22
AUGUSTINUS HIPPONENSIS DE UTILITATE IEIUNII.

DE UTILITATE IEIUNIIpatrimoinechretien.com/Bibliothèque/Oeuvres/StAugustin... · 2017. 8. 8. · sum ; et gratia eius in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi ; non

  • Upload
    others

  • View
    0

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

  • AUGUSTINUS HIPPONENSIS

    DE UTILITATE IEIUNII.

  • SANCTI AURELIIAUGUSTINI,

    HIPPONENSIS EPISCOPI,OPERA OMNIA,

    MULTIS SERMONIBUS INEDITIS AUCTA ET LOCUPLETATA ;EXTRACTA E COLLECTIONESS. ECCLESIÆ PATRUM ;

    ACCURANTIBUSD. A. B. CAILLAU,

    CANONICO HONORARIO CENOMANENSI ET CADURCENSI,PLURIBUSQUE CLERI GALLICANI PRESBYTERIS.

    OPUS REGI DICATUM.TOMUS VIGESIMUS SEPTIMUS.

    pp. 183-197DE UTILITATE IEIUNII.

    PARISIIS,APUD PARENT-DESBARRES, EDITOREM,

    SANCTÆ SEDIS ORDINUM INSIGNIBUS DECORATUM,VIA VULGO DICTA DE SEINE, 48.

    MDCCCXXXIX.

    2

  • SERMO.I. De utilitate ieiunii aliquid loqui et Deus

    monet et tempus admonet. Haec enim observatio,haec virtus animi, haec fraudatio carnis et lucrummentis ab Angelis non exhibetur Deo. Ibi enimomnis est copia et sempiterna saturitas ; et ideonullus defectus, quia in Deum plenus affectus. Ibipanis Angelorum, quem panem Angelorum utmanducaret homo1, factus Deus est homo. Hicomnes animae terrenam carnem portantes, deterra implent ventres ; ibi spiritus rationalescaelestibus corporibus praesidentes, de Deoimplent mentes. Et hic cibus est, et ibi cibus ; sedcibus iste cum reficit, deficit, et sic implet alium,ut ipse minuatur ; ille autem et implet, et integerpermanet. Hunc cibum nobis esuriendumChristus indixit, dicens : Beati qui esuriunt et sitiuntiustitiam, quoniam ipsi saturabuntur2. Pertinet ergo adhomines hanc vitam [184] mortalem gerentes,esurire ac sitire iustitiam ; impleri autem iustitia,ad aliam vitam pertinet. Hoc pane, hoc cibo plenisunt Angeli : homines autem dum esuriuntextendunt se ; dum se extendunt, dilatantur ; dumdilatantur, capaces fiunt ; capaces facti, suotempore replebunt. Quid ergo ? hic nihil capiuntqui esuriunt et sitiunt iustitiam ? Capiunt plane,sed aliud est, cum quaerimus de refectione iteragentium ; et aliud, cum quaerimus de perfectione1 Cf. Ps 77, 24-25.2 Mt 5, 6.

    3

  • beatorum. Apostolum audi esurientem etsitientem, et utique iustitiam, quanta in hac vitacapi potest, quanta geri iustitia. Quis enimnostrum se illi vel conferre audeat, nedumpraeferre ? Sed quid ait : Non quia iam acceperim,aut iam perfectus sim3. Videte quis loquatur : Vaselectionis4, et extremum quodam modofimbriarum vestimenti Domini ; sed tamen quodad fluxum sanguinis sanat tangentem, quiacredentem5 ; novissimus enim Apostolorum etminimus, sicut ipse ait : Ego sum novissimusApostolorum ; et : Ego sum minimus Apostolorum ; etiterum : Non sum dignus vocari apostolus, quiapersecutus sum Ecclesiam Dei ; sed gratia Dei sum quodsum ; et gratia eius in me vacua non fuit, sed plusomnibus illis laboravi ; non ego autem, sed gratia Deimecum6. Haec audiens tu, tamquam plenum etperfectum tibi videris audire. Audisti quid ructet,audi quid esuriat. Non quia iam acceperim, aut iamperfectus sim, ait. Fratres, ego non arbitror meapprehendisse ; unum autem quae retro oblitus, in ea quaeante sum extentus, secundum intentionem sequor adpalmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu7. Dicitse nondum esse perfectum, quod nondumacceperit, nondum apprehenderit ; dicit se

