illa nuptialis castitas est etideo bonum est, sed minor quam virginalis. Tanto

43

Page 44: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

ergo minor in bono oboedientiae, quanto maiorin bono castitatis, si altera alteri comparetur, quaepraeponenda sit iudicat qui primo ipsamcastitatem et oboedientiam comparans videtomnium virtutum quodam modo matrem esseoboedientiam. Ac per hoc ideo potest esseoboedientia sine virginitate, quia virginitas exconsilio est, non ex praecepto. Oboedientiamvero illam dico, qua praeceptis obtemperatur.Ideoque oboedientia praeceptorum sinevirginitate quidem potest, sed sine castitate essenon potest. Ad castitatem namque pertinet nonfornicari, non moechari, nullo illicito concubitumaculari : quae qui non observant, contrapraecepta Dei faciunt, et ob hoc extorres sunt avirtute oboedientiae. Virginitas autem proptereapotest esse sine oboedientia, quia potest feminaconsilio virginitatis accepto et custodita virginitatepraecepta contemnere : sicut multas sacrasvirgines novimus verbosas, curiosas, ebriosas,litigiosas, avaras, superbas : quae omnia contrapraecepta sunt et sicut ipsam Evaminoboedientiae crimine occidunt. Quapropter nonsolum oboediens inoboedienti, sed oboedientiorconiugata minus oboedienti virgini praeponendaest.

XXXI. Ex hac oboedientia pater ille, qui sineuxore non fuit, esse sine unico filio et a se occisoparatus fuit79. Unicum enim non immerito79 Cf. Retract. 2, 22, 2.

44

Page 45: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

dixerim, de quo audivit a Domino : In Isaacvocabitur tibi semen80. Quanto ergo citius, ut etiamsine uxore esset, si hociuberetur, audiret ? Undenon frustra saepe miramur nonnullos [279]utriusque sexus ab omni concubitu continentes,neglegenter oboedire praeceptis, cum tamardenter arripuerint non uti concessis. Unde quisdubitat et excellentiae sanctorum illorum patrumatque matrum filios generantium non rectecomparari mares et feminas nostri temporis,quamvis ab omni concubitu immunes, in virtuteoboedientiae minores, etiamsi illis hominibus et inhabitu animi defuisset, quod in istorum operemanifestum est ? Sequantur ergo Agnum puericantantes canticum novum, sicut in Apocalypsiscriptum est : qui cum mulieribus se noncontaminaverunt81 ; non ob aliud nisi quia virginespermanserunt. Nec ideo se arbitrentur melioresesse primis patribus sanctis, qui nuptiis, ut itadicam, nuptialiter usi sunt. Earum quippe usus itase habet, ut, si quid in eis per carniscommixtionem, quod excedat generandinecessitatem, quamvis venialiter factum fuerit,contaminatio sit. Nam quid expiat venia, siomnino non contaminat illa progressio ? A quacontaminatione mirum si immunes essent puerisequentes Agnum, nisi virgines permanerent.

80 Gen 21, 12.81 Apoc 14, 4.

45

Page 46: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

XXXII. Bonum igitur nuptiarum per omnesgentes atqueomnes homines in causa generandiest et in fide castitatis ; quod autem ad populumDei pertinet, etiam in sanctitate sacramenti, perquam nefas est etiam repudio discedentem alterinubere, dum vir eius vivit, nec saltem ipsa causapariendi ; quae cum sola sit qua nuptiae fiunt, necea re non subsequente propter quam fiunt,solvitur vinculum nuptiale nisi coniugis morte.Quemadmodum si fiat ordinatio cleri ad plebemcongregandam, etiamsi plebis congregatio nonsubsequatur, manet tamen in illis ordinatissacramentum ordinationis ; et si aliqua culpaquisquam ab officio removeatur, sacramentoDomini semel imposito non carebit, quamvis ad[280] iudicium permanente. Generationis itaquecausa fieri nuptias Apostolus ita testis est : Volo,inquit, iuniores nubere82. Et quasi ei diceretur : Utquid ? continuo subiecit : filios procreare, matresfamilias esse83. Ad fidem autem castitatis illudpertinet : Uxor non habet potestatem corporis sui, sedvir ; similiter et vir non habet potestatem corporis sui, sedmulier84. Ad sacramenti sanctitatem illud : Uxorema viro non discedere ; quodsi discesserit, manere innuptamaut viro suo reconciliari, et vir uxorem non dimittat85.Haec omnia bona sunt, propter quae nuptiae

82 1 Tim 5, 14.83 Ibidem.84 1 Cor 7, 4.85 1 Cor 7, 10-11.

