Orbergio Sacrum

Embed Size (px)

Citation preview

  • 8/7/2019 Orbergio Sacrum

    1/5

    "Quid hoc rei est?" me ipse interrogavi, cum primumin manus quattuor suscepi libellos, integumento pullatela operto contectos, quibus omnino Latine linguaLatina discipulis tradenda singulis suis partibusillustrabatur. Curiose illorum voluminum paginasimaginibus ornatas versabam; ipse adulescentulusRomanorum sermonem non arida tantum gram-maticorum doctrina, sed etiam vivis atque vitalibus,ut ita dicam, exercitationibus usus a docto et prudentimagistro propositis didiceram; ea, quae obscura ettetrica mihi in scholis litteris operam danti visa erant,per illa iucunda et facilia progymnasmata quasimiraculo quodam non modo dilucida et perspicua, atlepida, at pulchra, at delectabilia efficiebantur.Iampridem igitur speraveram me aliquandoinventurum viam rationemque docendi, quae iisdem

    fere inniteretur fundamentis, quibus ipse eram ususet expertus in linguis et Latina et Graeca discendis;quae scilicet posset brevi, expedite et non sine gaudiodiscipulos cum ad sermonis pulchritudinem, tumetiam ad scriptorum opera rimanda, perscrutanda,penitus intelligenda perducere; quod quidem faceretusu potius quam praeceptis, verba coniungendo cumrebus, adhibitisque colloquiis, luculentis quibusdamnarrationibus, lusibus, fabulisque scaenicis. Frustraquaesiveram, neque tamen quidquam inveneram; libriet libelli, quorum auctores hanc viam ingressi esse

    videbantur, medio in itinere miserum deserebant

    discipulum, et post multas celebres tutasque urbesperagratas ac faciles latasque vias iucunde emensas,eum in mediis silvis, ubi sunt ipsi leones, omni auxiliodestitutum relinquebant.

    Opus vero, quod prae manibus tenebam, taleapparebat, quale identidem somniaveram. A minimisincipiens narratiunculis atque puerilibus fabellis inmaxima litterarum opera, Livii dico, Sallustii,Ciceronis, celeri gradu prodibat; verba sive singulasive coniuncta omnesque grammaticae partes nonnisiLatine explanabat aperiebatque; proponebat discipulissententias hic illic mancas et terminationibus et

    vocabulis complendas; ad Latine interrogata eratLatine respondendum; novae voces saepe pulchrissimplicibusque imaginibus propositis apertissime

    scripsit Aloisius Miraglia

  • 8/7/2019 Orbergio Sacrum

    2/5

    declarabantur, quibus adhibitis vel faciliusdiscentis memoriae infigi poterant. Viderametiam in ipso integumento praefationes, quaspostea comperi laudibus refertissimas, apraeclaris conscriptas esse philologislinguaeque cultoribus, quales fuerunt IacobusDevoto, Scevola Mariotti, Aemilius Springhetti,

    Carolus Jax, Henricus Zilliacus, Dag Norberg,nonnullique alii. Ne multus sim, omniaconspirare et convenire

    videbantur, ut optimamillam docendi viam du-cerem et haberem. Illudunum me sollicitum acsuspensum tenebat: opusesse satis vetustum; liberenim, quem manibustractabam, anno MCMLIVerat in lucem datus. Numigitur possem exemplariainvenire quae discipulistraderentur, valde equi-dem dubitabam. Utut est,in sinu gaudebam, cumfere pro certo haberem methesaurum iam pridemquaesitum tandem rep-perisse. Volvebatur tuncannus MCMXC, vitaemeae quintus et vicesimus.