    3 Phil 3, 12.4 Cf. Act 9, 15.5 Cf. Mt 9, 20-22; Lc 8, 34-48.6 1 Cor 15, 8-10.7 Phil 3, 13-14.

    4

  • extendi, dicit se sequi ad palmam supernaevocationis. In via est ; esurit, impleri vult, [185]satagit, pervenire desiderat, aestuat ; nihil illi tammagnae morae est, quam dissolvi et esse cum Christo8.

    II. Ergo, carissimi, quia est terrenus cibus,quo carnis infirmitas pascitur ; est autem etcaelestis cibus, quo pietas mentis impletur ; ethabet cibus iste terrenus vitam suam, habet et illesuam ; huius cibi hominum est, illius cibiAngelorum est. Fideles homines, discreti iamcorde a turba infidelium, suspensi in Deum,quibus dicitur : Sursum cor9, aliam spem gerentes10,et scientes se peregrinari in hoc mundo11, mediumquemdam locum tenent ; nec illis comparandisunt qui nihil aliud putant bonum, quam deliciisterrenis perfrui12, nec illis adhuc supernishabitatoribus caeli, quibus solae deliciae suntpanis ipse a quo creati sunt. Illi homines proni adterram, pastum atque laetitiam de sola carnerequirentes, pecoribus comparantur ; longe abAngelis distant et conditione et moribus ;conditione, quia mortales sunt ; moribus, quialuxuriosi. Inter illum populum caeli et populumterrae, medius quodam modo pendebatApostolus ; illuc ibat, hinc redibat, illuc se

    8 Phil 1, 23.9 Praef. Missae.10 Cf. Rom 8, 23-24.11 Cf. 2 Cor 5, 6-7.12 Cf. Ps 31, 9; Ps 48, 21.

    5

  • extendebat, hinc se attollebat. Nec cum illistamen erat adhuc ; nam diceret : Iam perfectussum ; nec cum istis erat, pigris, torpidis, marcidis,somnolentis, nihil aliud esse putantibus, nisi quodvident, et quod transit, et quod nati sunt, et quodmorituri sunt13 ; nam si cum eis esset, nondiceret : Sequor ad palmam supernae vocationis14.Gubernare itaque debemus nostra ieiunia. Nonest hoc, ut dixi, officium angelicum ; nec tamen etillorum hominum officium est qui ventriserviunt15 ; medietatis nostrae res est, qua vivimussecreti ab infidelibus et coniungi Angelisinhiantes. Nondum pervenimus, sed iam imus ;nondum ibi laetamur, sed iam hic suspiramus.Quid ergo nobis prodest abstinere aliquantum apastu et laetitia [186] carnali ? Caro in terramcogit, mens sursum tendit ; rapitur amore, sedtardatur pondere. De hac re Scriptura italoquitur : Corpus enim quod corrumpitur, aggravatanimam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multacogitantem16. Si ergo caro in terram vergens onusest animae, et sarcina praegravans revolantem ;quantum quisque delectatur superiore vita sua,tantum deponit de terrena sarcina sua. Ecce quodagimus ieiunantes.

