44
1 OVIDE AMOURS (2460 vers) LIBER I A1_1 v.1 Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli, 2 tres sumus ; hoc illi praetulit auctor opus. 3 Ut jam nulla tibi nos sit legisse voluptas, 4 at levior demptis poena duobus erit. A1_1B v.1 Arma gravi numero violentaque bella parabam 2 edere, materia conveniente modis. 3 Par erat inferior versus ? Risisse Cupido 4 dicitur atque unum surripuisse pedem. 5 "Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina juris ? 6 Pieridum vates, non tua turba sumus. 7 Quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae, 8 ventilet accensas flava Minerva faces ? 9 Quis probet in silvis Cererem regnare jugosis, 10 lege pharetratae Virginis arva coli ? 11 Crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum 12 instruat, Aoniam Marte movente lyram ? 13 Sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna ; 14 cur opus adfectas, ambitiose, novum ? 15 An, quod ubique, tuum est ? tua sunt Heliconia tempe ? 16 Vix etiam Phoebo jam lyra tuta sua est ? 17 Cum bene surrexit versu nova pagina primo, 18 attenuat nervos proximus ille meos. 19 Nec mihi materia est numeris levioribus apta, 20 aut puer aut longas compta puella comas." 21 Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta 22 legit in exitium spicula facta meum 23 lunavitque genu sinuosum fortiter arcum, 24 "Quod" que "canas, vates, accipe, dixit, opus ! " 25 Me miserum ! certas habuit puer ille sagittas. 26 Uror, et in vacuo pectore regnat Amor. 27 Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat ! 28 ferrea cum vestris bella valete modis ! 29 Cingere litorea flaventia tempora myrto, 30 Musa, per undenos emodulanda pedes ! A1_2 v.1 Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura videntur 2 strata, neque in lecto pallia nostra sedent, 3 et vacuus somno noctem, quam longa, peregi, 4 lassaque versati corporis ossa dolent ? 5 Nam, puto, sentirem, si quo temptarer amore. 6 An subit et tecta callidus arte nocet ? 7 Sic erit ; haeserunt tenues in corde sagittae, 8 et possessa ferus pectora versat Amor. 9 Cedimus, an subitum luctando accendimus ignem ? 10 Cedamus ; leve fit, quod bene fertur, onus. 11 Vidi ego jactatas mota face crescere flammas 12 et rursus nullo concutiente mori. 13 Verbera plura ferunt, quam quos juvat usus aratri, 14 detractant prensi dum juga prima boves.

OVIDE AMOURS (2460 vers) - carmina-latina.comcarmina-latina.com/cariboost_files/AMORES_TWD.pdf · 21 Cum tibi succurrit Veneris lascivia nostrae, 22 purpureas tenero pollice tange

Embed Size (px)

Citation preview

1

OVIDE AMOURS (2460 vers)

LIBER I

A1_1 v.1 Qui modo Nasonis fueramus quinque libelli,

2 tres sumus ; hoc illi praetulit auctor opus.

3 Ut jam nulla tibi nos sit legisse voluptas,

4 at levior demptis poena duobus erit.

A1_1B v.1 Arma gravi numero violentaque bella parabam

2 edere, materia conveniente modis.

3 Par erat inferior versus ? Risisse Cupido

4 dicitur atque unum surripuisse pedem.

5 "Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina juris ?

6 Pieridum vates, non tua turba sumus.

7 Quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae,

8 ventilet accensas flava Minerva faces ?

9 Quis probet in silvis Cererem regnare jugosis,

10 lege pharetratae Virginis arva coli ?

11 Crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum

12 instruat, Aoniam Marte movente lyram ?

13 Sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna ;

14 cur opus adfectas, ambitiose, novum ?

15 An, quod ubique, tuum est ? tua sunt Heliconia tempe ?

16 Vix etiam Phoebo jam lyra tuta sua est ?

17 Cum bene surrexit versu nova pagina primo,

18 attenuat nervos proximus ille meos.

19 Nec mihi materia est numeris levioribus apta,

20 aut puer aut longas compta puella comas."

21 Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta

22 legit in exitium spicula facta meum

23 lunavitque genu sinuosum fortiter arcum,

24 "Quod" que "canas, vates, accipe, dixit, opus ! "

25 Me miserum ! certas habuit puer ille sagittas.

26 Uror, et in vacuo pectore regnat Amor.

27 Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat !

28 ferrea cum vestris bella valete modis !

29 Cingere litorea flaventia tempora myrto,

30 Musa, per undenos emodulanda pedes !

A1_2 v.1 Esse quid hoc dicam, quod tam mihi dura videntur

2 strata, neque in lecto pallia nostra sedent,

3 et vacuus somno noctem, quam longa, peregi,

4 lassaque versati corporis ossa dolent ?

5 Nam, puto, sentirem, si quo temptarer amore.

6 An subit et tecta callidus arte nocet ?

7 Sic erit ; haeserunt tenues in corde sagittae,

8 et possessa ferus pectora versat Amor.

9 Cedimus, an subitum luctando accendimus ignem ?

10 Cedamus ; leve fit, quod bene fertur, onus.

11 Vidi ego jactatas mota face crescere flammas

12 et rursus nullo concutiente mori.

13 Verbera plura ferunt, quam quos juvat usus aratri,

14 detractant prensi dum juga prima boves.

2

15 Asper equus duris contunditur ora lupatis ;

16 frena minus sentit, quisquis ad arma facit.

17 Acrius invitos multoque ferocius urget,

18 quam qui servitium ferre fatentur, Amor.

19 En ego confiteor : tua sum nova praeda, Cupido ;

20 porrigimus victas ad tua jura manus.

21 Nil opus est bello ; veniam pacemque rogamus,

22 nec tibi laus armis victus inermis ero.

23 Necte comam myrto, maternas junge columbas ;

24 qui deceat, currum vitricus ipse dabit,

25 inque dato curru, populo clamante triumphum,

26 stabis et adjunctas arte movebis aves.

27 Ducentur capti juvenes captaeque puellae.

28 Haec tibi magnificus pompa triumphus erit.

29 Ipse ego, praeda recens, factum modo vulnus habebo

30 et nova captiva vincula mente feram.

31 Mens Bona ducetur manibus post terga retortis,

32 et Pudor, et castris quidquid Amoris obest.

33 Omnia te metuent ; ad te sua bracchia tendens

34 vulgus "io" magna voce "triumphe" canet.

35 Blanditiae comites tibi erunt Errorque Furorque,

36 adsidue partes turba secuta tuas.

37 His tu militibus superas hominesque deosque ;

38 haec tibi si demas commoda, nudus eris.

39 Laeta triumphanti de summo mater Olympo

40 plaudet et adpositas sparget in ora rosas.

41 Tu pinnas gemma, gemma variante capillos,

42 ibis in auratis aureus ipse rotis.

43 Tunc quoque non paucos, si te bene novimus, ures,

44 tunc quoque praeteriens vulnera multa dabis.

45 Non possunt, licet ipse velis, cessare sagittae ;

46 fervida vicino flamma vapore nocet.

47 Talis erat domita Bacchus Gangetide terra ;

48 tu gravis alitibus, tigribus ille fuit.

49 Ergo cum possim sacri pars esse triumphi,

50 parce tuas in me perdere, victor, opes.

51 Adspice cognati felicia Caesaris arma ;

52 qua vicit, victos protegit ille manu.

A1_3 v.1 Justa precor : quae me nuper praedata puella est,

2 aut amet aut faciat cur ego semper amem.

3 A, nimium volui ; tantum patiatur amari ;

4 audierit nostras tot Cytherea preces.

5 Accipe, per longos tibi qui deserviat annos,

6 accipe, qui pura norit amare fide.

7 Si me non veterum commendant magna parentum

8 nomina, si nostri sanguinis auctor eques

9 nec meus innumeris renovatur campus aratris

10 temperat et sumptus parcus uterque parens.

11 At Phoebus comitesque novem vitisque repertor

12 hac faciunt, at me qui tibi donat, Amor,

13 at nulli cessura fides, sine crimine mores

14 nudaque simplicitas purpureusque pudor.

15 Non mihi mille placent, non sum desultor amoris ;

16 tu mihi, siqua fides, cura perennis eris ;

17 tecum, quos dederint annos mihi fila sororum,

18 vivere contingat teque dolente mori.

19 Te mihi materiem felicem in carmina praebe ;

3

20 provenient causa carmina digna sua.

21 Carmine nomen habent exterrita cornibus Io

22 et quam fluminea lusit adulter ave,

23 quaeque super pontum simulato vecta juvenco

24 virginea tenuit cornua vara manu.

25 Nos quoque per totum pariter cantabimur orbem,

26 junctaque semper erunt nomina nostra tuis.

A1_4 v.1 Vir tuus est epulas nobis aditurus easdem ;

2 ultima cena tuo sit, precor, illa viro.

3 Ergo ego dilectam tantum conviva puellam

4 aspiciam ? Tangi quem juvet, alter erit,

5 alteriusque sinus apte subjecta fovebis ?

6 Iniciet collo, cum volet, ille manum ?

7 Desine mirari, posito quod candida vino

8 Atracis ambiguos traxit in arma viros.

9 Nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent ;

10 Vix a te videor posse tenere manus.

11 Quae tibi sint facienda tamen, cognosce nec Euris

12 da mea nec tepidis verba ferenda Notis.

13 Ante veni, quam vir ; nec quid, si veneris ante,

14 possit agi video, sed tamen ante veni.

15 Cum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto

16 ibis ut accumbas, clam mihi tange pedem ;

17 me specta nutusque meos vultumque loquacem,

18 excipe furtivas et refer ipsa notas.

19 Verba superciliis sine voce loquentia dicam ;

20 verba leges digitis, verba notata mero.

21 Cum tibi succurrit Veneris lascivia nostrae,

22 purpureas tenero pollice tange genas.

23 Siquid erit, de me tacita quod mente queraris,

24 pendeat extrema mollis ab aure manus.

25 Cum tibi, quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt,

26 versetur digitis anulus usque tuis.

27 Tange manu mensam, tangunt quo more precantes,

28 optabis merito cum mala multa viro.

29 Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse, jubeto ;

30 tu puerum leviter posce, quod ipsa voles.

31 Quae tu reddideris, ego primus pocula sumam,

32 et, qua tu biberis, hac ego parte bibam.

33 Si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse,

34 reice libatos illius ore cibos.

35 Nec premat indignis sinito tua colla lacertis,

36 mite nec in rigido pectore pone caput,

37 nec sinus admittat digitos habilesve papillae.

38 Oscula praecipue nulla dedisse velis.

39 Oscula si dederis, fiam manifestus amator

40 et dicam "mea sunt" iniciamque manum.

41 Haec tamen aspiciam, sed quae bene pallia celant,

42 illa mihi caeci causa timoris erunt.

43 Nec femori committe femur nec crure cohaere,

44 nec tenerum duro cum pede junge pedem.

45 Multa miser timeo, quia feci multa proterve,

46 exemplique metu torqueor, ecce, mei.

47 Saepe mihi dominaeque meae properata voluptas

48 veste sub injecta dulce peregit opus.

49 Hoc tu non facies ; sed, ne fecisse puteris,

50 conscia de tergo pallia deme tuo.

4

51 Vir bibat usque roga (precibus tamen oscula desint)

52 dumque bibit, furtim si potes, adde merum.

53 Si bene compositus somno vinoque jacebit,

54 consilium nobis resque locusque dabunt.

55 Cum surges abitura domum, surgemus et omnes,

56 in medium turbae fac memor agmen eas.

57 Agmine me invenies aut invenieris in illo ;

58 quidquid ibi poteris tangere, tange mei.

59 Me miserum ! monui, paucas quod prosit in horas ;

60 separor a domina nocte jubente mea.

61 Nocte vir includet ; lacrimis ego maestus obortis,

62 qua licet, ad saevas prosequar usque fores.

63 Oscula jam sumet, jam non tantum oscula sumet ;

64 quod mihi das furtim, jure coacta dabis.

65 Verum invita dato (potes hoc) similisque coactae ;

66 blanditiae taceant, sitque maligna Venus.

67 Si mea vota valent, illum quoque ne juvet, opto,

68 si minus, at certe te juvet inde nihil.

69 Sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur,

70 cras mihi constanti voce dedisse nega.

A1_5 v.1 Aestus erat mediamque dies exegerat horam ;

2 adposui medio membra levanda toro.

3 Pars adaperta fuit, pars altera clausa fenestrae,

4 quale fere silvae lumen habere solent,

5 qualia sublucent fugiente crepuscula Phoebo,

6 aut ubi nox abiit, nec tamen orta dies.

7 Illa verecundis lux est praebenda puellis,

8 qua timidus latebras speret habere pudor.

9 Ecce, Corinna venit, tunica velata recincta,

10 candida dividua colla tegente coma ;

11 qualiter in thalamos formonsa Semiramis isse

12 dicitur et multis Lais amata viris.

13 Deripui tunicam ; nec multum rara nocebat,

14 pugnabat tunica sed tamen illa tegi.

15 Quae cum ita pugnaret, tamquam quae vincere nollet,

16 victa est non aegre proditione sua.

17 Ut stetit ante oculos posito velamine nostros,

18 in toto nusquam corpore menda fuit.

19 Quos umeros, quales vidi tetigique lacertos !

20 Forma papillarum quam fuit apta premi !

21 Quam castigato planus sub pectore venter !

22 Quantum et quale latus ! Quam juvenale femur !

23 Singula quid referam ? Nil non laudabile vidi

24 et nudam pressi corpus ad usque meum.

25 Cetera quis nescit ? Lassi requievimus ambo.

26 Proveniant medii sic mihi saepe dies !

A1_6 v.1 Janitor, indignum, dura religate catena,

2 difficilem moto cardine pande forem.

3 Quod precor, exiguum est ; aditu fac janua parvo

4 obliquum capiat semiadaperta latus.

5 Longus amor tales corpus tenuavit in usus

6 aptaque subducto pondere membra dedit.

7 Ille per excubias custodum leniter ire

8 monstrat, inoffensos derigit ille pedes.

9 At quondam noctem simulacraque vana timebam ;

10 mirabar, tenebris quisquis iturus erat.

5

11 Risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido

12 et leviter "fies tu quoque fortis", ait.

13 Nec mora, venit amor ; non umbras, nocte volantes,

14 non timeo strictas in mea fata manus.

15 Te nimium lentum timeo, tibi blandior uni ;

16 tu, me quo possis perdere, fulmen habes.

17 Adspice (uti videas, inmitia claustra relaxa !)

18 uda sit ut lacrimis janua facta meis.

19 Certe ego, cum posita stares ad verbera veste,

20 ad dominam pro te verba tremente tuli.

21 Ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam,

22 heu facinus ! pro me nunc valet illa parum ?

23 Redde vicem meritis ; grato licet esse, quod optas.

24 Tempora noctis eunt ; excute poste seram.

25 Excute ; sic umquam longa relevere catena,

26 nec tibi perpetuo serva bibatur aqua.

27 Ferreus orantem nequiquam, janitor, audis,

28 roboribus duris janua fulta riget.

29 Urbibus obsessis clausae munimina portae

30 prosunt ; in media pace quid arma times ?

31 Quid facies hosti, qui sic excludis amantem ?

32 Tempora noctis eunt ; excute poste seram.

33 Non ego militibus venio comitatus et armis ;

34 solus eram, si non saevus adesset Amor.

35 Hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum ;

36 ante vel a membris dividar ipse meis.

37 Ergo Amor et modicum circa mea tempora vimen

38 mecum est et madidis lapsa corona comis.

39 Arma quis haec timeat ? quis non eat obvius illis ?

40 Tempora noctis eunt ; excute poste seram.

41 Lentus es, an somnus, qui te male praebet amanti,

42 verba dat in ventos aure repulsa tua ?

43 At, memini primo cum te celare volebam,

44 pervigil in mediae sidera noctis eras.

45 Forsitan et tecum tua nunc requiescit amica ;

46 heu melior quanto sors tua sorte mea !

47 Dummodo sic, in me durae transite catenae.

48 Tempora noctis eunt ; excute poste seram.

49 Fallimur, an verso sonuerunt cardine postes,

50 raucaque concussae signa dedere fores ?

51 Fallimur ; impulsa est animoso janua vento.

52 Ei mihi ! quam longe spem tulit aura meam !

53 Si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae,

54 huc ades et surdas flamine tunde foris.

55 Urbe silent tota, vitreoque madentia rore

56 tempora noctis eunt ; excute poste seram,

57 aut ego jam ferroque ignique paratior ipse,

58 quem face sustineo, tecta superba petam.

59 Nox et Amor vinumque nihil moderabile suadent ;

60 illa pudore vacat, Liber Amorque metu.