    Biennio post Novum

    Eboracum, in Foederatas Americae SpetentrionalisCivitates, invitatus sum, ut acroasin de viisrationibusque sermonem Latinum docendiinter conventum linguis tradendis deputatumfacerem. In deversorii Hiltoniani pedeplanis,ubi maximus ille conventus celebrabatur, variaemensae erant ab editoribus propositae, inquibus libri didascalici exhibebantur. Dum

    varia oculis lustro, subito liber rubro coloreanimum allexit meum. Volumen in manussumptum pervolutavi: idem omnino erat, quod

    alia forma, alio indice insignitum in Italiavideram duobus ante annis; "Lingua Latinaiuxta naturae rationem explicata" ille, "LinguaLatina per se illustrata" hic inscribebatur; at,excepto titulo, omnia cetera congruebant.Interrogavi feminam, quae erat domus editoriaelegata; accepi librum etiam tum venalemproponi; scriptorem vita frui et bene valere inDania, ubi habitaret.

    Cum primum sum ad domesticos Laresreversus, statim illum tam praestantiumlibrorum auctorem reperire sum conatus. Ateo tempore (anno scilicet MCMXCII) nondumtam creber erat retis universalis usus; immo,quamvis hodie prisca et fera ea aetas videatur,

    qua canerent Fauni vatesque, sunt adhuc quimemoria teneant tunc temporis -nondum

    viginti anni inde fluxere!- admodum paucos,immo fere neminem domi nexum ad telamtotius orbis habuisse. Necesse igitur fuit persocietates quasdam telephonicas numeruminvenire, quo usus Montaurium adire possem;

    neque domesticum et privatum expiscari potui:oportuit ergo professores compellare, qui in

    Hauniensi Studiorum Universitate operamnavabant. Unus ex iis, ceteris humanior,comiter mecum colloqui per aliquantulumtemporis spatium non est dedignatus; quiquidem forte Montaurium probe noverat, cuiusindicia mihi tradidit ut, si vellem, sive pertelephonum sive per litteras adire possem.Continuo numerorum seriem composui, utrecta cum librorum auctore sermones caedereliceret. Qui quidem ipse respondit: "Ja,

    Orberg." Eius voce audita, statim interrogavi:"Licetne Latine loqui?" Paululum miratus, nonnegavit tamen, et "Sane quidem: etsi mihi nonsaepe datur occasio hac lingua loquendi." Itaoriri coepit amicitia (audeo enim hoc nomineappellare diuturnam quam inivimus con-suetudinem artamque necessitudinem, quamintegram tot annos servavimus) quae inter meparvum et adhuc iuvenculum atque illummagnum et summa de arte docendi linguisqueperitia exstitit diu, nulla umquam re perturbata;quam aluimus frequentibus colloquiis, longoepistularum commercio et congressibus multis.Post breve tempus, a me invitatus, Italiampetivit, scholaque, ubi ipse docebam, invisa,cum meis discipulis haud brevia habuit et

  • 8/7/2019 Orbergio Sacrum

    3/5

    lepidissima colloquia; postea eum iterum vidiin Finnia, inter omnium gentium conventum,qui Granivici anno MCMXCVII est habitus;anno insequenti Montaurius, cum conventiculo,quod Academia nostra Neapoli et Montellaeordinaverat, interesset, luculentam habuit desua methodo orationem, quam exemplum

    secutum est illius docendi viae a me ipso cumdiscipulis meis Montellensibus praebitum.Celeberrimum fuit eo die auditorium; magistriItali tunc primum, fortasse, quanti esset talisratio habenda intellegere coeperunt. Con-didimus igitur domum editoriam; Montauriusiterum Montellam rediit; Neapolim et locacircumiacentia una invisimus, inter nos dehumanitate, de litteris, de modis musicis(canebat enim ipse tibia), de discipulis docendiset ad virtutes informandis, de locorumamoenitate (delectabant eum plurimum tamsilvae, montes, rivique murmurantes quamridentes orae maritimae) suaviter per horasintegras colloquentes: petivimus tunc una etiamSiciliam; et Catinae, sub montis

    Aetnae radicibus, plurimosconvenimus magistros, qui delinguis Latina et Graeca iuxtanaturae viam tradendis audiresummo studio avebant. Anno MMiter Italicum simul faciendumsuscepimus: Neapoli, Romae,Florentiae, Mediolani, Paduae,