    13 Cf. 1 Cor 15, 32.14 Phil 3, 14.15 Cf. Phil 3, 19.16 Sap 9, 15.

    6

  • III. Non vobis ergo videatur levis res autsuperflua, ne quisquam forte hoc faciensEcclesiae consuetudine, cogitet apud se, et dicatsibi, aut suggerentem intrinsecus audiattentatorem : Quid facis, quia ieiunas ?17 Defraudasanimam tuam, non ei das quod eam delectat ; tibiipse ingeris poenam, tuus ipse tortor et cruciatorexistis. Deo ergo placet quia te crucias ? Ergocrudelis est, qui delectatur poenis tuis. Respondehuiusmodi tentatori : Excrucio me plane, ut illeparcat ; do de me poenas, ut ille subveniat, utplaceam oculis eius, ut delectem suavitatem eius.Nam et victima excruciatur, ut in aramimponatur. Minus premet mentem meam caromea. Et tali dissuasori malo, servo ventris,responde per hanc similitudinem, et dic : Siiumento forte insideres, si equo utereris, qui tegestiendo posset praecipitare ; nonne ut securusiter ageres, cibaria ferocienti subtraheres, et famedomares quem freno non posses ? Caro meaiumentum meum est ; iter ago in Ierusalemplerumque me rapit, et de via conatur excludere18 ;via autem mea Christus est19, ita exsultantem noncohibebo ieiunio ? Si quis hoc sapit, etiam ipsoexperimento probat quam utiliter ieiunetur.Numquid enim caro ista, quae nunc domatur,semper domabitur ? Dum temporaliter fluitat,

    17 Cf. Isa 58, 3.18 Forte excutere.19 Cf. Io 14, 6.

    7

  • dum mortalitatis conditione praegravatur, habetexsultationes suas [187] manifestas et periculosasmenti nostrae. Caro est enim adhuc corruptibilis,nondum resurrexit ; nam non semper sic erit,nondum habet statum proprium caelestishabitudinis ; nondum enim facti sumus aequalesAngelis Dei20.

    IV. Ne ergo arbitretur Dilectio vestra, quodinimica sit caro spiritui, quasi alter sit auctorcarnis, alter sit auctor spiritus. Multi enim hocputantes vere rapti ab ipsa carne deviarunt, etalterum auctorem carni, alterum spirituiposuerunt. Utuntur autem quasi testimonioapostolico, quod non intellegunt : Caro concupiscitadversus spiritus, et spiritus adversus carnem21. Hocverum est, sed quare et aliud non attendis : Nemoenim umquam carnem suam odio habet ; sed nutrit etfovet eam, sicut et Christus Ecclesiam22 ? In illa primasententia quam commemoravi, quasi quaedamlucta duorum inimicorum videtur, carnis etspiritus ; quia caro concupiscit adversus spiritum, etspiritus adversus carnem. In hac autem tamquamcopulatio coniugalis : Nemo enim umquam carnemsuam odio habet ; sed nutrit et fovet eam, sicut et ChristusEcclesiam. Quid ergo facimus inter has duassententias ? Si contrariae sunt, quam respuemus,quam tenebimus ? Sed non sunt contrariae.

    20 Cf. Mt 22, 30; Lc 20, 36.21 Gal 5, 17.22 Eph 5, 29.

    8

  • Intendat enim Caritas vestra ; interim ego ambasaccipio, et ambas concordes, quantum potuero,demonstrabo. Tu autem, quisquis, aliumauctorem carnis constituis, alium spiritus, de illaquid agis ? Nemo enim umquam carnem suam odiohabet, sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam.Vel similitudo non te terret, quia nutrit, inquit, etfovet eam, sicut et Christus Ecclesiam ? Compedemputas carnem. Quis amat compedem suam ?Carcerem putas carnem. Quis amat carceremsuum ? Nemo enim umquam carnem suam odio habet.Quis [188] non oderit vinculum suum ? Quis nonoderit poenam suam ? Et tamen : Nemo umquamcarnem suam odio habet ; sed nutrit et fovet eam, sicut etChristus Ecclesiam. Tu ergo qui alium auctoremponis carni, alium auctorem spiritui, aliumpositurus es Ecclesiae, alium Christo ; quod quisapit, desipit. Diligit ergo unusquisque carnemsuam. Apostolus dicit, et praeter Apostoli dictumunusquisque in se probat. Quamtumlibet enim sisdomator carnis, quantalibet in eam severitateaccendaris, nescio utrum non claudes oculum, sialiquis ictus immineat.