61 Omnia consumpsi, nec te precibusque minisque

62 movimus, o foribus durior ipse tuis.

63 Non te formosae decuit servare puellae

64 limina ; sollicito carcere dignus eras.

65 Jamque pruinosus molitur Lucifer axes

66 inque suum miseros excitat ales opus.

67 At tu, non laetis detracta corona capillis,

68 dura super tota limina nocte jace ;

6

69 Tu dominae, cum te projectam mane videbit,

70 temporis absumpti tam male testis eris.

71 Qualiscumque vale sentique abeuntis honorem

72 lente nec admisso turpis amante, vale.

73 Vos quoque, crudeles rigido cum limine postes

74 duraque conservae ligna, valete, fores.

A1_7 v.1 Adde manus in vincla meas (meruere catenas),

2 Dum furor omnis abit, siquis amicus ades.

3 Nam furor in dominam temeraria bracchia movit ;

4 flet mea vaesana laesa puella manu.

5 Tunc ego vel caros potui violare parentes

6 saeva vel in sanctos verbera ferre deos.

7 Quid ? non et clipei dominus septemplicis Ajax

8 stravit deprensos lata per arva greges,

9 et, vindex in matre patris, malus ultor, Orestes

10 ausus in arcanas poscere tela deas ?

11 Ergo ego digestos potui laniare capillos ?

12 Nec dominam motae dedecuere comae.

13 Sic formosa fuit. Talem Schoeneida dicam

14 Maenalias arcu sollicitasse feras ;

15 talis perjuri promissaque velaque Thesei

16 flevit praecipites Cressa tulisse Notos ;

17 sic, nisi vittatis quod erat Cassandra capillis,

18 procubuit templo, casta Minerva, tuo.

19 Quis mihi non "demens ! " Quis non mihi "barbare ! " dixit ?

20 Ipsa nihil ; pavido est lingua retenta metu ;

21 sed taciti fecere tamen convicia vultus,

22 egit me lacrimis ore silente reum.

23 Ante meos umeris vellem cecidisse lacertos ;

24 utiliter potui parte carere mei.

25 In mea vesanas habui dispendia vires

26 et valui poenam fortis in ipse meam.

27 Quid mihi vobiscum, caedis scelerumque ministrae ?

28 Debita sacrilegae vincla subite manus.

29 An, si pulsassem minimum de plebe Quiritem,

30 plecterer ; in dominam jus mihi majus erit ?

31 Pessima Tydides scelerum monimenta reliquit ;

32 ille deam primus perculit ; alter ego.

33 Et minus ille nocens : mihi, quam profitebar amare

34 laesa est, Tydides saevus in hoste fuit.

35 I nunc, magnificos victor molire triumphos,

36 cinge comam lauro votaque redde Jovi,

37 quaeque tuos currus comitantum turba sequetur,

38 clamet "Io ! forti victa puella viro est."

39 Ante eat, effuso tristis captiva capillo,

40 si sinerent laesae, candida tota, genae.

41 Aptius impressis fuerat livere labellis,

42 et collum blandi dentis habere notam.

43 Denique, si tumidi ritu torrentis agebar

44 caecaque me praedam fecerat ira suam,

45 nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae

46 nec nimium rigidas intonuisse minas

47 aut tunicam a summa diducere turpiter ora

48 ad mediam ? Mediae zona tulisset opem.

49 At nunc sustinui raptis a fronte capillis

50 ferreus ingenuas ungue notare genas.

51 Adstitit illa amens albo et sine sanguine vultu,

7

52 caeduntur Pariis qualia saxa jugis.

53 Exanimes artus et membra trementia vidi,

54 ut cum populeas ventilat aura comas,

55 ut leni Zephyro gracilis vibratur harundo,

56 summave cum tepido stringitur unda Noto.

57 Suspensaeque diu lacrimae fluxere per ora,

58 qualiter abjecta de nive manat aqua.

59 Tunc ego me primum coepi sentire nocentem ;

60 sanguis erant lacrimae, quas dabat illa, meus.

61 Ter tandem ante pedes volui procumbere supplex ;

62 ter formidatas reppulit illa manus.

63 At tu ne dubita (minuet vindicta dolorem)

64 protinus in vultus unguibus ire meos,

65 nec nostris oculis nec nostris parce capillis ;

66 quamlibet infirmas adjuvat ira manus ;

67 neve mei sceleris tam tristia signa supersint,

68 pone recompositas in statione comas.

A1_8 v.1 Est quaedam (quicumque volet cognoscere lenam,

2 audiat), est quaedam nomine Dipsas anus.

3 Ex re nomen habet ; nigri non illa parentem

4 Memnonis in roseis sobria vidit equis.

5 Illa magas artes Aeaeaque carmina novit

6 inque caput liquidas arte recurvat aquas ;

7 scit bene, quid gramen, quid torto concita rhombo

8 licia, quid valeat virus amantis equae.

9 Cum voluit, toto glomerantur nubila caelo ;

10 cum voluit, puro fulget in orbe dies.

11 Sanguine, siqua fides, stillantia sidera vidi ;

12 purpureus Lunae sanguine vultus erat.

13 Hanc ego nocturnas versam volitare per umbras

14 suspicor et pluma corpus anile tegi.

15 Suspicor et fama est ; oculis quoque pupula duplex

16 fulminat et gemino lumen ab orbe micat.

17 Evocat antiquis proavos atavosque sepulcris

18 et solidam longo carmine findit humum.

19 Haec sibi proposuit thalamos temerare pudicos,

20 nec tamen eloquio lingua nocente caret.

21 Fors me sermoni testem dedit ; illa monebat

22 talia (me duplices occuluere fores) :

23 "Scis here te, mea lux, juveni placuisse beato ?

24 Haesit et in vultu constitit usque tuo.

25 Et cui non placeas ? nulli tua forma secunda est ;

26 me miseram ! dignus corpore cultus abest.

27 Tam felix esses quam formosissima, vellem :

28 Non ego, te facta divite, pauper ero.

29 Stella tibi oppositi nocuit contraria Martis ;

30 Mars abiit ; signo nunc Venus apta suo.

31 Prosit ut adveniens, en adspice ! dives amator

32 te cupiit : curae, quid tibi desit, habet.

33 Est etiam facies, qua se tibi conparet, illi ;

34 si te non emptam vellet, emendus erat."

35 Erubuit. "Decet alba quidem pudor ora, sed iste,

36 si simules, prodest ; verus obesse solet.

37 Cum bene dejectis gremium spectabis ocellis,

38 quantum quisque ferat, respiciendus erit.

39 Forsitan immundae Tatio regnante Sabinae

40 noluerint habiles pluribus esse viris ;

8

41 nunc Mars externis animos exercet in armis,

42 at Venus Aeneae regnat in urbe sui.

43 Ludunt formosae : casta est, quam nemo rogavit

44 aut, si rusticitas non vetat, ipsa rogat.

45 Has quoque, quae frontis rugas in vertice portant,

46 excute ; de rugis crimina multa cadent.

47 Penelope juvenum vires temptabat in arcu ;

48 qui latus argueret, corneus arcus erat.

49 Labitur occulte fallitque volubilis aetas

50 et celer admissis labitur Annus equis.

51 Aera nitent usu ; vestis bona quaerit haberi ;

52 canescunt turpi tecta relicta situ ;

53 forma, nisi admittas, nullo exercente senescit.

54 Nec satis effectus unus et alter habent ;

55 certior e multis nec tam invidiosa rapina est.

56 Plena venit canis de grege praeda lupis.

57 Ecce, quid iste tuus praeter nova carmina vates

58 donat ? amatoris milia multa leges.

59 Ipse deus vatum palla spectabilis aurea

60 tractat inauratae consona fila lyrae.

61 Qui dabit, ille tibi magno sit major Homero ;

62 crede mihi, res est ingeniosa dare.

63 Nec tu, siquis erit capitis mercede redemptus,

64 despice ; gypsati crimen inane pedis.

65 Nec te decipiant veteres circum atria cerae :

66 tolle tuos tecum, pauper amator, avos.

67 Quin, quia pulcher erit, poscet sine munere noctem ?

68 Quod det, amatorem flagitet ante suum !

69 Parcius exigito pretium, dum retia tendis,

70 ne fugiant ; captos legibus ure tuis.

71 Nec nocuit simulatus amor ; sine credat amari,

72 at cave ne gratis hic tibi constet amor.

73 Saepe nega noctes ; capitis modo finge dolorem,

74 et modo, quae causas praebeat, Isis erit.

75 Mox recipe, ut nullum patiendi colligat usum,

76 neve relentescat saepe repulsus amor.

77 Surda sit oranti tua janua, laxa ferenti ;

78 audiat exclusi verba receptus amans ;

79 et, quasi laesa, prior nonnumquam irascere laeso ;

80 vanescit culpa culpa repensa tua.

81 Sed numquam dederis spatiosum tempus in iram ;

82 saepe simultates ira morata facit.

83 Quin etiam discant oculi lacrimare coacti

84 et faciant udas illa vel ille genas ;

85 nec, siquem falles, tu perjurare timeto ;

86 commodat in lusus numina surda Venus.

87 Servus et ad partes sollers ancilla parentur,

88 qui doceant apte quid tibi possit emi

89 et sibi pauca rogent ; multos si pauca rogabunt,

90 postmodo de stipula grandis acervus erit.

91 Et soror et mater, nutrix quoque carpat amantem ;

92 fit cito per multas praeda petita manus.

93 Cum te deficient poscendi munera causae,

94 natalem libo testificare tuum.

95 Ne securus amet nullo rivale, caveto ;

96 non bene, si tollas proelia, durat amor.

97 Ille viri videat toto vestigia lecto

98 factaque lascivis livida colla notis.

9

99 Munera praecipue videat, quae miserit alter ;

100 si dederit nemo, Sacra roganda Via est.

101 Cum multa abstuleris, ut non tamen omnia donet,

102 quod numquam reddas, commodet, ipsa roga.

103 Lingua juvet mentemque tegat ; blandire noceque ;

104 impia sub dulci melle venena latent.

105 Haec si praestiteris usu mihi cognita longo,

106 nec tulerint voces ventus et aura meas,

107 saepe mihi dices vivae bene, saepe rogabis,

108 ut mea defunctae molliter ossa cubent."

109 Vox erat in cursu, cum me mea prodidit umbra,

110 at nostrae vix se continuere manus

111 quin albam raramque comam lacrimosaque vino

112 lumina rugosas distraherentque genas.

113 Di tibi dent nullosque Lares inopemque senectam,

114 et longas hiemes perpetuamque sitim !

A1_9 v.1 Militat omnis amans et habet sua castra Cupido ;

2 Attice, crede mihi, militat omnis amans.

3 Quae bello est habilis, Veneri quoque convenit aetas.

4 Turpe senex miles, turpe senilis amor.

5 Quos petiere duces animos in milite forti,

6 hos petit in socio bella puella viro.

7 Pervigilant ambo ; terra requiescit uterque :

8 ille fores dominae servat, at ille ducis.

9 Militis officium longa est via : mitte puellam,

10 strenuus exempto fine sequetur amans.

11 Ibit in adversos montes duplicataque nimbo

12 flumina, congestas exteret ille nives,

13 nec freta pressurus tumidos causabitur Euros

14 aptaque verrendis sidera quaeret aquis.

15 Quis nisi vel miles vel amans et frigora noctis

16 et denso mixtas perferet imbre nives ?

17 Mittitur infestos alter speculator in hostes ;

18 in rivale oculos alter, ut hoste, tenet.

19 Ille graves urbes, hic durae limen amicae

20 obsidet ; hic portas frangit, at ille fores.

21 Saepe soporatos invadere profuit hostes

22 caedere et armata vulgus inerme manu.

23 Sic fera Threicii ceciderunt agmina Rhesi

24 et dominum capti deseruistis equi.

25 Saepe maritorum somnis utuntur amantes

26 et sua sopitis hostibus arma movent.

27 Custodum transire manus vigilumque catervas

28 militis et miseri semper amantis opus.

29 Mars dubius nec certa Venus ; victique resurgunt,

30 quosque neges umquam posse jacere, cadunt.

31 Ergo desidiam quicumque vocabat amorem,

32 desinat ; ingenii est experientis amor.

33 Ardet in abducta Briseide magnus Achilles ;

34 dum licet, Argivas frangite, Troes, opes.

35 Hector ab Andromaches conplexibus ibat ad arma,

36 et, galeam capiti quae daret, uxor erat.

37 Summa ducum, Atrides, visa Priameide fertur

38 Maenadis effusis obstipuisse comis.

39 Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit ;

40 notior in caelo fabula nulla fuit.

41 Ipse ego segnis eram discinctaque in otia natus ;

10

42 mollierant animos lectus et umbra meos.

43 Inpulit ignavum formosae cura puellae

44 jussit et in castris aera merere suis.

45 Inde vides agilem nocturnaque bella gerentem.

46 Qui nolet fieri desidiosus, amet !

A1_10 v.1 Qualis ab Eurota Phrygiis avecta carinis

2 conjugibus belli causa duobus erat,

3 qualis erat Lede, quam plumis abditus albis

4 callidus in falsa lusit adulter ave,

5 qualis Amymone siccis erravit in Argis,

6 cum premeret summi verticis urna comas,

7 talis eras ; aquilamque in te taurumque timebam

8 et quidquid magno de Jove fecit amor.

9 Nunc timor omnis abest animique resanuit error

10 nec facies oculos jam capit ista meos.

11 Cur sim mutatus, quaeris ? Quia munera poscis ;

12 haec te non patitur causa placere mihi.

13 Donec eras simplex, animum cum corpore amavi ;

14 nunc mentis vitio laesa figura tua est.

15 Et puer est et nudus Amor ; sine sordibus annos

16 et nullas vestes, ut sit apertus, habet.

17 Quid puerum Veneris pretio prostare jubetis ?

18 Quo pretium condat, non habet ille sinum.

19 Nec Venus apta feris Veneris nec filius armis ;

20 non decet imbelles aera merere deos.

21 Stat meretrix certo cuivis mercabilis aere,

22 et miseras jusso corpore quaerit opes ;

23 devovet imperium tamen haec lenonis avari

24 et, quod vos facitis sponte, coacta facit.

25 Sumite in exemplum pecudes ratione carentes :

26 turpe erit, ingenium mitius esse feris.

27 Non equa munus equum, non taurum vacca poposcit,

28 non aries placitam munere captat ovem.

29 Sola viro mulier spoliis exultat ademptis,

30 sola locat noctes, sola locenda venit

31 et vendit quod utrumque juvat, quod uterque petebat,

32 et pretium, quanti gaudeat ipsa, facit.

33 Quae Venus ex aequo ventura est grata duobus,

34 altera cur illam vendit et alter emit ?

35 Cur mihi sit damno, tibi sit lucrosa voluptas

36 quam socio motu femina virque ferunt ?

37 Nec bene conducti vendunt perjuria testes,

38 nec bene selecti judicis arca patet.

39 Turpe reos empta miseros defendere lingua ;

40 quod faciat magni, turpe tribunal, opes ;

41 turpe tori reditu census augere paternos

42 et faciem lucro prostituisse suam.

43 Gratia pro rebus merito debetur inemptis ;

44 pro male conducto gratia nulla toro.

45 Omnia conductor solvit mercede soluta ;

46 non manet officio debitor ille tuo.

47 Parcite, formosae, pretium pro nocte pacisci ;

48 non habet eventus sordida praeda bonos.

49 Non fuit armillas tanti pepigisse Sabinas

50 ut premerent sacrae virginis arma caput ;

51 e quibus exierat, trajecit viscera ferro

52 filius, et poenae causa monile fuit.

11

53 Nec tamen indignum est a divite praemia posci ;

54 munera poscenti quod dare possit, habet.

55 Carpite de plenis pendentes vitibus uvas,

56 praebeat Alcinoi poma benignus ager.

57 Officium pauper numeret studiumque fidemque ;

58 quod quis habet, dominae conferat omne suae.

59 Est quoque carminibus meritas celebrare puellas ;

60 dos mea ! Quam volui, nota fit arte mea.

61 Scindentur vestes, gemmae frangentur et aurum ;

62 carmina quam tribuent, fama perennis erit.

63 Nec dare, sed pretium posci dedignor et odi ;

64 quod nego poscenti, desine velle, dabo.

A1_11 v.1 Colligere incertos et in ordine ponere crines

2 docta neque ancillas inter habenda Nape,

3 inque ministeriis furtivae cognita noctis

4 utilis et dandis ingeniosa notis,

5 saepe venire ad me dubitantem hortata Corinnam,

6 saepe laboranti fida reperta mihi,

7 accipe et ad dominam peraratas mane tabellas

8 perfer et obstantes sedula pelle moras.

9 Nec silicum venae nec durum in pectore ferrum,

10 nec tibi simplicitas ordine major adest.