    Vicetiae alii magistri nos ex-

    spectabant; hic et illic ingentespuerorum turbae Montauriumquasi suum heroa multis plausibus,festivisque vocibus salutabant,quasi novum et impavidumHerculem, qui, cum monstramorphologiae et syntaxeos Latinae

    vicisset, discipulorum populumdiutina tyrannide et metu in-

    veterato oppressum in aeternamlibertatem vindicasset. "Barbarussum Cimber" tunc magna voce in sua concione

    Latine dixit, "ex Septentrionibus venio: et quasime pudet quod tam ovanter salutor aRomanorum Italorumque filiis. At una est nuncnostra litterarum res publica: etiamsi adhucregiones diversas incolimus, una tandemeademque humanitate coniungimur."Numquam illi dies ex mea excident memoria.

    Iterum Iohannem (ita, qua fuit benevolentia,a me appellari siverat) Cantabrigiae in Britanniaanno MMV vidi, cum uterque conventuiinteresset de lingua Latina docenda. Iam nonpoterat facile stare, cum spinae doloribusafficeretur magnis: birota, qua vehi erat ei indeliciis, innitebatur; ita per vias Cantabrigiensesprogrediebamur, alter iuxta alterum, auditoria

    petentes, iucundeque inter nos sermocinantes.Consilia identidem inibat; de Vergilio edendo,de Lucretio, de Ovidio loquebatur; in animohabebat epistularum florilegium concinnare,quo Ciceronis, Senecae, Plinii, Hieronymilitterae continerentur. Insequenti lustro sedulooperam navavit, ut hos libros, quorum

    consilium edendorum iam pridem conceperat,in lucem daret. Parcae autem aliter dispo-suerant: perfecit enim Vergilium, ad colophona,paucis diebus antequam supremum vitae diemobiret, Ovidii Artem amatoriam perduxit;oculorum acies valde erat hebetata, at menslucidissima vigebat. Eum per telephonumultimum adivi ineunte mense Februario anniproxime praeteriti: "Doleo" inquit "quod cogorconfiteri hunc morbum, quo afficior, me admortem certam intra breve tempus ducturum."Gelidus mihi cucurrit per ossa tremor. "Ne quidautem timueris" perrexit, cum sensisset mesubito conticescentem, "medici et liberi omnesme optime curant, neque magnos patior

    dolores. Haec est rerum natura,haec est humana vita; nonagesimumenim annum iam ago: tempus estdiscedere." Multa volebam dicere,eiusque animum consolari; verba

    vero defuerunt: occurrebant mentianimoque dies illi pulcherrimi, quosuna de omni humanitate disserentesexegeramus, atque suavissima illacolloquia omnesque labores una

    exanclatos ad docendi rationes inItalia et apud exteras gentes im-mutandas recordatione volvebam..."Gratias tibi ago" ait, quasi in animolegisset meo, "propter omnia quaead divulgandam methodum meamfecisti". Nesciebam equidem quidresponderem. "Gratias" volui dicere,nescio an dixerim, "gratias tibiinnumeras, ingentes, singulares nosomnes tibi agimus, magister, qui

    nobis viam rectam praemonstravisti iis

    emetiendam qui sive discere sive docerelinguam litterasque Latinas velint; gratias prolibris, quos nobis donasti, quasi semitam benestratam quam facile quivis percurrere possit;sed gratiam praecipue tibi perpetuam etimmortalem habebimus, quod nobis exemplum

    viri boni praebuisti veraeque humanitatis.Utinam te digni simus, utinam tuam exciperehereditatem mereamur. Vale in aeternum,magister, vale pater."