    V. Est ergo quasi quoddam coniugiumspiritus et carnis. Unde ergo caro concupiscit adversusspiritum, et spiritus adversus carnem23 ? Unde istapoena, quae ducta est de mortis propagine ? Undedictum est : Omnes in Adam moriuntur24 ? Et unde23 Gal 5, 17.24 1 Cor 15, 22.

    9

  • dicit Apostolus : Fuimus aliquando et nos natura filiiirae, sicut et ceteri25 ? Accepit enim ille vindictammortis, de quo nati sumus, et trahimus quodvincamus ; et ideo concupiscimus adversuscarnem, ut nobis domitam carnem subiciamus, eteam ad oboediendum attrahamus. Numquid ergoodimus, quem nobis cupimus oboedire ? Datunusquisque et in domo sua plerumquedisciplinam coniugi suae, et eam subiugatrenitentem, non persequitur inimicantem26. Filiumtuum domas, ut tibi oboediat. Numquid odisti,numquid deputas inimicum ? Servum postremotuum diligis et castigas, et in castigandooboedientem facis. Habes de hac re ipsiusApostoli manifestam plenamque sententiam :Non sic curro, inquit, tamquam in incertum ; non sicpugillor, quasi aerem caedens ; sed castigo corpus meum etin servitutem redigo ; ne forte aliis praedicans ipsereprobus inveniar27. Habet [189] ergo caro exconditione mortali quasi quosdam terrenosappetitus suos ; in hos tibi ius freni concessumest. Regat te praepositus, ut possit a te regisubiectus. Infra te est caro tua, supra te est Deustuus ; cum vis ut serviat tibi caro tua admonerisquomodo te oporteat servire Deo tuo. Attendisquod sub te est, attende et quod supra te est.Leges in inferiorem non habes, nisi a superiore.

    25 Eph 2, 3.26 Cf. Rom 7, 2.27 1 Cor 9, 26-27.

    10

  • Servus es, servum habes ; sed Dominus duosservos habet. Servus tuus plus est in potestateDomini tui quam in tua. Itaque vis tibi oboediri acarne. Numquid in omnibus potest ? In omnibusobtemperat Domino tuo ; non in omnibusobtemperat tibi. Quomodo ? inquis. Ambulas,pedes moves, sequitur, sed numquid quantum visibit tecum ? Animatur a te, numquid quamdiuvis ? Numquid quando vis, doles ? Quando vis,sanus es ? Exercet enim te plerumque Dominustuus per servum tuum, ut quia fuisti Dominicontemptor, merearis emendari per servum.

    VI. Sed ad te quid pertinet ? Delectationemcarnis non relaxare usque ad illicita, aliquantum eta licitis refrenare. Qui enim a nullis refrenat licitis,vicinus est et illicitis. Proinde, fratres, licitum estconiugium, illicitum est adulterium ; et tamentemperantes viri, ut longe sint ab illicito adulterio,refrenant se aliquantum et a licito coniugio. Licitaest satietas, illicita est ebriositas ; tamen modestihomines, ut longe se faciant a turpitudineebrietatis, castigant se aliquantum et a libertatesatietatis. Ita ergo agamus, fratres, temperemus ;et quod facimus, sciamus quare faciamus.Cessando a laetitia carnis adquiritur laetitiamentis.

    VII. Proinde finis nobis ieiuniorumnostrorum ad iter nostrum, quid sit ipsum iter, etquo tendamus, hoc considerandum est. Namqueet Pagani ieiunant aliquando, nec regionem quo

