2
AD V̅SVM PRĪVĀTVM Grēgorius ā Gandavō 2015-2 māteriālia nūgātōria Nirei ac Thersitæ dialogus NIR. Ecce denique vel Menippus hic iudex erit, vter nostrum sit formosior. Dic, Menippe, an non tibi videor forma præstantior? MEN. Imo quinam sitis prius arbitror indicandum, nam hoc opinor scito est opus. NIR. Nireus ac Thersites. MEN. Vter Nireus, vter Thersites? Nondum enim vel hoc satis liquet. THER. Iam vnum hoc vinco quod tibi sum similis, neque tantopere me præcellis, quantopere te cæcus ille Homerus extulit, vnum omnium formosissimum appellans. Quin ego fastigiato vertice, rarisque et impexis capillis ille, nihilo te inferior visus sum arbitro. Iam vero tempus est vti pronuncies, Menippe, vtrum altero formosiorem existimes. NIR. Mirum ni me Aglaia Charopeque prognatum, qui vir pulcherrimus vnus Omnibus e Graiis Priameia ad Pergama veni. MEN. Atqui non item sub terram, opinor, pulcherrimus venisti, quippe qui reliquis quidem ossibus aliis appareas assimilis. Porro caluaria hoc vno insigni a Thersitæ caluaria dignosci possit, quod tua delicata est ac mollicula, quandoquidem isthuc habes effœ minatum ac neutiquam viro decorum. N I R . Attamen Homerum percontare, qua specie tum fuerim quum inter Græcorum copias militarem. MEN. Tu quidem somnia mihi narras; at ego ea specto quæ video quæque tibi adsunt in præsentia. Cæterum ista norunt, qui id temporis viuebant. NIR. Quid igitur tandem? An non ego formosior, Menippe? MEN. Neque tu neque quisquam alius formosus hoc loco, siquidem apud inferos æqualitas est, paresque sunt omnes. THER. Mihi quidem vel hoc sat est. ΝΙΡΕΩΣ ΚΑΙ ΘΕΡΣΙΤΟΥ ΚΑΙ ΜΕΝΙΠΠΟΥ {ΝΙΡΕΥΣ} Ἰδοὺ δή, Μένιππος οὑτοσὶ δικάσει, πότερος εὐμορφότερός ἐστιν. εἰπέ, ὦ Μένιππε, οὐ καλλίων σοι δοκῶ; {ΜΕΝΙΠΠΟΣ} Τίνες δὲ καὶ ἔστε; πρότερον, οἶμαι, χρὴ γὰρ τοῦτο εἰδέναι. {ΝΙΡΕΥΣ} Νιρεὺς καὶ Θερσίτης. {ΜΕΝΙΠΠΟΣ} Πότερος οὖν ὁ Νιρεὺς καὶ πότερος ὁ Θερσίτης; οὐδέπω γὰρ τοῦτο δῆλον. 1

Nirei Ac Thersitæ Dialogus

Embed Size (px)

DESCRIPTION

Diálogo de Luciano con la traducción latina de Erasmo

Citation preview

AD VSVM PRVTVMGrgorius Gandav2015-2mterilia ngtriaNirei ac Thersit dialogus

NIR. Ecce denique vel Menippus hic iudex erit, vter nostrum sit formosior. Dic, Menippe, an non tibi videor forma prstantior?MEN. Imo quinam sitis prius arbitror indicandum, nam hoc opinor scito est opus.NIR. Nireus ac Thersites.MEN. Vter Nireus, vter Thersites? Nondum enim vel hoc satis liquet.THER. Iam vnum hoc vinco quod tibi sum similis, neque tantopere me prcellis, quantopere te ccus ille Homerus extulit, vnum omnium formosissimum appellans. Quin ego fastigiato vertice, rarisque et impexis capillis ille, nihilo te inferior visus sum arbitro. Iam vero tempus est vti pronuncies, Menippe, vtrum altero formosiorem existimes.NIR. Mirum ni me Aglaia Charopeque prognatum,qui vir pulcherrimus vnus Omnibus e Graiis Priameia ad Pergama veni.MEN. Atqui non item sub terram, opinor, pulcherrimus venisti, quippe qui reliquis quidem ossibus aliis appareas assimilis. Porro caluaria hoc vno insigni a Thersit caluaria dignosci possit, quod tua delicata est ac mollicula, quandoquidem isthuc habes effminatum ac neutiquam viro decorum.N I R . Attamen Homerum percontare, qua specie tum fuerim quum inter Grcorum copias militarem.MEN. Tu quidem somnia mihi narras; at ego ea specto qu video quque tibi adsunt in prsentia. Cterum ista norunt, qui id temporis viuebant.NIR. Quid igitur tandem? An non ego formosior, Menippe?MEN. Neque tu neque quisquam alius formosus hoc loco, siquidem apud inferos qualitas est, paresque sunt omnes.THER. Mihi quidem vel hoc sat est.

{} , , . , , ;{} ; , , .{} .{} ; . {} , , ' . , , .{} , .{} ' , , , , , .{} , , .{} , .{} , ; {} .{} .Texto tomado de Opera omnia Desiderii Erasmi recognita et annotatione critica instructa notisque illustrata ordinis primi, tomus primus. Amsterdam. North-Holland Publishing Company. 1969. p. [602] 580.

1