11 Credibile est et te sensisse Cupidinis arcus ;

12 in me militiae signa tuere tuae.

13 Si quaeret quid agam, spe noctis vivere dices ;

14 cetera fert blanda cera notata manu.

15 Dum loquor, hora fugit. Vacuae bene redde tabellas,

16 verum continuo fac tamen illa legat.

17 Adspicias oculos mando frontemque legentis ;

18 e tacito vultu scire futura licet.

19 Nec mora, perlectis rescribat multa, jubeto ;

20 odi, cum late splendida cera vacat.

21 Conprimat ordinibus versus, oculosque moretur

22 margine in extremo littera rasa meos.

23 Quid digitos opus est graphio lassare tenendo ?

24 Hoc habeat scriptum tota tabella "veni ! "

25 non ego victrices lauro redimire tabellas

26 nec Veneris media ponere in aede morer ;

27 subscribam : "Veneri fidas sibi Naso ministras

28 dedicat, at nuper vile fuistis acer."

A1_12 v.1 Flete meos casus ; tristes rediere tabellae.

2 Infelix hodie littera posse negat.

3 Omina sunt aliquid ; modo cum discedere vellet,

4 ad limen digitos restitit icta Nape.

5 Missa foras iterum limen transire memento

6 cautius atque alte sobria ferre pedem.

7 Ite hinc, difficiles, funebria ligna, tabellae,

8 tuque, negaturis cera referta notis,

9 quam, puto, de longae collectam flore cicutae

10 melle sub infami Corsica misit apis.

11 At tamquam minio penitus medicata rubebas ;

12 ille color vere sanguinolentus erat.

13 Projectae triviis jaceatis, inutile lignum,

14 vosque rotae frangat praetereuntis onus.

15 Illum etiam, qui vos ex arbore vertit in usum,

16 convincam puras non habuisse manus.

12

17 Praebuit illa arbor misero suspendia collo,

18 carnifici diras praebuit illa cruces ;

19 illa dedit turpes raucis bubonibus umbras,

20 vulturis in ramis et strigis ova tulit.

21 His ego commisi nostros insanus amores

22 molliaque ad dominam verba ferenda dedi !

23 Aptius hae capiant vadimonia garrula cerae,

24 quas aliquis duro cognitor ore legat ;

25 inter ephemeridas melius tabulasque jacerent,

26 in quibus absumptas fleret avarus opes.

27 Ergo ego vos rebus duplices pro nomine sensi ;

28 auspicii numerus non erat ipse boni.

29 Quid precer iratus, nisi vos cariosa senectus

30 rodat et immundo cera sit alba situ ?

A1_13 v.1 Jam super oceanum venit a seniore marito

2 flava pruinoso quae vehit axe diem.

3 Quo properas, Aurora ? mane ! Sic Memnonis umbris

4 annua sollemni caede parentet avis.

5 Nunc juvat in teneris dominae jacuisse lacertis ;

6 si quando, lateri nunc bene juncta meo est.

7 Nunc etiam somni pingues et frigidus aer,

8 et liquidum tenui gutture cantat avis.

9 Quo properas, ingrata viris, ingrata puellis ?

10 Roscida purpurea supprime lora manu.

11 Ante tuos ortus melius sua sidera servat

12 navita nec media nescius errat aqua.

13 Te surgit quamvis lassus veniente viator,

14 et miles saevas aptat ad arma manus.

15 Prima bidente vides oneratos arva colentes ;

16 prima vocas tardos sub juga panda boves.

17 Tu pueros somno fraudas tradisque magistris,

18 ut subeant tenerae verbera saeva manus ;

19 atque eadem sponsum incautos ante atria mittis,

20 unius ut verbi grandia damna ferant ;

21 nec tu consulto, nec tu jucunda diserto ;

22 cogitur ad lites surgere uterque novas.

23 Tu, cum feminei possint cessare lacerti,

24 lanificam revocas ad sua pensa manum.

25 Omnia perpeterer ; sed surgere mane puellas,

26 quis, nisi cui non est ulla puella, ferat ?

27 Optavi quotiens ne Nox tibi cedere vellet,

28 ne fugerent vultus sidera mota tuos.

29 Optavi quotiens, aut ventus frangeret axem

30 aut caderet spissa nube retentus equus !

31 [Quid, si Cephalio numquam flagraret amore ?

32 An putat ignotam nequitiam esse suam ?]

33 Invida, quo properas ? quod erat tibi filius ater,

34 materni fuerat pectoris ille color.

35 Tithono vellem de te narrare liceret ;

36 femina non caelo turpior ulla foret.

37 Illum dum refugis, longo quia grandior aevo,

38 surgis ad invisas a sene mane rotas.

39 At si, quem mavis, Cephalum conplexa teneres,

40 clamares : "Lente currite, Noctis equi ! "

41 Cur ego plectar amans, si vir tibi marcet ab annis ?

42 Num me nupsisti conciliante seni ?

43 Aspice, quot somnos juveni donarit amato

13

44 Luna, neque illius forma secunda tuae.

45 Ipse deum genitor, ne te tam saepe videret,

46 commisit noctes in sua vota duas.

47 Jurgia finieram ; scires audisse : rubebat,

48 nec tamen adsueto tardius orta dies.

A1_14 v.1 Dicebam "medicare tuos desiste capillos".

2 Tingere quam possis, jam tibi nulla coma est.

3 At si passa fores, quid erat spatiosius illis ?

4 Contigerant imum, qua patet usque, latus.

5 Quid, quod erant tenues, et quos ornare timeres,

6 vela colorati qualia Seres habent,

7 vel pede quod gracili deducit aranea filum,

8 cum leve deserta sub trabe nectit opus.

9 Nec tamen ater erat nec erat tamen aureus ille,

10 sed, quamvis neuter, mixtus uterque color,

11 qualem clivosae madidis in vallibus Idae

12 ardua derepto cortice cedrus habet.

13 Adde, quod et dociles et centum flexibus apti

14 et tibi nullius causa doloris erant.

15 Non acus abrupit, non vallum pectinis illos ;

16 ornatrix tuto corpore semper erat.

17 Ante meos oculos saepe est ornata nec umquam

18 bracchia derepta saucia fecit acu.

19 Saepe etiam nondum digestis mane capillis

20 purpureo jacuit semisupina toro.

21 Tum quoque erat neclecta decens, ut Threcia Bacche,

22 cum temere in viridi gramine lassa jacet.

23 Cum graciles essent tamen et lanuginis instar,

24 heu ! male vexatae quanta tulere comae !

25 Quam se praebuerunt ferro patienter et igni,

26 ut fieret torto nexilis orbe sinus !

27 Clamabam "scelus est istos, scelus urere crines ;

28 sponte decent ; capiti, ferrea, parce tuo.

29 Vim procul hinc remove ! non est qui debeat uri ;

30 erudit admotas ipse capillus acus."

31 Formonsae periere comae, quas vellet Apollo,

32 quas vellet capiti Bacchus inesse suo ;

33 illis contulerim, quas quondam nuda Dione

34 pingitur umenti sustinuisse manu.

35 Quid male dispositos quereris periisse capillos ?

36 Quid speculum maesta ponis, inepta, manu ?

37 Non bene consuetis a te spectaris ocellis ;

38 ut placeas, debes inmemor esse tui.

39 Non te cantatae laeserunt paelicis herbae,

40 non anus Haemonia perfida lavit aqua ;

41 nec tibi vis morbi nocuit (procul omen abesto ! )

42 nec minuit densas invida lingua comas.

43 Facta manu culpaque tua dispendia sentis ;

44 ipsa dabas capiti mixta venena tuo.

45 Nunc tibi captivos mittet Germania crines ;

46 tuta triumphatae munere gentis eris.

47 O quam saepe comas aliquo mirante rubebis,

48 et dices "empta nunc ego merce probor ;

49 nescio quam pro me laudat nunc iste Sygambram ;

50 fama tamen memini cum fuit ista mea."

51 Me miserum ! Lacrimas male continet oraque dextra

52 protegit ingenuas picta rubore genas.

14

53 Sustinet antiquos gremio spectatque capillos,

54 ei mihi ! non illo munera digna loco.

55 Collige cum vultu mentem ! reparabile damnum est ;

56 postmodo nativa conspiciere coma.

A1_15 v.1 Quid mihi Livor edax, ignavos obicis annos,

2 ingeniique vocas carmen inertis opus ;

3 non me more patrum, dum strenua sustinet aetas,

4 praemia militiae pulverulenta sequi,

5 nec me verbosas leges ediscere nec me

6 ingrato vocem prostituisse foro ?

7 Mortale est, quod quaeris, opus. Mihi fama perennis

8 quaeritur, in toto semper ut orbe canar.

9 Vivet Maeonides, Tenedos dum stabit et Ide,

10 dum rapidas Simois in mare volvet aquas.

11 Vivet et Ascraeus, dum mustis uva tumebit,

12 dum cadet incurva falce resecta Ceres.

13 Battiades semper toto cantabitur orbe,

14 quamvis ingenio non valet, arte valet.

15 Nulla Sophocleo veniet jactura cothurno ;

16 cum sole et luna semper Aratus erit.

17 dum fallax servus, durus pater, inproba lena

18 vivent et meretrix blanda, Menandros erit.

19 Ennius arte carens animosique Accius oris

20 casurum nullo tempore nomen habent.

21 Varronem primamque ratem quae nesciet aetas,

22 aureaque Aesonio terga petita duci ?

23 Carmina sublimis tunc sunt peritura Lucreti,

24 exitio terras cum dabit una dies.

25 Tityrus et segetes Aeneiaque arma legentur,

26 Roma triumphati dum caput orbis erit.

27 Donec erunt ignes arcusque Cupidinis arma,

28 discentur numeri, culte Tibulle, tui ;

29 Gallus et Hesperiis et Gallus notus Eois,

30 et sua cum Gallo nota Lycoris erit.

31 Ergo, cum silices, cum dens patientis aratri

32 depereant aevo, carmina morte carent.

33 Cedant carminibus reges regumque triumphi,

34 cedat et auriferi ripa benigna Tagi.

35 Vilia miretur vulgus ; mihi flavus Apollo

36 pocula Castalia plena ministret aqua,

37 sustineamque coma metuentem frigora myrtum

38 atque a sollicito multus amante legar !

39 Pascitur in vivis Livor ; post fata quiescit,

40 cum suus ex merito quemque tuetur honos.

41 Ergo etiam cum me supremus adederit ignis,

42 vivam, parsque mei multa superstes erit.

LIBER II

A2_1 v.1 Hoc quoque conposui Paelignis natus aquosis,

2 ille ego nequitiae Naso poeta meae.

3 Hoc quoque jussit Amor : procul hinc, procul este, severae !

4 Non estis teneris apta theatra modis.

5 Me legat in sponsi facie non frigida virgo

15

6 et rudis ignoto tactus amore puer ;

7 atque aliquis juvenum, quo nunc ego, saucius arcu

8 agnoscat flammae conscia signa suae

9 miratusque diu "quo, dicat, ab indice doctus

10 conposuit casus iste poeta meos ? "

11 Ausus eram, memini, caelestia dicere bella

12 centimanumque Gyen (et satis oris erat),

13 cum male se Tellus ulta est ingestaque Olympo

14 ardua devexum Pelion Ossa tulit.

15 In manibus nimbos et cum Jove fulmen habebam,

16 quod bene pro caelo mitteret ille suo.

17 Clausit amica fores : ego cum Jove fulmina misi ;

18 excidit ingenio Juppiter ipse meo.

19 Juppiter, ignoscas ! nil me tua tela juvabant ;

20 clausa tuo majus janua fulmen habet.

21 Blanditias elegosque levis, mea tela, resumpsi ;

22 mollierunt duras lenia verba fores.

23 Carmina sanguineae deducunt cornua lunae,

24 et revocant niveos solis euntis equos.

25 Carmine dissiliunt abruptis faucibus angues,

26 inque suos fontes versa recurrit aqua.

27 Carminibus cessere fores, insertaque posti,

28 quamvis robur erat, carmine victa sera est.

29 Quid mihi profuerit velox cantatus Achilles ?

30 Quid pro me Atrides alter et alter agant,

31 quique tot errando, quot bello, perdidit annos,

32 raptus et Haemoniis flebilis Hector equis ?

33 At facie tenerae laudata saepe puellae,

34 ad vatem, pretium carminis, ipsa venit.

35 Magna datur merces ! heroum clara valete

36 nomina ; non apta est gratia vestra mihi.

37 Ad mea formonsos vultus adhibete, puellae,

38 carmina, purpureus quae mihi dictat Amor.

A2_2 v.1 Quem penes est dominam servandi cura, Bagoe,

2 dum perago tecum pauca, sed apta, vaca.

3 Hesterna vidi spatiantem luce puellam

4 illa, quae Danai porticus agmen habet.

5 Protinus, ut placuit, misi scriptoque rogavi ;

6 rescripsit trepida "non licet" illa manu,

7 et, cur non liceat, quaerenti reddita causa est,

8 quod nimium dominae cura molesta tua est.

9 Si sapis, o custos, odium, mihi crede, mereri

10 desine ; quem metuit quisque, perisse cupit.

11 Vir quoque non sapiens. Quid enim servare laboret

12 unde nihil, quamvis non tueare, perit ?

13 Sed gerat ille suo morem furiosus amori

14 et castum, multis quod placet, esse putet.

15 Huic furtiva tuo libertas munere detur,

16 quam dederis illi, reddat ut illa tibi.

17 Conscius esse velis ; domina est obnoxia servo.

18 Conscius esse times ; dissimulare licet.

19 Scripta leget secum ; matrem misisse putato.

20 Venerit ignotus ; postmodo notus erit.

21 Ibit ad affectam, quae non languebit, amicam ;

22 visat, et indiciis aegra sit illa tuis.

23 Si faciet tarde, ne te mora longa fatiget,

24 inposita gremio stertere fronte potes.

16

25 Nec tu linigeram fieri quid possit ad Isim

26 quaesieris nec tu curva theatra time.

27 Conscius adsiduos commissi tollet honores,

28 quis minor est autem quam tacuisse labor ?

29 Ille placet versatque domum neque verbera sentit.

30 Ille potens ; alii, sordida turba, jacent.

31 Huic, verae ut lateant causae, finguntur inanes,

32 atque ambo domini, quod probat una, probant.

33 Cum bene vir traxit vultum rugasque coegit,

34 quod voluit fieri blanda puella, facit.

35 Sed tamen interdum tecum quoque jurgia nectat

36 et simulet lacrimas carnificemque vocet.

37 Tu contra obicies quae tuto diluat illa,

38 et veris falso crimine deme fidem.

39 Sic tibi semper honos, sic alta peculia crescent.

40 Haec fac ; in exiguo tempore liber eris,

41 adspicis indicibus nexas per colla catenas ;

42 squalidus orba fide pectora carcer habet.

43 Quaerit aquas in aquis et poma fugacia captat

44 Tantalus ; hoc illi garrula lingua dedit.

45 Dum nimium servat custos Junonius Ion,

46 ante suos annos occidit, illa dea est.

47 Vidi ego compedibus liventia crura gerentem,

48 unde vir incestum scire coactus erat.

49 Poena minor merito ; nocuit mala lingua duobus ;

50 vir doluit, famae damna puella tulit.

51 Crede mihi, nulli sunt crimina grata marito,

52 nec quemquam, quamvis audiat, illa juvant.

53 Seu tepet, indicium securas prodis ad aures ;

54 sive amat, officio fit miser ille tuo.

55 Culpa nec ex facili quamvis manifesta probatur ;

56 judicis illa sui tuta favore venit.

57 Viderit ipse licet, credet tamen ille neganti

58 damnabitque oculos et sibi verba dabit.

59 Adspiciat dominae lacrimas, plorabit et ipse

60 et dicet "poenas garrulus iste dabit."

61 Quid dispar certamen inis ? Tibi verbera victo

62 adsunt ; in gremio judicis illa sedet.

63 Non scelus adgredimur, non ad miscenda coimus

64 toxica, non stricto fulminat ense manus.

65 Quaerimus ut tuto per te possimus amare ;

66 quid precibus nostris mollius esse potest ?

A2_3 v.1 Ei mihi, quod dominam nec vir nec femina servas

2 mutua nec Veneris gaudia nosse potes !

3 Qui primus pueris genitalia membra recidit,

4 vulnera quae fecit, debuit ipse pati.

5 Mollis in obsequium facilisque rogantibus esses,

6 si tuus in quamvis praetepuisset amor.

7 Non tu natus equo, non fortibus utilis armis,

8 bellica non dextrae convenit hasta tuae.

9 Ista mares tractent ; tu spes depone viriles ;

10 sunt tibi cum domina signa ferenda tua.