    11

  • tendimus norunt ; et Iudaei ieiunant [190]aliquando, et viam in qua ambulamus, nonapprehenderunt. Tale est hoc ac si aliquis equumdomet, in quo erret. Ieiunant haeretici, videoquales eant, interrogo quo eant : Ieiunatis, ut cuiplaceatis ? Deo inquiunt. Munus putatis, accipit ?Sed prius vide quid dicit : Relinque munus, et vadeprius reconciliare fratri tuo28. Numquid membra tuarecte domas, qui Christi membra dilanias29 ?Auditur, inquit, in clamore vox vestra, et eos qui subiugo vestro sunt stimulatis et caeditis pugnis. Non taleieiunium elegi, dicit Dominus30. Improbaretur ergoieiunium tuum, si immoderatius severus existeresin servum tuum. Approbabitur ieiunium tuum,cum non agnoscis fratrem tuum ? Non egoquaero a quo cibo abstineas, sed quem cibumdiligas. Dic mihi quem cibum diligas, utapprobem quod ab isto cibo te abstineas. Diligisiustitiam ? Forte inquis : Diligo. Appareat ergoiustitia tua. Puto enim iustum esse ut maioriservias, quo tibi minor obtemperet. De carneenim loquebamur, quae minor est quam spiritus,et quae domanda ac moderanda subiecta est. Agiscum ea ut obtemperet tibi, et subtrahis ei cibum,quod ames subiectam tibi. Agnosce maiorem,agnosce superiorem, ut tibi recte cedat inferior.Quid, si caro tua oboedit tibi, et tu non oboedis

    28 Mt 5, 24.29 Cf. 1 Cor 6, 15.30 Isa 58, 4-5.

    12

  • Deo tuo ? Nonne ab ipsa damnaris, cum tibiobtemperat ? Nonne obtemperando tibi, contrate dicit testimonium ?

    VIII. Et cui, inquit, maiori obtemperem ?Ecce Christus loquitur, iustitiae amator tedixeras : Mandatum novum do vobis, ut vos invicemdiligatis31. Audi ergo Dominum tuum mandatumdantem ut nos invicem diligamus. Cum ex nobisomnibus tamquam membris corpus sibi faciat,quod corpus habeat unum caput ipsumDominum et Salvatorem, tu contra divellis te amembris [191] Christi, non amas unitatem. Nonhoc expavesceres in membris tuis ? Si distortumdigitum haberes, non ad correctorem digiti tuimedicum curreres ? Certe tunc se habet benecorpus tuum, quando sibi concordant membratua ; tunc diceris sanus, tunc bene valeas. Si autemaliquid in tuo corpore dissentiat ab aliis partibus,quaeris qui emendet. Cur ergo non quaerisemendari, ut compagini membrorum Christirevoceris et congruas in ipso corpore et tuo32 ?Certe viliores sunt ceteris membris capilli tui33 ?Quid vilius in corpore tuo capillis tuis ? Quidcontemptius ? Quid abiectius ? Et tamen si malete tondeat, irasceris tonsori, quia in capillis tuisnon servat aequalitatem34 ; et tu in membris

    31 Io 13, 34.32 Cf. Eph 4, 16.33 Cf. Mt 10, 30; Lc 21, 18.34 ORAZIO, Ep. 1, 1, 94.

    13

  • Christi non tenes unitatem. Quid sunt ergo, autcui rei prosunt ieiunia tua ? Indignum Deumputas, cui ab omnibus qui in eum credunt, inunitate serviatur ; et tamen vis in membris tuis, incorpore tuo, in capillis tuis unitatem servari.Loquuntur viscera tua ; membra tua contra tedicunt verum testimonium, et tu falsum contramembra Christi.

    IX. Discrevisti te a ieiunio Paganorum ? Hocputas, et ideo securus tibi videris. Ego enim,inquis, Christo ieiuno, illi autem idolis etdaemoniis. Accipio quod dicis, et revera, nonnego, discretum est. Sed ecce quemadmodumcontra te, paulo ante me commemorante,dicebant testimonium membra tua, utadmonerem te qualis esse debeas cum membrisChristi Dei tui ; et ipsi Pagani, a quibus separasieiunium tuum, admoneant te aliquid de unitateChristi tui. Ecce illi multos deos falsos non divisicolunt. Numquid nos unum verum ideoinvenimus, ut sub uno in unitate non simus ?Multos illi et falsos, nos unum et verum ; et illisub multis falsis non habent divisionem, nos subuno vero non tenemus unitatem. Non doles, nongemis, non erubescis ? Aliud addo : non [192]solum multos deos falsos Pagani colunt, sedplerosque sibi contrarios et inimicos. Verbi gratia,commemoremus aliqua ipsorum, si cuncta nonpossumus : Hercules et Iuno inimici fuerunt,homines enim fuerunt, privignus ille, noverca illa ;