  • 8/7/2019 Orbergio Sacrum

    4/5

    Dies mensis Februarii XVII anni nuper peracti in perpetuam memoriamnigro est calculo signandus, cuius rei causam prope neminem, quilitteris humanioribus det operam, ignorare arbitramur. At obitusIohannis Orbergii, magistri omnium qui in Vivario novo umquam

    vitam degerunt, non tam inani maestitia quam honesta recordatione videtur tolerandus. Annus enim est fere ex quo praeceptor illenobilissimus e mortali hac vita decessit, et tamen nullo prorsus modoomnis terrenas plagas reliquit sed vivus inter nos, qui cottidie eiusopera adhibere solemus, habitat, loquitur, et nullo non tempore mirabilifacilitate ac lenitudine docet.

    Etenim, quamquam nominis similitudo in errorem possit inducerequempiam, ipsa rei veritas ostendit nihil aliud commune inter Orbiliumplagosum et comitem Orbergium exstitisse, quin immo fuisse illos totocaelo diversos. Quod quidem omnes, cum magistri, tum discipuli, quirationes eius docendi umquam sunt experti, ingenue confitentur. An

    non vidimus plurimos adulescentes dum paginas evolvunt illius libri,cui index est Familia Romana, eximie delectari? Qui quidem saepissime,taediosis libris procul abiectis, omnem de lingua Latina percipiendaspem deposuerant, inani nempe et sterili rerum grammaticarumrepetitione perterriti. At quanta autem dulcedine capti paginas legantquae e calamo profluxere Montaurii (hoc enim modo ipse suum nomenscribere malebat), ex iisque solidam et firmam Romani sermonisnotitiam sibi comparent, difficile est verbis enarrare.

    Quam ob rem, si quis historiam humanitatis et cultus Latini saeculinostri exarare cupiat, ille debeat partem arti docendi dedicare, in quamethodo, quae iam inter omnes Orbergiana vocatur, meritae laudestribuantur. Nam, quod attinet ad elementa Latinitatis docenda, quiddiscriminis sit inter Iohannem Orbergium et bonarum litterarumrestitutores, qui saeculo XVI floruerunt, satis perspicere non valemus;quandoquidem hi et ille nihil aliud sibi proposuerunt, quam ut faciliorem

    I o h a n n e s O r b e r g i u s(Danorum vulgo Hans Henning Orberg) natusGrenae die XXI mensisAprilis anno MCMXX, de

    vita excessit ante hosundecim menses. Annofere peracto ex eiusdecessu, discipuli etmagistri Vivarii novieiusmemoriam colere pergunt.

    scripsit Alexis Hellmer

  • 8/7/2019 Orbergio Sacrum

    5/5

    viam ostenderent volentibus legere et intel-legere Latine, omnibus quaestionibus omissisquae solum ad philologorum disciplinampertinere videntur, et tam peritissimos delectantquam ceteris, et imprimis iuvenibus, obstaculopotius sunt et gravi impedimento.

    Quod si nullis litterarum testimoniis probariposset, si nulla essent rei didascalicaedocumenta, quae huius methodi praestantiamsumma vi summaque fide demonstrarent,attamen non hac de causa ratio docendi abOrbergio nobis tradita minus veritate fulta esse

    videretur. At sunt, sunt, inquam, solidissimamultorum saeculorum indicia, est prudentiaantiquorum, est recentiorum sensus communis,quae omnia causam sustinent Orbergii atquedefendunt. Et fremant cuncti licet qui omnibusnervis id pertinaciter contendunt, esse linguam

    Latinam ratione tantummodo grammatica,immo philologa tradendam; ego dicam quodsentio: bibliothecae mehercle omniumphilologorum, quamvis utiles, vix possuntallicere iuvenes ad humanitatis studium. Quibusmonstrandae et patefaciendae sunt viae adpuriores doctrinarum fontes, non certe

    maioribus semper periculis obstruendae: inhoc quidem maxima est docendi laus, in hocsane Orbergius ceteros longe superavit, in hocdenique nobis est summa ope elaborandumquo exemplum eius adamussim assequamur.

    Id si effecerimus, te, Montaurii, qui nunc, nisime nimium fallit animus, nostra conaminaspectas de excelso et pleno stellarum, illustriet claro quodam loco, non verbis modo sedreapse, non chartis sed opere, non otio sed vitacelebrare videbimur.