11 Hanc inple meritis, hujus tibi gratia prosit ;

12 si careas illa, quis tuus usus erit ?

13 Est etiam facies, sunt apti lusibus anni ;

14 indigna est pigro forma perire situ.

15 Fallere te potuit, quamvis habeare molestus ;

17

16 non caret effectu, quod voluere duo.

17 Aptius ut fuerit precibus temptasse, rogamus,

18 dum bene ponendi munera tempus habes.

A2_4 v.1 Non ego mendosos ausim defendere mores

2 falsaque pro vitiis arma movere meis.

3 Confiteor, siquid prodest delicta fateri ;

4 in mea nunc demens crimina fassus eo.

5 Odi nec possum cupiens non esse, quod odi :

6 heu ! quam, quae studeas ponere, ferre grave est !

7 Nam desunt vires ad me mihi jusque regendum ;

8 auferor ut rapida concita puppis aqua.

9 Non est certa meos quae forma invitet amores ;

10 centum sunt causae, cur ego semper amem.

11 Sive aliqua est oculos in humum dejecta modestos,

12 uror, et insidiae sunt pudor ille meae ;

13 sive procax aliqua est, capior quia rustica non est

14 spemque dat in molli mobilis esse toro.

15 Aspera si visa est rigidasque imitata Sabinas,

16 velle sed ex alto dissimulare puto.

17 Sive es docta, places raras dotata per artes ;

18 sive rudis, placita es simplicitate tua.

19 Est quae Callimachi prae nostris rustica dicat

20 carmina ; cui placeo, protinus ipsa placet.

21 Est etiam quae me vatem et mea carmina culpet ;

22 culpantis cupiam sustinuisse femur.

23 Molliter incedit ; motu capit. Altera dura est ;

24 at poterit tacto mollior esse viro.

25 Haec quia dulce canit flectitque facillima vocem,

26 oscula cantanti rapta dedisse velim.

27 Haec querulas habili percurrit pollice chordas ;

28 tam doctas quis non possit amare manus ?

29 Illa placet gestu numerosaque bracchia ducit

30 et tenerum molli torquet ab arte latus ;

31 ut taceam de me, qui causa tangor ab omni,

32 illic Hippolytum pone, Priapus erit.

33 Tu, quia tam longa es, veteres heroidas aequas

34 et potes in toto multa jacere toro.

35 Haec habilis brevitate sua est : corrumpor utraque.

36 Conveniunt voto longa brevisque meo.

37 Non est culta ; subit quid cultae accedere possit ;

38 ornata est ; dotes exhibet ipsa suas.

39 Candida me capiet, capiet me flava puella,

40 est etiam in fusco grata colore Venus.

41 Seu pendent nivea pulli cervice capilli,

42 Leda fuit nigra conspicienda coma.

43 Seu flavent, placuit croceis Aurora capillis.

44 Omnibus historiis se meus aptat amor.

45 Me nova sollicitat, me tangit serior aetas ;

46 haec melior specie corporis, illa sapit.

47 Denique quas tota quisquam probet Urbe puellas,

48 noster in has omnis ambitiosus amor.

A2_5 v.1 Nullus amor tanti est (abeas, pharetrate Cupido)

2 ut mihi sint totiens maxima vota mori.

3 Vota mori mea sunt, cum te peccasse recordor,

4 ei mihi, perpetuum nata puella malum.

5 Non mihi decepto nudant tua facta tabellae,

18

6 nec data furtive munera crimen habent.

7 O utinam arguerem sic ut non vincere possem !

8 Me miserum ! quare tam bona causa mea est ?

9 Felix, qui quod amat defendere fortiter audet,

10 cui sua "non feci" dicere amica potest.

11 Ferreus est nimiumque suo favet ille dolori,

12 cui petitur victa palma cruenta rea.

13 Ipse miser vidi, cum me dormire putares,

14 sobrius apposito crimina vestra mero.

15 Multa supercilio vidi vibrante loquentes ;

16 nutibus in vestris pars bona vocis erat.

17 Non oculi tacuere tui, conscriptaque vino

18 mensa nec in digitis littera nulla fuit.

19 Sermonem agnovi, quod non videatur, agentem

20 verbaque pro certis jussa valere notis.

21 Jamque frequens ierat mensa conviva relicta ;

22 conpositi juvenes unus et alter erant.

23 Inproba tum vero jungentes oscula vidi

24 (illa mihi lingua nexa fuisse liquet),

25 qualia non fratri tulerit germana severo,

26 sed tulerit cupido mollis amica viro,

27 qualia credibile est non Phoebum ferre Dianae,

28 sed Venerem Marti saepe tulisse suo.

29 "Quid facis ? exclamo. Quo nunc mea gaudia differs ?

30 Iniciam dominas in mea jura manus.

31 Haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum.

32 In bona cur quisquam tertius ista venit ? "

33 Haec ego, quaeque dolor linguae dictavit ; at illi

34 conscia purpureus venit in ora pudor,

35 quale coloratum Tithoni conjuge caelum

36 subrubet aut sponso visa puella novo,

37 quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae,

38 aut ubi cantatis Luna laborat equis,

39 aut quod, ne longis flavescere possit ab annis,

40 Maeonis Assyrium femina tinxit ebur.

41 Hic erat aut alicui color ille simillimus horum,

42 et numquam visu pulchrior illa fuit.

43 Spectabat terram ; terram spectare decebat.

44 Maesta erat in vultu ; maesta decenter erat.

45 Sicut erant (et erant culti), laniare capillos

46 et fuit in teneras impetus ire genas.

47 Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti ;

48 defensa est armis nostra puella suis.

49 Qui modo saevus eram, supplex ultroque rogavi

50 oscula ne nobis deteriora daret.

51 Risit et ex animo dedit optima, qualia possent

52 excutere irato tela trisulca Jovi.

53 Torqueor infelix ne tam bona senserit alter,

54 et volo non ex hac illa fuisse nota.

55 Haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt,

56 et quiddam visa est addidicisse novi.

57 Quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis

58 lingua tua est nostris, nostra recepta tuis.

59 Nec tamen hoc unum doleo ; non oscula tantum

60 juncta queror, quamvis haec quoque juncta queror.

61 Illa nisi in lecto nusquam potuere doceri.

62 Nescio quis pretium grande magister habet.

19

A2_6 v.1 Psittacus, Eois imitatrix ales ab Indis,

2 occidit ; exsequias ite frequenter, aves.

3 Ite, piae volucres, et plangite pectora pinnis

4 et rigido teneras ungue notate genas ;

5 horrida pro maestis lanietur pluma capillis ;

6 pro longa resonent carmina vestra tuba.

7 Quod scelus Ismarii quereris, Philomela, tyranni,

8 expleta est annis ista querela tuis ;

9 alitis in rarae miserum devertere funus ;

10 magna, sed antiqua est causa doloris Itys.

11 Omnes, quae liquido libratis in aere cursus,

12 tu tamen ante alios, turtur amice, dole.

13 Plena fuit vobis omni concordia vita

14 et stetit ad finem longa tenaxque fides.

15 Quod fuit Argolico juvenis Phoceus Orestae,

16 hoc tibi, dum licuit, psittace, turtur erat.

17 Quid tamen ista fides, quid rari forma coloris,

18 quid vox mutandis ingeniosa sonis,

19 quid juvat, ut datus es, nostrae placuisse puellae ?

20 Infelix, avium gloria, nempe jaces !

21 Tu poteras fragiles pinnis hebetare zmaragdos,

22 tincta gerens rubro Punica rostra croco.

23 Non fuit in terris vocum simulantior ales ;

24 reddebas blaeso tam bene verba sono.

25 Raptus es invidia. Non tu fera bella movebas ;

26 garrulus et placidae pacis amator eras.

27 Ecce, coturnices inter sua proelia vivunt,

28 forsitan et fiunt inde frequenter anus.

29 Plenus eras minimo, nec prae sermonis amore

30 in multos poterant ora vacare cibos.

31 Nux erat esca tibi, causaeque papavera somni,

32 pellebatque sitim simplicis umor aquae.

33 Vivit edax vultur ducensque per aera gyros

34 miluus et pluviae graculus auctor aquae ;

35 vivit et armiferae cornix invisa Minervae,

36 illa quidem saeclis vix moritura novem.

37 Occidit ille loquax humanae vocis imago

38 psittacus, extremo munus ab orbe datum.

39 Optima prima fere manibus rapiuntur avaris ;

40 inplentur numeris deteriora suis.

41 Tristia Phylacidae Thersites funera vidit,

42 jamque cinis vivis fratribus Hector erat.

43 Quid referam timidae pro te pia vota puellae,

44 vota procelloso per mare rapta Noto ?

45 Septima lux venit non exhibitura sequentem,

46 et stabat vacuo jam tibi Parca colo.

47 Nec tamen ignavo stupuerunt verba palato ;

48 clamavit moriens lingua : "Corinna, vale ! "

49 Colle sub Elysio nigra nemus ilice frondet,

50 udaque perpetuo gramine terra viret.

51 Siqua fides dubiis, volucrum locus ille piarum

52 dicitur, obscenae quo prohibentur aves.

53 Illic innocui late pascuntur olores

54 et vivax Phoenix, unica semper avis ;

55 explicat ipsa suas ales Junonia pinnas,

56 oscula dat cupido blanda columba mari.

57 Psittacus has inter nemorali sede receptus

58 convertit volucres in sua verba pias.

20

59 Ossa tegit tumulus, tumulus pro corpore magnus,

60 quo lapis exiguus par sibi carmen habet :

61 "Colligor ex ipso dominae placuisse sepulcro ;

62 ora fuere mihi plus ave docta loqui."

A2_7 v.1 Ergo sufficiam reus in nova crimina semper ?

2 Ut vincam, totiens dimicuisse piget.

3 Sive ego marmorei respexi summa theatri,

4 eligis e multis, unde dolere velis,

5 candida seu tacito vidit me femina vultu,

6 in vultu tacitas arguis esse notas.

7 Siquam laudavi, misero petis ungue capillos ;

8 si culpo, crimen dissimulare putas.

9 Sive bonus color est, in te quoque frigidus esse,

10 seu malus, alterius dicor amore mori.

11 Atque ego peccati vellem mihi conscius essem ;

12 aequo animo poenam, qui meruere, ferunt.

13 Nunc temere insimulas credendoque omnia frustra

14 ipsa vetas iram pondus habere tuam.

15 Adspice, ut auritus miserandae sortis asellus

16 adsiduo domitus verbere lentus eat.

17 Ecce novum crimen. Sollers ornare Cypassis

18 obicitur dominae contemerasse torum.

19 Di melius ! Quam me, si sit peccasse libido,

20 sordida contemptae sortis amica juvet !

21 Quis Veneris famulae conubia liber inire

22 tergaque conplecti verbere secta velit ?

23 Adde quod ornandis illa est operata capillis

24 et tibi perdocta est grata ministra manu ;

25 scilicet ancillam, quae tam tibi fida, rogarem ?

26 Quid, nisi ut indicio juncta repulsa foret ?

27 Per Venerem juro puerique volatilis arcus

28 me non admissi criminis esse reum.

A2_8 v.1 Ponendis in mille modos perfecta capillis,

2 comere sed solas digna, Cypassi, deas,

3 et mihi jucundo non rustica cognita furto,

4 apta quidem dominae, sed magis apta mihi,

5 quis fuit inter nos sociati corporis index ?

6 Sensit concubitus unde Corinna tuos ?

7 Num tamen erubui ? num, verbo lapsus in ullo,

8 furtivae Veneris conscia signa dedi ?

9 Quid, quod in ancilla siquis delinquere possit,

10 illum ego contendi mente carere bona ?

11 Thessalus ancillae facie Briseidos arsit ;

12 serva Mycenaeo Phoebas amata duci.

13 Nec sum ego Tantalide major, nec major Achille ;

14 quod decuit reges, cur mihi turpe putem ?

15 Ut tamen iratos in te defixit ocellos,

16 vidi te totis erubuisse genis ;

17 at quanto, si forte refers, praesentior ipse

18 per Veneris feci numina magna fidem !

19 Tu, dea, tu jubeas animi perjuria nostri

20 Carpathium tepidos per mare ferre Notos.

21 Pro quibus officiis pretium mihi dulce repende,

22 concubitus hodie, fusca Cypassi, tuos.

23 Quid renuis fingisque novos, ingrata, timores ?

24 Unum est e dominis emeruisse satis.

21

25 Quod si stulta negas, index anteacta fatebor,

26 et veniam culpae proditor ipse meae,

27 quoque loco tecum fuerim, quotiensque, Cypassi,

28 narrabo dominae, quotque quibusque modis.

A2_9A v.1 O numquam pro re satis indignande Cupido,

2 o in corde meo desidiose puer,

3 quid me, qui miles numquam tua signa reliqui,

4 laedis, et in castris vulneror ipse meis ?

5 Cur tua fax urit, figit tuus arcus amicos ?

6 Gloria pugnantes vincere major erat.

7 Quid ? non Haemonius, quem cuspide perculit, heros

8 confossum medica postmodo juvit ope ?

9 Venator sequitur fugientia, capta relinquit

10 semper et inventis ulteriora petit.

11 Nos tua sentimus, populus tibi deditus, arma ;

12 pigra reluctanti cessat in hoste manus.

13 Quid juvat in nudis hamata retundere tela

14 ossibus ? Ossa mihi nuda relinquit amor.

15 Tot sine amore viri, tot sunt sine amore puellae ;

16 hinc tibi cum magna laude triumphus eat.

17 Roma, nisi inmensum vires movisset in orbem,

18 stramineis esset nunc quoque tecta casis.

19 Fessus in acceptos miles deducitur agros ;

20 mittitur in saltus carcere liber equus,

21 longaque subductam celant navalia pinum,

22 tutaque deposito poscitur ense rudis.

23 Me quoque, qui totiens merui sub amore puellae,

24 defunctum placide vivere tempus erat.

A2_9B v.1 "Vive" deus "posito" siquis mihi dicat "amore",

2 deprecer, usque adeo dulce puella malum est.

3 Cum bene pertaesum est, animoque revanuit ardor,

4 nescio quo miserae turbine mentis agor.

5 Ut rapit in praeceps dominum spumantia frustra

6 frena retentantem durior oris equus,

7 ut subitus, prope jam prensa tellure, carinam

8 tangentem portus ventus in alta rapit,

9 sic me saepe refert incerta Cupidinis aura,

10 notaque purpureus tela resumit Amor.

11 Fige, puer ! positis nudus tibi praebeor armis ;

12 hic tibi sunt vires, hac tua dextra facit ;

13 huc tamquam jussae veniunt jam sponte sagittae ;

14 vix illis prae me nota pharetra sua est.

15 Infelix, tota quicumque quiescere nocte

16 sustinet et somnos praemia magna vocat !

17 Stulte, quid est somnus gelidae nisi mortis imago ?

18 Longa quiescendi tempora fata dabunt.

19 Me modo decipiant voces fallacis amicae

20 (sperando certe gaudia magna feram),

21 et modo blanditias dicat, modo jurgia nectat,

22 saepe fruar domina, saepe repulsus eam.

23 Quod dubius Mars est, per te, privigne Cupido, est,

24 et movet exemplo vitricus arma tuo.

25 Tu levis es multoque tuis ventosior alis

26 gaudiaque ambigua dasque negasque fide.

27 Si tamen exaudis, pulchra cum matre, rogantem,

28 indeserta meo pectore regna gere ;

22

29 accedant regno, nimium vaga turba, puellae ;

30 Ambobus populis sic venerandus eris.

A2_10 v.1 Tu mihi, tu certe, memini, Graecine, negabas

2 uno posse aliquem tempore amare duas.

3 Per te ego decipior, per te deprensus inermis,

4 ecce, duas uno tempore turpis amo.

5 Utraque formonsa est, operosae cultibus ambae ;

6 artibus in dubio est haec sit an illa prior.

7 Pulchrior hac illa est, haec est quoque pulchrior illa ;

8 et magis haec nobis, et magis illa placet.

9 Errat cor, ventis discordibus acta phaselos,

10 dividuumque tenent alter et alter amor.

11 Quid geminas, Erycina, meos sine fine dolores ?

12 Non erat in curas una puella satis ?

13 Quid folia arboribus, quid pleno sidera caelo,

14 in freta collectas alta quid addis aquas ?

15 Sed tamen hoc melius, quam si sine amore jacerem.

16 Hostibus eveniat vita severa meis ;

17 hostibus eveniat viduo dormire cubili

18 et medio late ponere membra toro.

19 At mihi saevus amor somnos abrumpat inertes,

20 simque mei lecti non ego solus onus.

21 Me mea disperdat nullo prohibente puella

22 si satis una potest ; si minus una, duae.