    14

  • utrique eorum Pagani templa fecerunt, et Iunoniet Herculi. Adorant illum, adorant illam ; paritereunt ad Iunonem, pariter ad Herculem ; illis sibiiratis, concordes sunt. Vulcanus et Mars inimicisunt, et iustam causam habet Vulcanus ; sed daiudicem qui audiat ! Odit enim miser uxorisadulterium, nec tamen audet cultores suos aMartis templo prohibere. Simul adorant et illumet illum. Si imitantur deos suos, litigant et ipsi.Eunt de templo Martis ad templum Vulcani.Magna indignitas ! Nec tamen timent ne sibiirascatur maritus, quod ad eum venitur de temploMartis adulteri. Habent cor, sciunt lapidemsentire non posse. Ecce colentes multos, falsos,diversos, adversos, tenent tamen in eis colendisqualemcumque unitatem ; ecce dicunt contra tetestimonium et ipsi Pagani, a quibus tua ieiuniaseparasti. Veni ergo ad unitatem, frater. UnumDeum colimus ; numquam Patrem et Filiumvidimus litigantem35. Nec mihi Paganisuccenseant, quod haec dixi de diis eorum. Quareenim irascantur verbis meis, et non potius litterissuis ? Illas prius, si possunt, immo, si volunt,deleant ; non eis docendis grammatici velasuspendant. Irascitur mihi quia ego dico, qui datmercedem ut filius ipsius discat.

    X. Ergo, carissimi, illi quidem tales deoshabent, vel potius habuerunt. Quia enim ipsi eosdeserere noluerunt, ab eis deserti sunt. Et multi35 Cf. Io 10, 30.

    15

  • deseruerunt eos, et adhuc deserunt eos ; deiciunttempla eorum in cordibus suis ; sed gaudeamusde illis, quia veniunt ad unitatem, non addivisionem. Non inveniat Paganus occasionemqua nolit [193] esse Christianus. Concordemus,fratres, colentes unum Deum, ut et illos desereremultos deos exhortemur quodam modo nostraconcordia, ut ad pacem et ad unitatem veniantcolendi unum Deum. Et si forte fastidiunt et hincnobis calumniantur, quod unitatem inter nosChristiani non habemus, et inde sunt tardi et pigrine veniant ad salutem, alloquar et ipsos paululum,et dicam quod eis dicatis. Non praeferant nobisquasi concordiam suam, non sibi tamquam deunitate sua placeant. Hostem quippe quempatimur illi non patiuntur ; illos et non istaagentes ipse possidet36. Videt eos adoratoresfalsorum deorum ; videt eos servos, et servosdaemoniorum. Quid illi lucri est quia litigant, autquid damni est quia non litigant ? Et unumquamvis falsum et vanum sentientes, sibiqueconsentientes, sic eos possidet. At vero cumdesereretur, et multi ad unum Deumconcurrerent, eius sacrilega sacramentadesererent, templa everterent, idola frangerent,sacrificia prohiberent, vidit se perdidisse quostenebat, vidit a sua familia recessisse, verumDeum cognovisse. Quid faceret ? Quomodoinsidiaretur ? Concordes nos scit quod possidere36 Cf. Rom 2, 2; Gal 5, 21.