46

Page 47: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

bonumav sunt : proles, fides, sacramentum. Necprolem autem carnalem iam hoc temporequaerere ac per hoc ab omni tali opereimmunitatem quamdam perpetuam retinere atqueuni viro Christospiritaliter subdi, melius est utiqueet sanctius ; si tamen ea vacatione sic utanturhomines, quomodo scriptum est, ut cogitent quaesunt Domini, quomodo placeantDeo86, id est, utperpetuo cogitet continentia, ne quid minushabeat oboedientia : quam virtutem tamquamradicalem atque, ut dici solet, matricem et planegeneralem sancti antiqui patres in opereexercuerunt ; illam vero continentiam in animihabitu tenuerunt, qui profecto per oboedientiam,quia iusti et sancti erant et ad omne opus bonumsemper parati, etiamsi ab omni concubituabstinere iuberentur, efficerent. Quanto enimfacilius possent vel iussione, vel exhortatione Deinon concumbere, qui prolem, cui unipropagandae concumbendo serviebant,oboediendo poterant immolare !

XXXIII. Quae cum ita sint, haereticisquidem, sive Manichaeis sive quicumque aliipatribus Veteris Testamenti de pluribuscalumniantur uxoribus, hoc esse argumentumdeputantes, quo eorum convincant [281]incontinentiam, satis superque responsum est : sitamen capiunt non esse peccatum, quod nequecontra naturam committitur, quia non lasciviendi,86 Cf. 1 Cor 7, 32.

47

Page 48: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

sed gignendi causa illis feminis utebantur ; nequecontra morem, quia illis temporibus eafactitabantur ; neque contra praeceptum, quianulla lege prohibebantur. Illos vero, qui illicitefeminis usi sunt, vel arguit in Scripturis illis divinasententia vel nobis lectio iudicandos atquevitandos, non approbandos imitandosveproponit.

XXXIV. Nostros autem qui coniuges habent,quantum possumus, admonemus, ne secundumsuam infirmitatem de illis sanctis patribus audeantiudicare ; comparantes, ut ait Apostolus, semetipsos sibimet ipsis87, et ideo non intellegentes,quantas vires habeat animus iustitiae contralibidines serviens, ne carnalibus huiusce modimotibus adquiescat eosque in concubitum ultragenerandi necessitatem prolabi aut progredi sinat,quantum ordo naturae, quantum morumconsuetudo, quantum legum scita praescribunt.Hoc quippe ideode illis patribus hominessuspicantur, quia ipsi per incontinentiam velnuptias elegerunt vel coniugibus intemperanterutuntur. At vero continentes vel mares, quidefunctis uxoribus, vel feminae, quae defunctisviris, vel utrique, qui pari consensu continentiamDeo voverunt, sciant sibi quidem mercedisamplius deberi, quam coniugalis castitas poscit ;sed sanctorum patrum nuptias, qui propheticecon-iungebantur, qui neque in concubitu nisi87 2 Cor 10, 12.

48

Page 49: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

prolem neque in ipsa prole nisi quod in carneventuro Christo proficeret requirebant, nonsolum prae suo proposito non contemnant,verum etiam suo proposito sine dubitationepraeponant.

XXXV. Pueros quoque ac virginesintegritatem ipsam [282] Deo dicantes multomaxime commonemus, ut tanta norint humilitatetuendum esse, quod in terra interim vivunt,quanto magis caeli est quod voverunt. Nequescriptum est : Quantomagnus es, tanto humilia te inomnibus88. Nostrum ergo est de magnitudineeorum aliquid dicere, illorum de magna humilitatecogitare. Exceptis igitur quibusdam illis coniugatispatribus et matribus sanctis, quibus ideo istimeliores non sunt, quamvis coniugati non sint,quia si coniugati essent, pares non essent, ceterosomnino huius temporis coniugatos, vel postexpertum concubitum continentes, a se superarinon dubitent, non quantum ab Anna Susanna,sed quantum ambae a Maria superantur. Quod adipsam pertinet sanctam carnis integritatem,loquor ; nam quae alia sint Mariae merita, quisignorat ? Mores itaque congruos huic tantoproposito adiungant, ut de praepollenti praemiocertam securitatem gerant, scientes sane sibi atqueomnibus fidelibus dilectis et electis Christimembris multis ab Oriente et Occidentevenientibus, etsi inter se distante pro meritis88 Eccli 3, 20.

49

Page 50: AUGUSTINUS HIPPONENSIS¨que/Oeuvres... · 2017. 3. 22. · 2. DE BONO CONIUGALI1 In hoc libro docet Augustinus, nuptias multis nominibus esse honorabiles, ... non coniunctionis mariset

gloriae luce fulgentibus, hoc tamen magnum incommune praestari, ut cum Abraham et Isaac etIacob recumbant in regno Dei89, qui non propterhoc saeculum, sed propter Christum coniuges,propter Christum patres fuerunt.

89 Cf. Mt 8, 11.

50