23 Sufficiam ; graciles, non sunt sine viribus artus :

24 pondere, non nervis corpora nostra carent.

25 et lateri dabit in vires alimenta voluptas ;

26 decepta est opera nulla puella mea ;

27 saepe ego lascive consumpsi tempora noctis

28 utilis et forti corpore mane fui.

29 Felix, quem Veneris certamina mutua rumpunt !

30 Di faciant leti causa sit ista mei !

31 Induat adversis contraria pectora telis

32 miles et aeternum sanguine nomen emat.

33 Quaerat avarus opes et, quae lassarit arando,

34 aequora perjuro naufragus ore bibat.

35 At mihi contingat Veneris languescere motu,

36 cum moriar, medium solvar et inter opus,

37 atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat :

38 "Conveniens vitae mors fuit ista tuae."

A2_11 v.1 Prima malas docuit mirantibus aequoris undis

2 Peliaco pinus vertice caesa vias,

3 quae concurrentis inter temeraria cautes

4 conspicuam fulvo vellere vexit ovem.

5 O utinam, nequis remo freta longa moveret,

6 Argo funestas pressa bibisset aquas !

7 Ecce, fugit notumque torum sociosque Penates

8 fallacisque vias ire Corinna parat.

9 Quid tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo

10 et gelidum Borean egelidumque Notum ?

11 Non illic urbes, non tu mirabere silvas ;

12 una est injusti caerula forma maris.

13 Nec medius tenuis conchas pictosque lapillos

14 pontus habet ; bibuli litoris illa mora est.

15 Litora marmoreis pedibus signate, puellae ;

16 hactenus est tutum ; cetera caeca via est.

23

17 Et vobis alii ventorum proelia narrent,

18 quas Scylla infestet quasve Charybdis aquas,

19 et quibus emineant violenta Ceraunia saxis,

20 quo lateant Syrtes magna minorque sinu.

21 Haec alii referant ad vos ; quod quisque loquetur

22 credite ; credenti nulla procella nocet.

23 Sero respicitur tellus, ubi fune soluto

24 currit in inmensum panda carina salum,

25 navita sollicitus cum ventos horret iniquos

26 et prope tam letum, quam prope cernit aquam.

27 Quod si concussas Triton exasperet undas,

28 quam tibi sit toto nullus in ore color !

29 Tum generosa voces fecundae sidera Ledae

30 et "felix, dicas, quem sua terra tenet ! "

31 Tutius est fovisse torum, legisse libellos,

32 Threiciam digitis increpuisse lyram.

33 At, si vana ferunt volucres mea dicta procellae,

34 aequa tamen puppi sit Galatea tuae.

35 Vestrum crimen erit talis jactura puellae,

36 Nereidesque deae Nereidumque pater.

37 Vade memor nostri, vento reditura secundo ;

38 inpleat illa tuos fortior aura sinus.

39 Tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus,

40 huc venti spirent, huc agat aestus aquas !

41 Ipsa roges, Zephyri veniant in lintea soli,

42 ipsa tua moveas turgida vela manu.

43 Primus ego adspiciam notam de litore puppim

44 et dicam : "Nostros advehit illa deos"

45 excipiamque umeris et multa sine ordine carpam

46 oscula. Pro reditu victima vota cadet,

47 inque tori formam molles sternentur harenae,

48 et cumulus mensae quilibet instar erit.

49 Illic adposito narrabis multa Lyaeo,

50 paene sit ut mediis obruta navis aquis,

51 dumque ad me properas, neque iniquae tempora noctis

52 nec te praecipites extimuisse Notos.

53 Omnia pro veris credam, sint ficta licebit ;

54 cur ego non votis blandiar ipse meis ?

55 Haec mihi quamprimum caelo nitidissimus alto

56 Lucifer admisso tempora portet equo.

A2_12 v.1 Ite triumphales circum mea tempora laurus !

2 Vicimus : in nostro est, ecce, Corinna sinu,

3 quam vir, quam custos, quam janua firma, tot hostes,

4 servabant, nequa posset ab arte capi.

5 Haec est praecipuo victoria digna triumpho,

6 in qua, quaecumque est, sanguine praeda caret.

7 Non humiles muri, non parvis oppida fossis

8 cincta, sed est ductu capta puella meo.

9 Pergama cum caderent bello superata bilustri,

10 ex tot in Atridis pars quota laudis erat ?

11 At mea seposita est et ab omni milite dissors

12 gloria, nec titulum muneris alter habet.

13 Me duce ad hanc voti finem, me milite veni ;

14 ipse eques, ipse pedes, signifer ipse fui.

15 Nec casum fortuna meis inmiscuit actis ;

16 huc ades, o cura parte Triumphe mea !

17 Nec belli nova causa mea est. Nisi rapta fuisset

24

18 Tyndaris, Europae pax Asiaeque foret.

19 Femina silvestris Lapithas populumque biformem

20 turpiter adposito vertit in arma mero.

21 Femina Trojanos iterum nova bella movere

22 inpulit in regno, juste Latine, tuo.

23 Femina Romanis, etiamnunc Urbe recenti,

24 inmisit soceros armaque saeva dedit.

25 Vidi ego pro nivea pugnantes conjuge tauros ;

26 spectatrix animos ipsa juvenca dabat.

27 Me quoque, qui multos, sed me sine caede, Cupido

28 jussit militiae signa movere suae.

A2_13 v.1 Dum labefactat onus gravidi temeraria ventris,

2 in dubio vitae lassa Corinna jacet.

3 Illa quidem clam me tantum molita pericli

4 ira digna mea, sed cadit ira metu.

5 Sed tamen aut ex me conceperat, aut ego credo ;

6 est mihi pro facto saepe, quod esse potest.

7 Isi, Paraetonium genialiaque arva Canopi

8 quae colis et Memphin palmiferamque Pharon,

9 quaque celer Nilus lato delapsus in alveo

10 per septem portus in maris exit aquas,

11 per tua sistra precor, per Anubidis ora verendi

12 (sic tua sacra pius semper Osiris amet

13 pigraque labatur circa donaria serpens

14 et comes in pompa corniger Apis eat !)

15 Huc adhibe vultus, et in una parce duobus.

16 Nam vitam dominae tu dabis, illa mihi.

17 Saepe tibi sedit certis operata diebus,

18 qua tingit laurus Gallica turma tuas.

19 Tuque laborantes utero miserata puellas,

20 quarum tarda latens corpora tendit onus,

21 lenis ades precibusque meis fave, Ilithyia !

22 Digna est quam jubeas muneris esse tui.

23 Ipse ego tura dabo fumosis candidus aris ;

24 ipse feram ante tuos munera vota pedes.

25 Adiciam titulum : "Servata Naso Corinna".

26 Tu modo fac titulo muneribusque locum.

27 Si tamen in tanto fas est monuisse timore,

28 hac tibi sit pugna dimicuisse satis !

A2_14 v.1 Quid juvat inmunes belli cessare puellas

2 nec fera peltatas agmina velle sequi,

3 si sine Marte suis patiuntur vulnera telis

4 et caecas armant in sua fata manus ?

5 Quae prima instituit teneros convellere fetus,

6 militia fuerat digna perire sua.

7 Scilicet, ut careat rugarum crimine venter,

8 sternetur pugnae tristis harena tuae ?

9 Si mos antiquis placuisset matribus idem,

10 gens hominum vitio deperitura fuit,

11 quique iterum jaceret, generis primordia nostri,

12 in vacuo lapides orbe, parandus erat.

13 Quis Priami fregisset opes, si numen aquarum

14 justa recusasset pondera ferre Thetis ?

15 Ilia si tumido geminos in ventre negasset,

16 casurus dominae conditor Urbis erat ;

17 si Venus Aenean gravida temerasset in alvo,

25

18 Caesaribus tellus orba futura fuit.

19 Tu quoque, cum posses nasci formosa, perisses,

20 temptasset, quod tu, si tua mater opus.

21 Ipse ego, cum fuerim melius periturus amando,

22 vidissem nullos matre negante dies.

23 Quid plenam fraudas vitem crescentibus uvis,

24 pomaque crudeli vellis acerba manu ?

25 Sponte fluant matura sua, sine crescere nata ;

26 est pretium parvae non leve vita morae.

27 Vestra quid effoditis subjectis viscera telis

28 et nondum natis dira venena datis ?

29 Colchida respersam puerorum sanguine culpant

30 aque sua caesum matre queruntur Ityn ;

31 utraque saeva parens ; sed tristibus utraque causis

32 jactura socii sanguinis ulta virum.

33 Dicite, quis Tereus, quis vos inritet Iason

34 figere sollicita corpora vestra manu ?

35 Hoc neque in Armeniis tigres fecere latebris,

36 perdere nec fetus ausa leaena suos.

37 At tenerae faciunt, sed non inpune, puellae ;

38 saepe, suos utero quae necat, ipsa perit.

39 Ipsa perit ferturque rogo resoluta capillos,

40 et clamant "merito" qui modo cumque vident.

41 Ista sed aetherias vanescant dicta per auras,

42 et sint ominibus pondera nulla meis.

43 Di faciles, peccasse semel concedite tuto ;

44 et satis est ; poenam culpa secunda ferat !

A2_15 v.1 Anule, formosae digitum vincture puellae,

2 in quo censendum nil nisi dantis amor,

3 munus eas gratum ; te laeta mente receptum

4 protinus articulis induat illa suis ;

5 tam bene convenias quam mecum convenit illi

6 et digitum justo commodus orbe teras.

7 Felix, a domina tractaberis, anule, nostra ;

8 invideo donis jam miser ipse meis.

9 O utinam fieri subito mea munera possem

10 artibus Aeaeae Carpathiive senis !

11 Tunc ego si cupiam dominae tetigisse papillas

12 et laevam tunicis inseruisse manum,

13 elabar digito quamvis angustus et haerens

14 inque sinum mira laxus ab arte cadam.

15 Idem ego, ut arcanas possim signare tabellas

16 neve tenax ceram siccaque gemma trahat,

17 umida formosae tangam prius ora puellae.

18 Tantum ne signem scripta dolenda mihi !

19 Si trahar ut condar loculis, exire negabo,

20 adstringens digitos orbe minore tuos.

21 Non ego dedecori tibi sim, mea vita, futurus,

22 quodve tener digitus ferre recuset, onus.

23 Me gere, cum calidis perfundes imbribus artus,

24 damnaque sub gemmam fer pereuntis aquae.

25 Sed, puto, te nuda mea membra libidine surgent,

26 et peragam partes anulus ille viri.

27 Inrita quid foveo ? Parvum proficiscere munus ;

28 illa datam tecum sentiat esse fidem.

A2_16 v.1 Pars me Sulmo tenet Paeligni tertia ruris,

26

2 parva, sed inriguis ora salubris aquis.

3 Sol licet admoto tellurem sidere findat,

4 et micet Icarii stella proterva canis,

5 arva pererrantur Paeligna liquentibus undis,

6 et viret in tenero fertilis herba solo.

7 Terra ferax Cereris multoque feracior uvis ;

8 dat quoque baciferam Pallada rarus ager

9 perque resurgentes rivis labentibus herbas

10 gramineus madidam caespes obumbrat humum.

11 At meus ignis abest. Verbo peccavimus uno :

12 quae movet ardores est procul ; ardor adest.

13 Non ego, si medius Polluce et Castore ponar,

14 in caeli sine te parte fuisse velim.

15 Solliciti jaceant terraque premantur iniqua,

16 in longas orbem qui secuere vias,

17 aut juvenum comites jussissent ire puellas,

18 si fuit in longas terra secanda vias.

19 Tum mihi, si premerem ventosas horridus Alpes,

20 dummodo cum domina, molle fuisset iter.

21 Cum domina Libycas ausim perrumpere Syrtes

22 et dare non aequis vela ferenda Notis.

23 Non quae virgineo portenta sub inguine latrant,

24 nec timeam vestros, curva Malea, sinus ;

25 nec quae submersis ratibus saturata Charybdis

26 fundit et effusas ore receptat aquas.

27 Quod si Neptuni ventosa potentia vincit,

28 et subventuros auferat unda deos,

29 tu nostris niveos umeris inpone lacertos ;

30 corpore nos facili dulce feremus onus.

31 Saepe petens Heron juvenis transnaverat undas ;

32 tum quoque transnasset, sed via caeca fuit.

33 At sine te, quamvis operosi vitibus agri

34 me teneant, quamvis amnibus arva natent

35 et vocet in rivos currentem rusticus undam

36 frigidaque arboreas mulceat aura comas,

37 non ego Paelignos videor celebrare salubres,

38 non ego natalem, rura paterna, locum,

39 sed Scythiam Cilicasque feros viridesque Britannos,

40 quaeque Prometheo saxa cruore rubent.

41 Ulmus amat vitem, vitis non deserit ulmum ;

42 separor a domina cur ego saepe mea ?

43 At mihi te comitem juraras usque futuram

44 per me perque oculos, sidera nostra, tuos.

45 Verba puellarum, foliis leviora caducis,

46 inrita, qua visum est, ventus et unda ferunt.

47 Siqua mei tamen est in te pia cura relicti,

48 incipe pollicitis addere facta tuis

49 parvaque quamprimum rapientibus esseda mannis

50 ipsa per admissas concute lora jubas.

51 At vos, qua veniet, tumidi, subsidite, montes,

52 et faciles curvis vallibus este, viae.

A2_17 v.1 Siquis erit, qui turpe putet servire puellae,

2 illo convincar judice turpis ego.

3 Sim licet infamis, dum me moderatius urat

4 quae Paphon et fluctu pulsa Cythera tenet.

5 Atque utinam dominae miti quoque praeda fuissem,

6 formonsae quoniam praeda futurus eram !

27

7 Dat facies animos ; facie violenta Corinna est.

8 Me miserum ! cur est tam bene nota sibi ?

9 Scilicet a speculi sumuntur imagine fastus,

10 nec nisi conpositam se prius illa videt.

11 Non, tibi si facies nimium dat in omnia regni,

12 o facies oculos nata tenere meos !

13 collatum idcirco tibi me contemnere debes.

14 Aptari magnis inferiora licet.

15 Traditur et nymphe mortalis amore Calypso

16 capta recusantem detinuisse virum.

17 Creditur aequoream Phthio Nereida regi,

18 Egeriam justo concubuisse Numae,

19 Volcani Venus est, quamvis incude relicta

20 turpiter obliquo claudicet ille pede.

21 Carminis hoc ipsum genus inpar, sed tamen apte

22 jungitur herous cum breviore modo.

23 Tu quoque me, mea lux, in quaslibet accipe leges ;

24 te deceat medio jura dedisse foro.

25 Non tibi crimen ero, nec quo laetere remoto ;

26 non erit hic nobis infitiandus amor.

27 Sunt mihi pro magno felicia carmina censu,

28 et multae per me nomen habere volunt.

29 Novi aliquam, quae se circumferat esse Corinnam ;

30 ut fiat, quid non illa dedisse velit ?

31 Sed neque diversi ripa labuntur eadem

32 frigidus Eurotas populiferque Padus,

33 nec nisi tu nostris cantabitur ulla libellis ;

34 ingenio causas tu dabis una meo.

A2_18 v.1 Carmen ad iratum dum tu perducis Achillen

2 primaque juratis induis arma viris,

3 nos, Macer, ignava Veneris cessamus in umbra,

4 et tener ausuros grandia frangit Amor.

5 Saepe meae "tandem, dixi, discede" puellae ;

6 in gremio sedit protinus illa meo.

7 Saepe "pudet ! " dixi ; lacrimis vix illa retentis

8 "Me miseram, jam te, dixit, amare pudet ? "

9 inplicuitque suos circum mea colla lacertos

10 et, quae me perdunt, oscula mille dedit.

11 Vincor et ingenium sumptis revocatur ab armis

12 resque domi gestas et mea bella cano.

13 Sceptra tamen sumpsi, curaque tragoedia nostra

14 crevit et huic operi quamlibet aptus eram.

15 Risit Amor pallamque meam pictosque cothurnos

16 sceptraque privata tam cito sumpta manu.

17 Hinc quoque me dominae numen deduxit iniquae,

18 deque cothurnato vate triumphat Amor.

19 Quod licet, aut artes teneri profitemur Amoris,

20 (ei mihi ! praeceptis urgeor ipse meis)

21 aut quod Penelopes verbis reddatur Ulixi

22 scribimus et lacrimas, Phylli relicta, tuas,

23 quod Paris et Macareus et quod male gratus Iason

24 Hippolytique parens Hippolytusque legant,

25 quodque tenens Dido strictum miserabilis ensem

26 dicat et Aoniam Lesbis amata lyram.

27 Quam cito de toto rediit meus orbe Sabinus

28 scriptaque diversis rettulit ipse locis !