    16

  • non possit, unum Deum nobis dividere nonpotest, falsos deos nobis supponere non potest.Sentit esse vitam nostram caritatem, mortemnostram dissensionem ; lites immisit interChristianos, quia multos deos non potuitfabricare Christianis ; sectas multiplicavit, erroresseminavit, haereses instituit. Sed quidquid fecit,de palea dominica fecit. Ecce securitas nobis est,licet illo saeviente, licet illo insidiante, etdissensiones varias inter Christianos seminante ;si Deum nostrum agnoscamus, si concorditerteneamus, si fidem servamus, securi sumus.Fratres, frumentum de area aut non recedit autredit ; aliquid palearum aufert ventus tentationis,unde nobis faciat non viam perditionis, sed opusexercitationis. Quantam vero [194] paleam nontollit foras, et ipsa tamen in ultimo ventilanda est ;et non it tota palea nisi in ignem37. Satagere ergodebemus, fratres mei, cum tempus est, quantispossumus viribus, quanta possumus intentione, utsi fieri potest, et palea redeat, dum frumenta nonpereant. Dilectio nostra hic probatur, magnumopus vitae nostrae proponitur. Non nosinveniremus quantum fratres diligamus, si nemopericlitaretur ; non appareret quanta esset dilectioinquisitionis, si nihil teneret abyssus perditionis.

    XI. Laboremus, fratres, non cessemus, omniopere, omni sudore, affectu pio ad Deum, adillos, inter nos, ne illorum veterem litem sopire37 Cf. Mt 3, 12; Lc 3, 17.

    17

  • volentes, inter nos ipsos novas rixas faciamus ; etante omnia cauti simus inter nos ipsos tenerefirmissimam dilectionem. Illi gelaverunt ininiquitatibus suis. Quomodo in eis tu solvesglaciem iniquitatis, si non ardes flamma caritatis ?Nec curemus quod eis molesti videmurcompellendo : attendamus quo ; in eo sicurisimus. Numquid enim ad mortem, et non potius amorte ? Omnino quibuscumque modis possumus,sed modeste, vetusta vulnera pertractemus ; etcauti simus, ne inter manus medici deficiat quicuratur. Quid itaque curandum nobis est quiaplorat puer qui ad scholam ducitur ? Cogitandumnobis est quia repellit manus medici qui secatur ?Piscatores fuerunt Apostoli, et Dominus dixit eis :Faciam vos piscatores hominum38. Per Prophetamautem dicitur quod Deus primo piscatores eratmissurus, postea venatores39. Primo piscatoresmisit, postea venatores mittit. Quare piscatores,quare venatores ? De abysso et profundo marissuperstitionis idololatriae credentes piscati suntretibus fidei. Venatores autem quo missi sunt ?Cum illi vagarentur per montes et colles40, id est,per superbias hominum, per tumores terrarum.Mons unus Donatus, et [195] alius mons Arius ;alter mons Photinus, alter mons Novatus ; peristos montes errabant ; venatoribus indigebat

    38 Mt 4, 19.39 Cf. Ier 16, 16.40 Cf. Ier 16, 16; Ez 34, 6.

    18

  • error ipsorum. Ideo et distributa sunt officiapiscatorum et venatorum, ne forte isti dicantnobis : Quare Apostoli neminem cogerunt,neminem impulerunt ? Quia piscator est, retiamittit in mare, quod incurrerit trahit. Venatorautem silvas cingit, sentes excutit, terroribusundique multiplicatis cogit in retia. Ne hac eat, neillac eat ; inde occurre, inde caede, inde terre ; nonexeat, non effugiat. Sed retia nostra vita est ;tantum dilectio conservetur. Nec attendas quamilli sis molestus, sed quam tibi ille sit dilectus.Qualis pietas, si parcis et moritur ?

    XII. Fratres, hanc etiam consideratecomparationem et similitudinem ; unam enim resmultas similitudines habere potest. Ea conditionenascuntur homines, ut velit sibi omnis homo afiliis suis succedi ; et nemo est qui non huncordinem in domo sua vel optet vel speret, utgeneratores filiorum cedant, et generati succedant.Tamen si pater senex aegrotet (non dico si filius,cui adsit pater, quem quaerit heredem, quem cupitsuccessorem, quem propterea genuit, ut illomortuo ipse vivat ; non hoc dico), si pateraegrotet senex, iturus, iam vicinus mortis, iamnaturae ordinem petens, iam ultra quod speretnon habens ; tamen si aegrotet, et adsit illi piefilius eius, et videat eum medicus letali et noxiosomno premi, patiens est in senem moriturumpropter ipsos paucos dies quibus hic potestvivere ; stat filius et adest patri sollicitus ; et cum