29 Candida Penelope signum cognovit Ulixis ;

28

30 legit ab Hippolyto scripta noverca suo.

31 Jam pius Aeneas miserae rescripsit Elissae,

32 quodque legat Phyllis, si modo vivit, adest.

33 Tristis ad Hypsipylen ab Iasone littera venit ;

34 det votam Phoebo Lesbis amata lyram.

35 Nec tibi, qua tutum vati, Macer, arma canenti

36 aureus in medio Marte tacetur Amor.

37 Et Paris est illic et adultera, nobile crimen,

38 et comes exstincto Laodamia viro.

39 Si bene te novi, non bella libentius istis

40 dicis, et a vestris in mea castra venis.

A2_19 v.1 Si tibi non opus est servata, stulte, puella,

2 at mihi fac serves, quo magis ipse velim.

3 Quod licet, ingratum est ; quod non licet, acrius urit ;

4 ferreus est, siquis, quod sinit alter, amat.

5 Speremus pariter, pariter metuamus amantes,

6 et faciat voto rara repulsa locum.

7 Quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet ?

8 Nil ego, quod nullo tempore laedat, amo.

9 Viderat hoc in me vitium versuta Corinna,

10 quaque capi possem, callida norat opem.

11 A ! quotiens sani capitis mentita dolores

12 cunctantem tardo jussit abire pede !

13 A ! quotiens finxit culpam, quantumque licebat

14 insonti, speciem praebuit esse nocens !

15 Sic ubi vexarat tepidosque refoverat ignes,

16 rursus erat votis comis et apta meis.

17 Quas mihi blanditias, quam dulcia verba parabat !

18 Oscula, di magni, qualia quotque dabat !

19 Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos,

20 saepe time insidias, saepe rogata nega ;

21 et sine me ante tuos projectum in limine postis

22 longa pruinosa frigora nocte pati.

23 Sic mihi durat amor longosque adolescit in annos ;

24 hoc juvat, haec animi sunt alimenta mei.

25 Pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis

26 vertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet.

27 Si numquam Danaen habuisset aenea turris,

28 non esset Danae de Jove facta parens ;

29 dum servat Juno mutatam cornibus Io,

30 facta est, quam fuerat, gratior illa Jovi.

31 Quod licet et facile est, quisquis cupit, arbore frondis

32 carpat et e magno flumine potet aquam !

33 Siqua volet regnare diu, deludat amantem !

34 Ei mihi ! ne monitis torquear ipse meis !

35 Quidlibet eveniat, nocet indulgentia nobis ;

36 quod sequitur, fugio ; quod fugit, ipse sequor.

37 At tu, formonsae nimium secure puellae,

38 incipe jam prima claudere nocte forem.

39 Incipe, quis totiens furtim tua limina pulset,

40 quaerere, quid latrent nocte silente canes,

41 quas ferat et referat sollers ancilla tabellas,

42 cur totiens vacuo secubet ipsa toro.

43 Mordeat ista tuas aliquando cura medullas,

44 detque locum nostris materiamque dolis.

45 Ille potest vacuo furari litore harenas,

46 uxorem stulti siquis amare potest.

29

47 Jamque ego praemoneo ; nisi tu servare puellam

48 incipis, incipiet desinere esse mea.

49 Multa diuque tuli ; speravi saepe futurum,

50 cum bene servasses, ut bene verba darem.

51 Lentus es et pateris nulli patienda marito ;

52 at mihi concessi finis amoris erit.

53 Scilicet infelix numquam prohibebor adire ?

54 Nox mihi sub nullo vindice semper erit ?

55 Nil metuam ? per nulla traham suspiria somnos ?

56 Nil facies, cur te jure perisse velim ?

57 Quid mihi cum facili, quid cum lenone marito ?

58 Corrumpit vitio gaudia nostra suo.

59 Quin alium, quem tanta juvat patientia, quaeris ?

60 Me tibi rivalem si juvat esse, veta !

LIBER III

A3_1 v.1 Stat vetus et multos incaedua silva per annos ;

2 credibile est illi numen inesse loco.

3 Fons sacer in medio speluncaque pumice pendens,

4 et latere ex omni dulce queruntur aves.

5 Hic ego dum spatior tectus nemoralibus umbris

6 (quod mea, quaerebam, Musa moveret opus),

7 venit odoratos Elegeia nexa capillos,

8 et, puto, pes illi longior alter erat.

9 Forma decens, vestis tenuissima, vultus amantis,

10 et pedibus vitium causa decoris erat.

11 Venit et ingenti violenta Tragoedia passu

12 (fronte comae torva, palla jacebat humi ;

13 laeva manus sceptrum late regale movebat,

14 Lydius alta pedum vincla cothurnus erat)

15 et prior "ecquis erit, dixit, tibi finis amandi,

16 o argumenti lente poeta tui ?

17 Nequitiam vinosa tuam convivia narrant,

18 narrant in multas conpita secta vias.

19 Saepe aliquis digito vatem designat euntem,

20 atque ait "hic, hic est, quem ferus urit Amor".

21 Fabula, nec sentis, tota jactaris in Urbe,

22 dum tua praeterito facta pudore refers.

23 Tempus erat thyrso pulsum graviore moveri ;

24 cessatum satis est ; incipe majus opus.

25 Materia premis ingenium ; cane facta virorum.

26 "Haec animo, dices, area facta meo est".

27 Quod tenerae cantent, lusit tua Musa, puellae,

28 primaque per numeros acta juventa suos.

29 Nunc habeam per te, Romana Tragoedia, nomen !

30 Inplebit leges spiritus iste meas."

31 Hactenus, et movit pictis innixa cothurnis

32 densum caesarie terque quaterque caput.

33 Altera, si memini, limis subrisit ocellis ;

34 (fallor, an in dextra myrtea virga fuit).

35 "Quid gravibus verbis, animosa Tragoedia, dixit,

36 me premis ? an numquam non gravis esse potes ?

37 Inparibus tamen es numeris dignata moveri ;

38 in me pugnasti versibus usa meis.

30

39 Non ego contulerim sublimia carmina nostris ;

40 obruit exiguas regia vestra fores.

41 Sum levis, et mecum levis est, mea cura, Cupido ;

42 non sum materia fortior ipsa mea.

43 Et tamen emerui plus quam tu posse ferendo

44 multa supercilio non patienda tuo.

45 Rustica sit sine me lascivi mater Amoris ;

46 huic ego proveni lena comesque deae ;

47 quam tu non poteris duro reserare cothurno,

48 haes est blanditiis janua laxa meis.

49 Per me decepto didicit custode Corinna

50 liminis adstricti sollicitare fidem

51 delabique toro tunica velata soluta

52 atque inpercussos nocte movere pedes.

53 Vel quotiens foribus duris incisa pependi,

54 non verita a populo praetereunte legi !

55 Quin ego me memini, dum custos saevus abiret,

56 ancillae miseram delituisse sinu.

57 Quid, cum me munus natali mittis, at illa

58 rumpit et adposita barbara mersat aqua ?

59 Prima tuae movi felicia semina mentis ;

60 munus habes, quod te jam petit ista, meum."

61 Desierat ; coepi : "Per vos utramque rogamus,

62 in vacuas aures verba timentis eant.

63 Altera me sceptro decoras altoque cothurno ;

64 jam nunc contacto magnus in ore sonus.

65 Altera das nostro victurum nomen amori ;

66 ergo ades et longis versibus adde breves !

67 Exiguum vati concede, Tragoedia, tempus !

68 Tu labor aeternus ; quod petit illa, breve est."

69 Mota dedit veniam. Teneri properentur Amores,

70 dum vacat, a tergo grandius urguet opus.

A3_2 v.1 "Non ego nobilium sedeo studiosus equorum ;

2 cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor.

3 Ut loquerer tecum, veni, tecumque sederem,

4 ne tibi non notus, quem facis, esset amor.

5 Tu cursus spectas, ego te ; spectemus uterque

6 quod juvat atque oculos pascat uterque suos.

7 O, cuicumque faves, felix agitator equorum !

8 Ergo illi curae contigit esse tuae ?

9 Hoc mihi contingat, sacro de carcere missis

10 insistam forti mente vehendus equis

11 et modo lora dabo, modo verbere terga notabo,

12 nunc stringam metas interiore rota.

13 Si mihi currenti fueris conspecta, morabor,

14 deque meis manibus lora remissa fluent.

15 At quam paene Pelops Pisaea concidit hasta,

16 dum spectat vultus, Hippodamia, tuos !

17 Nempe favore suae vicit tamen ille puellae.

18 Vincamus dominae quisque favore suae !

19 Quid frustra refugis ? Cogit nos linea jungi ;

20 haec in lege loci commoda circus habet.

21 Tu tamen a dextra, quicumque es, parce puellae ;

22 contactu lateris laeditur illa tui.

23 Tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura,

24 si pudor est, rigido nec preme terga genu.

25 Sed nimium demissa jacent tibi pallia terra ;

31

26 collige vel digitis en ego tollo meis.

27 Invida, vestis, eras, quae tam bona crura tegebas ;

28 quoque magis spectes... Invida, vestis, eras.

29 Talia Milanion Atalantes crura fugacis

30 optavit manibus sustinuisse suis.

31 Talia pinguntur succinctae crura Dianae,

32 cum sequitur fortes, fortior ipsa, feras.

33 His ego non visis arsi ; quid fiet ab ipsis ?

34 In flammam flammas, in mare fundis aquas.

35 Suspicor ex istis et cetera posse placere,

36 quae bene sub tenui condita veste latent.

37 Vis tamen interea faciles arcessere ventos ?

38 Quos faciet nostra mota tabella manu.

39 An magis hic meus est animi, non aeris aestus,

40 captaque femineus pectora torret amor ?

41 Dum loquor, alba levi sparsa est tibi pulvere vestis ;

42 sordide de niveo corpore, pulvis, abi.

43 Sed jam pompa venit ; linguis animisque favete.

44 Tempus adest plausus ; aurea pompa venit.

45 Prima loco fertur passis Victoria pinnis ;

46 huc ades et meus hic fac, dea, vincat amor.

47 Plaudite Neptuno, nimium qui creditis undis.

48 Nil mihi cum pelago, me mea terra capit.

49 Plaude tuo Marti, miles. Nos odimus arma ;

50 pax juvat et media pace repertus amor.

51 Auguribus Phoebus, Phoebe venantibus adsit ;

52 Artifices in te verte, Minerva, manus.

53 Ruricolae Cereri teneroque adsurgite Baccho.

54 Pollucem pugiles, Castora placet eques.

55 Nos tibi, blanda Venus, puerisque potentibus arcu

56 plaudimus ; inceptis adnue, diva, meis

57 daque novae mentem dominae ; patiatur amari !

58 Adnuit et motu signa secunda dedit.

59 Quod dea promisit, promittas ipsa, rogamus ;

60 pace loquar Veneris, tu dea major eris.

61 Per tibi tot juro testes pompamque deorum,

62 te dominam nobis tempus in omne peti.

63 Sed pendent tibi crura ; potes, si forte juvabit,

64 cancellis primos inseruisse pedes.

65 Maxima jam vacuo praetor spectacula circo

66 quadrijugos aequo carcere misit equos.

67 Cui studeas, video ; vincet, cuicumque favebis ;

68 quid cupias, ipsi scire videntur equi.

69 Me miserum ! metam spatioso circuit orbe.

70 Quid facis ? admoto proxumus axe subit.

71 Quid facis, infelix ? perdis bona vota puellae ;

72 tende, precor, valida lora sinistra manu !

73 Favimus ignavo ; sed enim revocate, Quirites,

74 et date jactatis undique signa togis !

75 En, revocant ! at, ne turbet toga mota capillos,

76 in nostros abdas te licet usque sinus.

77 Jamque patent iterum reserato carcere postes ;

78 evolat admissis discolor agmen equis.

79 Nunc saltem supera spatioque insurge patenti.

80 Sint mea, sint dominae fac rata vota meae !

81 Sunt dominae rata vota meae, mea vota supersunt.

82 Ille tenet palmam : palma petenda mea est."

83 Risit, et argutis quiddam promisit ocellis.

32

84 Hoc satis est : alio cetera redde loco.

A3_3 v.1 Esse deos, i, crede. Fidem jurata fefellit,

2 et facies illi, quae fuit ante, manet.

3 Quam longos habuit nondum perjura capillos,

4 tam longos, postquam numina laesit, habet.

5 Candida candorem roseo suffusa rubore

6 ante fuit ; niveo lucet in ore rubor.

7 Pes erat exiguus ; pedis est artissima forma.

8 Longa decensque fuit ; longa decensque manet.

9 Argutos habuit ; radiant ut sidus ocelli,

10 per quos mentita est perfida saepe mihi.

11 Scilicet aeterno falsum jurare puellis

12 di quoque concedunt, formaque numen habet.

13 Perque suos illam nuper jurasse recordor

14 perque meos oculos ; en doluere mei.

15 Dicite, di, si vos inpune fefellerat illa,

16 alterius meriti cur ego damna tuli ?

17 An non invidiae vobis Cepheia virgo est,

18 pro male formonsa jussa parente mori ?

19 Non satis est quod vos habui sine pondere testis,

20 et mecum lusos ridet inulta deos ?

21 Ut sua per nostram redimat perjuria poenam,

22 victima deceptus decipientis ero ?

23 Aut sine re nomen deus est frustraque timetur

24 et stulta populos credulitate movet,

25 aut, siquis deus est, teneras amat ille puellas

26 et nimium solas omnia posse jubet.

27 Nobis fatifero Mavors accingitur ense ;

28 nos petit invicta Palladis hasta manu.

29 Nobis flexibiles curvantur Apollinis arcus ;

30 in nos alta Jovis dextera fulmen habet.

31 Formonsas superi metuunt offendere laesi

32 atque ultro, quae se non timuere, timent.

33 Et quisquam pia tura focis inponere curat ?

34 Certe plus animi debet inesse viris.

35 Juppiter igne suo lucos jaculatur et arces

36 missaque perjuras tela ferire vetat.

37 Tot meruere peti ; Semele miserabilis arsit !

38 Officio est illi poena reperta suo ;

39 at si venturo se subduxisset amanti,

40 non pater in Baccho matris haberet opus.

41 Quid queror et toto facio convicia caelo ?

42 Di quoque habent oculos, di quoque pectus habent.

43 Si deus ipse forem, numen sine fraude liceret

44 femina mendaci falleret ore meum ;

45 ipse ego jurarem verum jurare puellas

46 et non de tetricis dicerer esse deus.

47 Tu tamen illorum moderatius utere dono,

48 aut oculis certe parce, puella, meis.

A3_4 v.1 Dure vir, inposito tenerae custode puellae

2 nil agis ; ingenio est quaeque tuenda suo.

3 Siqua metu dempto casta est, ea denique casta est ;

4 quae, quia non liceat, non facit, illa facit.

5 Ut jam servaris bene corpus, adultera mens est ;

6 nec custodiri, ne velit, ulla potest.

7 Nec corpus servare potes, licet omnia claudas ;

33

8 omnibus occlusis intus adulter erit.

9 Cui peccare licet, peccat minus ; ipsa potestas

10 semina nequitiae languidiora facit.

11 Desine, crede mihi, vitia inritare vetando ;

12 obsequio vinces aptius illa tuo.

13 Vidi ego nuper equum contra sua vincla tenacem

14 ore reluctanti fulminis ire modo ;

15 constitit, ut primum concessas sensit habenas

16 frenaque in effusa laxa jacere juba.

17 Nitimur in vetitum semper cupimusque negata ;

18 sic interdictis imminet aeger aquis.

19 Centum fronte oculos, centum cervice gerebat

20 Argus, et hos unus saepe fefellit Amor.

21 In thalamum Danae ferro saxoque perennem

22 quae fuerat virgo tradita, mater erat.

23 Penelope mansit, quamvis custode carebat,

24 inter tot juvenes intemerata procos.

25 Quidquid servatur, cupimus magis, ipsaque furem

26 cura vocat ; pauci, quod sinit alter, amant.

27 Nec facie placet illa sua, sed amore mariti ;

28 nescio quid, quod te ceperit, esse putant.

29 Non proba fit, quam vir servat, sed adultera cara ;

30 ipse timor pretium corpore majus habet.

31 Indignere licet, juvat inconcessa voluptas ;

32 sola placet "timeo" dicere siqua potest.

33 Nec tamen ingenuam jus est servare puellam ;

34 hic metus externae corpora gentis agat !

35 Scilicet ut possit custos "ego, dicere, feci",

36 in laudem servi casta sit illa tui ?