    19

  • audierit medicum dicentem : Iste homolethargicus potest esse, et inde mori, sipermittatur dormire ; si vultis eum vivere, nondormiat. Illum somnus ille noxius premit, qui etnoxius est, et dulcis est. Filius autem eiusadmonitus a medico stat sollicitus ; patri molestuspulsat, et si pulsatio eius vincitur, vellicat ; et sivellicatio nihil agit, [196] pungit. Certe molestusest patri ; et esset impius nisi molestus esset. Atille, quem delectat mori, molestum sibi filiumtristi aspectu et voce reverberat : Quiesce mihi ;quid mihi molestus es ? Sed medicus ait quia sidormieris, morieris. Et ille : Dimitte me ; morivolo. Senex dicit : Mori volo, et puer impius est,si non dicat : Ego nolo. Et illa vita utiquetemporalis est, nec ille in ea perpetuus erit, cuifilius est molestus ut excitet, nec ille qui abeuntipatri et decedenti succedit. Ambo per eamtranseunt, ambo per illam temporalitertransvolant ; et tamen impii sunt, nisi ad ipsamsibi temporalem, etiam cum invicem molesti sunt,consulant. Ergone video fratrem meum somnonoxiae consuetudinis premi, et non excito, dumtimeo molestus esse dormienti atque pereunti ?Absit a me ut hoc facerem, nec si illo vivo nostraangustaretur hereditas. Nunc vero cum illud quodaccepturi sumus dividi non possit, cumpossessore multiplicato angustari non possit ; noneum erigam vel molestus ut vigilet, et carenssomno vetustissimi erroris mecum in hereditate

    20

  • gaudeat unitatis ? Prorsus faciam. Si vigilo,faciam ; si non facio, et ego dormio.

    XIII. Charissimi, Dominus interpellatus est aquodam, cum turbis loqueretur, et ait illi : Domine,dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem. EtDominus : Dic, homo, quis me constituit divisoremhereditatis inter vos ?41 Non utique dedignabaturcompescere cupiditatem, sed nolebat fieri iudexad divisionem. Nos autem, carissimi, non eumrerum talium iudicem requiramus, quia nec talisest hereditas nostra ; pura fronte, bonaconscientia interpellemus Dominum nostrum, etdicat ei unusquisque nostrum : Domine, dic fratrimeo, non ut dividat, sed ut teneat mecumhereditatem. Quid enim vis [197] dividere, frater ?Quod enim dimisit nobis Dominus non potestdividi. Aurum est enim, ut stateram divisionisproferat ? Argentum est, pecunia est, mancipiasunt, pecora sunt, arbores sunt, agri sunt ? Omniaenim ista dividi possunt ; non potest dividi :Pacem meam do vobis, pacem meam dimitto vobis42.Postremo in ipsis etiam terrenis hereditatibusdivisio minorem facit. Constitue duos fratres subuno patre ; quidquid possidet pater amborum est,totum illius, totum et illius. Proinde si de rebussuis interrogetur, et si uni eorum dixeris : Cuiusest, verbi gratia, equus ille ? Sic respondet :Noster est. Cuius ille fundus, ille servus ? In41 Lc 12, 13-14.42 Io 14, 27.

    21

  • omnibus respondet : Noster est. Si autemdividant, iam aliud respondetur. Cuius equus ille ?Meus. Cuius iste ? Fratris mei. Ecce quid tibi fecitdivisio. Non unum adquisisti, sed unumperdidisti. Si ergo et talem hereditatem haberemusquae dividi posset, dividere tamen nondeberemus, ne nostras divitias minueremus. Etcerte nihil tam importunum filiis quam vivo patrevelle dividere. Denique si hoc facere moliantur, silitibus et contentionibus studeant, ad vindicandassibi quisque partes suas, exclamat senex : Quidfacitis ? Adhuc vivo. Exspectate paululummortem meam, tunc secate domum meam. Nosautem Deum patrem habemus. Quid imus indivisionem ? Quid imus in lites ? Certeexspectemus : si mori potuerit, dividamus.

    22