37 Rusticus est nimium, quem laedit adultera conjunx,

38 et notos mores non satis Urbis habet,

39 in qua Martigenae non sunt sine crimine nati

40 Romulus Iliades Iliadesque Remus.

41 Quo tibi formonsam, si non nisi casta placebat ?

42 Non possunt ullis ista coire modis !

43 Si sapis, indulge dominae vultusque severos

44 exue nec rigidi jura tuere viri

45 et cole, quos dederit (multos dabit) uxor, amicos.

46 Gratia sic minimo magna labore venit ;

47 sic poteris juvenum convivia semper inire

48 et, quae non dederis, multa videre domi.

A3_5 v.1 "Nox erat et somnus lassos submisit ocellos ;

2 terruerunt animum talia visa meum.

3 Colle sub aprico creberrimus ilice lucus

4 stabat et in ramis multa latebat avis.

5 Area gramineo suberat viridissima prato,

6 umida de guttis lene sonantis aquae.

7 Ipse sub arboreis vitabam frondibus aestum ;

8 fronde sub arborea sed tamen aestus erat.

9 Ecce, petens variis inmixtas floribus herbas,

10 constitit ante oculos candida vacca meos,

11 candidior nivibus tunc cum cecidere recentes,

12 in liquidas nondum quas mora vertit aquas,

13 candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet

14 et modo siccatam, lacte, reliquit ovem.

15 Taurus erat comes huic, feliciter ille maritus,

16 cumque sua teneram conjuge pressit humum.

34

17 Dum jacet et lente revocatas ruminat herbas

18 atque iterum pasto pascitur ante cibo,

19 visus erat, somno vires adimente, feraci

20 cornigerum terra deposuisse caput.

21 Huc levibus cornix pinnis delapsa per auras

22 venit et in viridi garrula sedit humo

23 terque bovis niveae petulanti pectora rostro

24 fodit et albentis abstulit ore jubas.

25 Illa locum taurumque diu cunctata reliquit,

26 (sed niger in vaccae pectore livor erat)

27 utque procul vidit carpentes pabula tauros,

28 (carpebant tauri pabula laeta procul)

29 illuc se rapuit gregibusque inmiscuit illis

30 et petiit herbae fertilioris humum.

31 Dic age, nocturnae, quicumque es, imaginis augur,

32 siquid habent veri, visa quid ista ferant."

33 Sic ego ; nocturnae sic dixit imaginis augur,

34 expendens animo singula dicta suo :

35 "Quem tu mobilibus foliis vitare volebas,

36 sed male vitabas, aestus amoris erat.

37 Vacca puella tua est ; aptus color ille puellae ;

38 tu vir et in vacca conpare taurus eras.

39 Pectora quod rostro cornix fodiebat acuto,

40 ingenium dominae lena movebit anus.

41 Quod cunctata diu taurum sua vacca reliquit,

42 frigidus in viduo destituere toro.

43 Livor et adverso maculae sub pectore nigrae

44 pectus adulterii labe carere negant."

45 Dixerat interpres. Gelido mihi sanguis ab ore

46 fugit, et ante oculos nox stetit alta meos.

A3_6 v.1 Amnis harundinibus limosas obsite ripas,

2 ad dominam propero ; siste parumper aquas.

3 Nec tibi sunt pontes nec quae sine remigis ictu

4 concava trajecto cumba rudente vehat.

5 Parvus eras, memini, nec te transire refugi

6 summaque vix talos contigit unda meos.

7 Nunc ruis adposito nivibus de monte solutis

8 et turpi crassas gurgite volvis aquas.

9 Quid properasse juvat, quid parca dedisse quieti

10 tempora, quid nocti conseruisse diem,

11 si tamen hic standum est, si non datur artibus ullis

12 ulterior nostro ripa premenda pede ?

13 Nunc ego, quas habuit pinnas Danaeius heros,

14 terribili densum cum tulit angue caput,

15 nunc opto currum, de quo Cerealia primum

16 semina venerunt in rude missa solum.

17 Prodigiosa loquor veterum mendacia vatum,

18 nec tulit haec umquam nec feret ulla dies ;

19 tu potius, ripis effuse capacibus amnis,

20 (sic aeternus eas !) labere fine tuo.

21 Non eris invidiae, torrens, mihi crede, ferendae,

22 si dicar per te forte retentus amans.

23 Flumina deberent juvenes in amore juvare ;

24 flumina senserunt ipsa, quid esset amor.

25 Inachus in Melie Bithynide pallidus isse

26 dicitur et gelidis incaluisse vadis.

27 Nondum Troja fuit lustris obsessa duobus,

35

28 cum rapuit vultus, Xanthe, Neaera tuos.

29 Quid ? non Alpheon diversis currere terris

30 virginis Arcadiae certus adegit amor ?

31 Te quoque promissam Xutho, Penee, Creusam

32 Phthiotum terris occuluisse ferunt.

33 Quid referam Asopon, quem cepit Martia Thebe,

34 natarum Thebe quinque futura parens ?

35 Cornua si tua nunc ubi sint, Acheloe, requiram,

36 Herculis irata fracta querere manu ;

37 nec tanti Calydon nec tota Aetolia tanti,

38 una tamen tanti Deianira fuit.

39 Ille fluens dives septena per ostia Nilus,

40 qui patriam tantae tam bene celat aquae,

41 fertur in Euanthe collectam Asopide flammam

42 vincere gurgitibus non potuisse suis.

43 Siccus ut amplecti Salmonida posset Enipeus,

44 cedere jussit aquam ; jussa recessit aqua.

45 Nec te praetereo, qui per cava saxa volutans

46 Tiburis Argei pomifera arva rigas,

47 Ilia cui placuit, quamvis erat horrida cultu,

48 ungue notata comas, ungue notata genas.

49 Illa gemens patruique nefas delictaque Martis

50 errabat nudo per loca sola pede.

51 Hanc Anien rapidis animosus vidit ab undis

52 raucaque de mediis sustulit ora vadis

53 atque ita : "Quid nostras, dixit, teris anxia ripas,

54 Ilia, ab Idaeo Laomedonte genus ?

55 Quo cultus abiere tui ? Quid sola vagaris,

56 vitta nec evinctas inpedit alba comas ?

57 Quid fles et madidos lacrimis corrumpis ocellos

58 pectoraque insana plangis aperta manu ?

59 Ille habet et silices et vivum in pectore ferrum,

60 qui tenero lacrimas lentus in ore videt.

61 Ilia, pone metus. Tibi regia nostra patebit,

62 teque colent omnes ; Ilia, pone metus.

63 Tu centum aut plures inter dominabere nymphas ;

64 nam centum aut plures flumina nostra tenent.

65 Ne me sperne, precor, tantum, Trojana propago ;

66 munera promissis uberiora feres."

67 Dixerat. Illa oculos in humum dejecta modestos

68 spargebat teneros flebilis imbre sinus.

69 Ter molita fugam ter ad altas restitit undas,

70 currendi vires eripiente metu.

71 Sera tamen scindens inimico pollice crinem

72 edidit indignos ore tremente sonos :

73 "O utinam mea lecta forent patrioque sepulcro

74 condita, cum poterant virginis ossa legi !

75 Cur, modo Vestalis, taedas invitor ad ullas

76 turpis et Iliacis infitianda focis ?

77 Quid moror et digitis designor adultera vulgi ?

78 Desint famosus quae notet ora pudor ! "

79 Hactenus, et vestem tumidis praetendit ocellis

80 atque ita se in rapidas perdita misit aquas.

81 Supposuisse manus ad pectora lubricus amnis

82 dicitur et socii jura dedisse tori.

83 Te quoque credibile est aliqua caluisse puella ;

84 sed nemora et silvae crimina vestra tegunt.

85 Dum loquor, increvit latis spatiosior undis,

36

86 nec capit admissas alveus altus aquas.

87 Quid mecum, furiose, tibi ? quid mutua differs

88 gaudia ? quid coeptum, rustice, rumpis iter ?

89 Quid, si legitimum flueres, si nobile flumen,

90 si tibi per terras maxima fama foret ?

91 Nomen habes nullum, rivis collecte caducis,

92 nec tibi sunt fontes nec tibi certa domus.

93 Fontis habes instar pluviamque nivesque solutas,

94 quas tibi divitias pigra ministrat hiemps ;

95 aut lutulentus agis brumali tempore cursus,

96 aut premis arentem pulverulentus humum.

97 Quis te tum potuit sitiens haurire viator ?

98 Quis dixit grata voce "perennis eas" ?

99 Damnosus pecori curris, damnosior agris ;

100 forsitan haec alios, me mea damna movent.

101 Huic ego, vae ! demens narrabam fluminum amores.

102 Jactasse indigne nomina tanta pudet.

103 Nescio quem hunc spectans Acheloon et Inachon amnem

104 et potui nomen, Nile, referre tuum !

105 At tibi pro meritis, opto, non candide torrens,

106 sint rapidi soles siccaque semper hiemps !

A3_7 v.1 At non formonsa est, at non bene culta puella,

2 at, puto, non votis saepe petita meis.

3 Hanc tamen in nullos tenui male languidus usus,

4 sed jacui pigro crimen onusque toro.

5 Nec potui cupiens, pariter cupiente puella,

6 inguinis effeti parte juvante frui.

7 Illa quidem nostro subjecit eburnea collo

8 bracchia Sithonia candidiora nive

9 osculaque inseruit cupide luctantia linguis

10 lascivum femori supposuitque femur,

11 et mihi blanditias dixit dominumque vocavit

12 et quae praeterea publica verba juvant.

13 Tacta tamen veluti gelida mea membra cicuta

14 segnia propositum destituere meum ;

15 truncus iners jacui, species et inutile pondus,

16 et non exactum, corpus an umbra forem.

17 Quae mihi ventura est, siquidem ventura, senectus,

18 cum desit numeris ipsa juventa suis ?

19 A ! pudet annorum ! quo me juvenemque virumque

20 nec juvenem nec me sensit amica virum ?

21 Sic flammas aditura pias aeterna sacerdos

22 surgit et a caro fratre verenda soror.

23 At nuper bis flava Chlide, ter candida Pitho,

24 ter Libas officio continuata meo est ;

25 exigere a nobis angusta nocte Corinnam,

26 me memini numeros sustinuisse novem.

27 Num mea Thessalico languent devota veneno

28 corpora ? num misero carmen et herba nocent,

29 sagave poenicea defixit nomina cera

30 et medium tenuis in jecur egit acus ?

31 Carmine laesa Ceres sterilem vanescit in herbam ;

32 deficiunt laesi carmine fontis aquae,

33 ilicibus glandes cantataque vitibus uva

34 decidit et nullo poma movente fluunt.

35 Quid vetat et nervos magicas torpere per artes ?

36 Forsitan inpatiens sit latus inde meum.

37

37 Huc pudor accessit : facti pudor ipse nocebat ;

38 ille fuit vitii causa secunda mei.

39 At qualem vidi tantum tetigique puellam

40 (sic etiam tunica tangitur illa sua) !

41 Illius ad tactum Pylius juvenescere possit

42 Tithonosque annis fortior esse suis.

43 Haec mihi contigerat ; sed vir non contigit illi.

44 Quas nunc concipiam per nova vota preces ?

45 Credo etiam magnos, quo sum tam turpiter usus,

46 muneris oblati paenituisse deos.

47 Optabam certe recipi ; sum nempe receptus.

48 Oscula ferre ; tuli ; proximus esse ; fui.

49 Quo mihi fortunae tantum ? Quo regna sine usu ?

50 Quid, nisi possedi dives avarus opes ?

51 Sic aret mediis taciti vulgator in undis

52 pomaque, quae nullo tempore tangat, habet.

53 A tenera quisquam sic surgit mane puella,

54 protinus ut sanctos possit adire deos ?

55 Sed, non blanda, puto, non optima perdidit in me

56 oscula ! non omni sollicitavit ope ?

57 Illa graves potuit quercus adamantaque durum

58 surdaque blanditiis saxa movere suis.

59 Digna movere fuit certe vivosque virosque ;

60 sed neque tum vixi nec vir, ut ante, fui.

61 Quid juvet, ad surdas si cantet Phemius aures ?

62 Quid miserum Thamyran picta tabella juvat ?

63 At quae non tacita formavi gaudia mente !

64 Quos ego non finxi disposuique modos !

65 Nostra tamen jacuere velut praemortua membra

66 turpiter hesterna languidiora rosa.

67 Quae nunc, ecce, vigent intempestiva valentque ;

68 nunc opus exposcunt militiamque suam.

69 Quin istic pudibunda jaces, pars pessima nostri ?

70 Sic sum pollicitis captus et ante tuis.

71 Tu dominum fallis ; per te deprensus inermis

72 tristia cum magno damna pudore tuli.

73 Hanc etiam non est mea dedignata puella

74 molliter admota sollicitare manu ;

75 sed postquam nullas consurgere posse per artes

76 inmemoremque sui procubuisse videt :

77 "Quid me ludis ? ait, quis te, male sane, jubebat

78 invitum nostro ponere membra toro ?

79 Aut te trajectis Aeaea venefica ramis

80 devovet, aut alio lassus amore venis."

81 Nec mora, desiluit tunica velata soluta

82 (et decuit nudos proripuisse pedes)

83 neve suae possent intactam scire ministrae,

84 dedecus hoc sumpta dissimulavit aqua.

A3_8 v.1 Et quisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes,

2 aut tenerum dotes carmen habere putat ?

3 Ingenium quondam fuerat pretiosius auro ;

4 at nunc barbaria est grandis, habere nihil.

5 Cum pulchre dominae nostri placuere libelli,

6 quo licuit libris, non licet ire mihi ;

7 cum bene laudavit, laudato janua clausa est :

8 turpiter huc illuc ingeniosus eo.

9 Ecce, recens dives parto per vulnera censu

38

10 praefertur nobis sanguine pastus eques.

11 Hunc potes amplecti formonsis, vita, lacertis ?

12 Hujus in amplexu, vita, venire potes ?

13 Si nescis, caput hoc galeam portare solebat ;

14 ense latus cinctum, quod tibi servit, erat ;

15 laeva manus, cui nunc serum male convenit aurum,

16 scuta tulit. Dextram tange ; cruenta fuit.

17 Qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram ?

18 Heu ! ubi mollities pectoris illa tui ?

19 Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae ;

20 quaesitum est illi corpore, quidquid habet.

21 Forsitan et, quotiens hominem jugulaverit, ille

22 indicet ! Hoc fassas tangis, avara, manus.

23 Ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos

24 ad rigidas canto carmen inane fores ?

25 Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes,

26 sed trepidas acies et fera castra sequi

27 proque bono versu primum deducite pilum.

28 Hoc tibi, si velles, possit, Homere, dari.

29 Juppiter, admonitus nihil esse potentius auro,

30 corruptae pretium virginis ipse fuit.

31 Dum merces aberat, durus pater, ipsa severa,

32 aerati postes, ferrea turris erat.

33 Sed postquam sapiens se in munera venit adulter,

34 praebuit ipsa sinus et dare jussa dedit.

35 At cum regna senex caeli Saturnus haberet,

36 omne lucrum tenebris alta premebat humus.

37 Aeraque et argentum cumque auro pondera ferri

38 manibus admorat, nullaque massa fuit.

39 At meliora dabat, curvo sine vomere fruges

40 pomaque et in quercu mella reperta cava.

41 Nec valido quisquam terram scindebat aratro,

42 signabat nullo limite mensor humum ;

43 non freta demisso verrebant eruta remo ;

44 ultima mortali tum via litus erat.

45 Contra te sollers, hominum natura, fuisti

46 et nimium damnis ingeniosa tuis.

47 Quo tibi turritis incingere moenibus urbes ?

48 Quo tibi discordes addere in arma manus ?

49 Quid tibi cum pelago ? terra contenta fuisses !

50 Cur non et caelum tertia regna facis ?

51 Qua licet, adfectas caelum quoque ; templa Quirinus,

52 Liber et Alcides et modo Caesar habent.

53 Eruimus terra solidum pro frugibus aurum ;

54 possidet inventas sanguine miles opes.

55 Curia pauperibus clausa est ; dat census honores ;

56 inde gravis judex, inde severus eques.

57 Omnia possideant ; illis Campusque forumque

58 serviat ; hi pacem crudaque bella gerant ;

59 tantum ne nostros avidi liceantur amores

60 et (satis est) aliquid pauperis esse sinant.

61 At nunc, exaequet tetricas licet illa Sabinas,

62 imperat ut captae qui dare multa potest.

63 Me prohibet custos, in me timet illa maritum ;

64 si dederim, tota cedet uterque domo.

65 O si neclecti quisquam deus ultor amantis

66 tam male quaesitas pulvere mutet opes !

39

A3_9 v.1 Memnona si mater, mater ploravit Achillem

2 et tangunt magnas tristia fata deas,

3 flebilis indignos, Elegeia, solve capillos.

4 A ! nimis ex vero nunc tibi nomen erit.

5 Ille tui vates operis, tua fama, Tibullus

6 ardet in extructo, corpus inane, rogo.

7 Ecce, puer Veneris fert eversamque pharetram

8 et fractos arcus et sine luce facem.

9 Adspice, demissis ut eat miserabilis alis

10 pectoraque infesta tundat aperta manu.

11 Excipiunt lacrimas sparsi per colla capilli,

12 oraque singultu concutiente sonant.

13 Fratris in Aeneae sic illum funere dicunt

14 egressum tectis, pulcher Iule, tuis ;

15 nec minus est confusa Venus moriente Tibullo,

16 quam juveni rupit cum ferus inguen aper.

17 At sacri vates et divum cura vocamur ;

18 sunt etiam qui nos numen habere putent.

19 Scilicet omne sacrum mors inportuna profanat ;

20 omnibus obscuras inicit illa manus.

21 Quid pater Ismario, quid mater profuit Orpheo ?

22 carmine quid victas obstipuisse feras ?

23 Et Linon in silvis idem pater "aelinon ! " altis

24 dicitur invita concinuisse lyra.

25 Adice Maeoniden, a quo ceu fonte perenni

26 vatum Pieriis ora rigantur aquis.

27 Hunc quoque summa dies nigro submersit Averno.

28 Defugiunt avidos carmina sola rogos.

29 Durat, opus vatum, Trojani fama laboris

30 tardaque nocturno tela retexta dolo.

31 Sic Nemesis longum, sic Delia nomen habebunt,

32 altera cura recens, altera primus amor.

33 Quid vos sacra juvant ? Quid nunc Aegyptia prosunt

34 sistra ? Quid in vacuo secubuisse toro ?

35 Cum rapiunt mala fata bonos (ignoscite fasso)

36 sollicitor nullos esse putare deos.

37 Vive pius ; moriere pius. Cole sacra ; colentem

38 mors gravis a templis in cava busta trahet.

39 Carminibus confide bonis ; jacet, ecce, Tibullus :

40 vix manet e toto, parva quod urna capit.

41 Tene, sacer vates, flammae rapuere rogales

42 pectoribus pasci nec timuere tuis ?

43 Aurea sanctorum potuissent templa deorum

44 urere, quae tantum sustinuere nefas.

45 Avertit vultus, Erycis quae possidet arces ;

46 sunt quoque qui lacrimas continuisse negant.

47 Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus

48 ignotum vili supposuisset humo.

49 Hinc certe madidos fugientis pressit ocellos

50 mater et in cineres ultima dona tulit ;

51 hinc soror in partem misera cum matre doloris

52 venit inornatas dilaniata comas,

53 cumque tuis sua junxerunt Nemesisque priorque

54 oscula nec solos destituere rogos.

55 Delia descedens : "Felicius, inquit, amata

56 sum tibi ; vixisti, dum tuus ignis eram."

57 Cui Nemesis : "Quid, ait, tibi sunt mea damna dolori ?

58 Me tenuit moriens deficiente manu."

40

59 Si tamen e nobis aliquid nisi nomen et umbra

60 restat, in Elysia valle Tibullus erit.

61 Obvius huic venias hedera juvenalia cinctus

62 tempora cum Calvo, docte Catulle, tuo ;

63 tu quoque, si falsum est temerati crimen amici,

64 sanguinis atque animae prodige Galle tuae.

65 His comes umbra tua est ; siqua est modo corporis umbra,

66 auxisti numeros, culte Tibulle, pios.

67 Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna,

68 et sit humus cineri non onerosa tuo.

A3_10 v.1 Annua venerunt Cerealis tempora sacri ;

2 secubat in vacuo sola puella toro.

3 Flava Ceres, tenues spicis redimita capillos,

4 cur inhibes sacris commoda nostra tuis ?

5 Te, dea, munificam gentes ubiquaque loquuntur

6 nec minus humanis invidet ulla bonis.

7 Ante nec hirsuti torrebant farra coloni

8 nec notum terris area nomen erat,

9 sed glandem quercus, oracula prima, ferebant ;

10 haec erat et teneri caespitis herba cibus.

11 Prima Ceres docuit turgescere semen in agris

12 falce coloratas subsecuitque comas ;

13 prima jugis tauros supponere colla coegit

14 et veterem curvo dente revellit humum.

15 Hanc quisquam lacrimis laetari credit amantum

16 et bene tormentis secubituque coli ?

17 Nec tamen est, quamvis agros amet illa feraces,

18 rustica nec viduum pectus amoris habet.

19 Cretes erunt testes ; nec fingunt omnia Cretes ,

20 Crete nutrito terra superba Jove.

21 Illic sideream mundi qui temperat arcem

22 exiguus tenero lac bibit ore puer.

23 Magna fides testi : testis laudatur alumno.

24 Fassuram Cererem crimina nostra puto.

25 Viderat Iasium Cretaea diva sub Ida

26 figentem certa terga ferina manu.

27 Vidit, et ut tenerae flammam rapuere medullae,

28 hinc pudor, ex illa parte trahebat amor.

29 Victus amore pudor. Sulcos arere videres

30 et sata cum minima parte redire sui.

31 Cum bene jactati pulsarant arva ligones,

32 ruperat et duram vomer aduncus humum

33 seminaque in latos ierant aequaliter agros,

34 inrita decepti vota colentis erant.

35 Diva potens frugum silvis cessabat in altis ;

36 deciderant longae spicea serta comae.

37 Sola fuit Crete fecundo fertilis anno ;

38 omnia, qua tulerat se dea, messis erat ;

39 ipse locus nemorum canebat frugibus Idae

40 et ferus in silva farra metebat aper.

41 Optavit Minos similes sibi legifer annos,

42 optavit Cereris longus ut esset amor.

43 Quod tibi secubitus tristes, dea flava, fuissent,

44 hoc cogor sacris nunc ego ferre tuis ?

45 Cur ego sim tristis, cum sit tibi nata reperta

46 regnaque quam Juno sorte minore regat ?

47 Festa dies Veneremque vocat cantusque merumque ;

41

48 haec decet ad dominos munera ferre deos.

A3_11A v.1 Multa diuque tuli ; vitiis patientia victa est.

2 Cede fatigato pectore, turpis amor.

3 Scilicet adserui jam me fugique catenas,

4 et quae non puduit ferre, tulisse pudet.

5 Vicimus et domitum pedibus calcamus amorem ;

6 venerunt capiti cornua sera meo.

7 Perfer et obdura ! dolor hic tibi proderit olim ;

8 saepe tulit lassis sucus amarus opem.

9 Ergo ego sustinui, foribus tam saepe repulsus,

10 ingenuum dura ponere corpus humo ?

11 Ergo ego nescio quoi quem tu conplexa tenebas

12 excubui clausam, servus ut, ante domum ?

13 Vidi cum foribus lassus prodiret amator,

14 invalidum referens emeritumque latus.

15 Hoc tamen est levius quam quod sum visus ab illo.

16 Eveniat nostris hostibus ille pudor !

17 Quando ego non fixus lateri patienter adhaesi,

18 ipse tuus custos, ipse vir, ipse comes ?

19 Scilicet et populo per me comitata placebas ;

20 causa fuit multis noster amoris amor.

21 Turpia quid referam vanae mendacia linguae

22 et perjuratos in mea damna deos ?

23 Quid juvenum tacitos inter convivia nutus

24 verbaque conpositis dissimulata notis ?

25 Dicta erat aegra mihi ; praeceps amensque cucurri ;

26 veni, et rivali non erat aegra meo.

27 His et quae taceo duravi saepe ferendis.

28 Quaere alium pro me qui queat ista pati.

29 Jam mea votiva puppis redimita corona

30 lenta tumescentes aequoris audit aquas.

31 Desine blanditias et verba, potentia quondam,

32 perdere : non ego nunc stultus, ut ante fui.

A3_11B v.1 Luctantur pectusque leve in contraria tendunt

2 hac amor hac odium, sed, puto, vincit amor.

3 Odero, si potero ; si non, invitus amabo.

4 Nec juga taurus amat ; quae tamen odit, habet.

5 Nequitiam fugio ; fugientem forma reducit ;

6 aversor morum crimina ; corpus amo.

7 Sic ego nec sine te nec tecum vivere possum

8 et videor voti nescius esse mei.

9 Aut formonsa fores minus, aut minus inproba, vellem ;

10 non facit ad mores tam bona forma malos.

11 Facta merent odium, facies exorat amorem ;

12 me miserum ! vitiis plus valet illa suis !

13 Parce, per o lecti socialia jura, per omnis

14 qui dant fallendos se tibi saepe deos,

15 perque tuam faciem, magni mihi numinis instar,

16 perque tuos oculos, qui rapuere meos !

17 Quidquid eris, mea semper eris ; tu selige tantum

18 me quoque velle velis anne coactus amem !

19 Lintea dem potius ventisque ferentibus utar,

20 quam, quamvis nolim, cogar amare, velim.

A3_12 v.1 Quis fuit ille dies, quo tristia semper amanti

2 omina non albae concinuistis aves ?

42

3 Quodve putem sidus nostris occurrere fatis,

4 quosve deos in me bella movere querar ?

5 Quae modo dicta mea est, quam coepi solus amare,

6 cum multis vereor ne sit habenda mihi.

7 Fallimur an nostris innotuit illa libellis ?

8 Sic erit ; ingenio prostitit illa meo.

9 Et merito ! quid enim formae praeconia feci ?

10 Vendibilis culpa facta puella mea est.

11 Me lenone placet, duce me perductus amator,

12 janua per nostras est adaperta manus.

13 An prosint, dubium, nocuerunt carmina semper ;

14 invidiae nostris illa fuere bonis.

15 Cum Thebae, cum Troja foret, cum Caesaris acta,

16 ingenium movit sola Corinna meum.

17 Aversis utinam tetigissem carmina Musis,

18 Phoebus et inceptum destituisset opus !

19 Nec tamen ut testes mos est audire poetas ;

20 malueram verbis pondus abesse meis.

21 Per nos Scylla patri caros furata capillos

22 pube premit rabidos inguinibusque canes.

23 Nos pedibus pinnas dedimus, nos crinibus angues ;

24 victor Abantiades alite fertur equo.

25 Idem per spatium Tityon porreximus ingens

26 et tria vipereo fecimus ora cani.

27 Fecimus Enceladum jaculantem mille lacertis,

28 ambiguae captos virginis ore viros.

29 Aeolios Ithacis inclusimus utribus Euros ;

30 proditor in medio Tantalus amne sitit.

31 De Niobe silicem, de virgine fecimus ursam ;

32 concinit Odrysium Cecropis ales Ityn ;

33 Juppiter aut in aves aut se transformat in aurum

34 aut secat inposita virgine taurus aquas.

35 Protea quid referam Thebanaque semina, dentes ;

36 qui vomerent flammas ore, fuisse boves ;

37 flere genis electra tuas, Auriga, sorores ;

38 quaeque rates fuerint, nunc maris esse deas ;

39 aversumque diem mensis furialibus Atrei,

40 duraque percussam saxa secuta lyram ?

41 Exit in inmensum fecunda licentia vatum,

42 obligat historica nec sua verba fide.

43 Et mea debuerat falso laudata videri

44 femina ; credulitas nunc mihi vestra nocet.

A3_13 v.1 Cum mihi pomiferis conjunx foret orta Faliscis,

2 moenia contigimus victa, Camille, tibi.

3 Casta sacerdotes Junoni festa parabant

4 et celebres ludos indigenamque bovem.

5 Grande morae pretium ritus cognoscere, quamvis

6 difficilis clivis huc via praebet iter.

7 Stat vetus et densa praenubilus arbore lucus ;

8 adspice, concedas numen inesse loco.

9 Accipit ara preces votivaque tura piorum,

10 ara per antiquas facta sine arte manus.

11 Huc, ubi praesonuit sollemni tibia cantu,

12 it per velatas annua pompa vias.

13 Ducuntur niveae populo plaudente juvencae,

14 quas aluit campis herba Falisca suis,

15 et vituli nondum metuenda fronte minaces,

43

16 et minor ex humili victima porcus hara

17 duxque gregis cornu per tempora dura recurvo ;

18 invisa est dominae sola capella deae.

19 Illius indicio silvis inventa sub altis

20 dicitur inceptam destituisse fugam.

21 Nunc quoque per pueros jaculis incessitur index

22 et pretium auctori vulneris ipsa datur.

23 Qua ventura dea est, juvenes timidaeque puellae

24 praesternunt latas veste jacente vias.

25 Virginei crines auro gemmaque premuntur

26 et tegit auratos palla superba pedes.

27 More patrum Graio velatae vestibus albis

28 tradita supposito vertice sacra ferunt.

29 Ora favent populi tum cum venit aurea pompa,

30 ipsa sacerdotes subsequiturque suas.

31 Argiva est pompae facies : Agamemnone caeso

32 et scelus et patrias fugit Halaesus opes

33 jamque pererratis profugus terraque fretoque

34 moenia felici condidit alta manu.

35 Ille suos docuit Junonia sacra Faliscos.

36 Sint mihi, sint populo semper amica suo.

A3_14 v.1 Non ego, ne pecces, cum sis formonsa, recuso,

2 sed ne sit misero scire necesse mihi,

3 nec te nostra jubet fieri censura pudicam,

4 sed tamen, ut temptes dissimulare, rogat.

5 Non peccat, quaecumque potest peccasse negare,

6 solaque famosam culpa professa facit.

7 Quis furor est, quae nocte latent, in luce fateri,

8 et quae clam facias, facta referre palam ?

9 Ignoto meretrix corpus junctura Quiriti

10 apposita populum submovet ante sera ;

11 tu tua prostitues famae peccata sinistrae

12 commissi perages indiciumque tui ?

13 Sit tibi mens melior, saltemve imitare pudicas,

14 teque probam, quamvis non eris, esse putem.

15 Quae facis, haec facito ; tantum fecisse negato

16 nec pudeat coram verba modesta loqui.

17 Est qui nequitiam locus exigat ; omnibus illum

18 deliciis inple, stet procul inde pudor.

19 Hinc simul exieris, lascivia protinus omnis

20 absit, et in lecto crimina pone tuo.

21 Illic nec tunicam tibi sit posuisse pudori

22 nec femori inpositum sustinuisse femur ;

23 illic purpureis condatur lingua labellis,

24 inque modos Venerem mille figuret amor ;

25 illic nec voces nec verba juvantia cessent,

26 spondaque lasciva mobilitate tremat !

27 Indue cum tunicis metuentem crimina vultum,

28 et pudor obscenum diffiteatur opus.

29 Da populo, da verba mihi ; sine nescius errem,

30 et liceat stulta credulitate frui.

31 Cur totiens video mitti recipique tabellas ?

32 Cur pressus prior est interiorque torus ?

33 Cur plus quam somno turbatos esse capillos

34 collaque conspicio dentis habere notam ?

35 Tantum non oculos crimen deducis ad ipsos ;

36 si dubitas famae parcere, parce mihi.

44

37 Mens abit et morior, quotiens peccasse fateris,

38 perque meos artus frigida gutta fluit.

39 Tunc amo, tunc odi frustra, quod amare necesse est ;

40 tunc ego, sed tecum, mortuus esse velim.

41 Nil equidem inquiram ; nec, quae celare parabis,

42 insequar, et falli muneris instar erit.

43 Si tamen in media deprensa tenebere culpa

44 et fuerint oculis probra videnda meis,

45 quae bene visa mihi fuerint, bene visa negato ;

46 concedent verbis lumina nostra tuis.

47 Prona tibi vinci cupientem vincere palma est ;

48 sit modo "non feci" dicere lingua memor.

49 Cum tibi contingat verbis superare duobus,

50 etsi non causa, judice vince tuo !

A3_15 v.1 Quaere novum vatem, tenerorum mater Amorum ;

2 Raditur hic elegis ultima meta meis ;

3 quos ego conposui, Paeligni ruris alumnus

4 (nec me deliciae dedecuere meae),

5 siquid id est, usque a proavis vetus ordinis heres,

6 non modo militiae turbine factus eques.

7 Mantua Vergilio, gaudet Verona Catullo ;

8 Paelignae dicar gloria gentis ego,

9 quam sua libertas ad honesta coegerat arma,

10 cum timuit socias anxia Roma manus.

11 Atque aliquis spectans hospes Sulmonis aquosi

12 moenia, quae campi jugera pauca tenent,

13 "Quae, tantum, dicet, potuistis ferre poetam,

14 quantulacumque estis, vos ego magna voco."

15 Culte puer puerique parens Amathusia culti,

16 aurea de campo vellite signa meo.

17 Corniger increpuit thyrso graviore Lyaeus :

18 pulsanda est magnis area major equis.

19 Inbelles elegi, genialis Musa, valete,

20 post mea mansurum fata superstes opus.