6
Hebdomada tertia per annum Anno secundo Lectio prior Lectio libri secundi Samuelis 12, 1-7 a. 10-17 In die bus illis: Misit Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum, dixit ei: « Duo viri erant in civitate una, unus dives et alter pauper. Dives habebat oves et boves plurimos valde; pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quae creverat apud eum cum filiis eius simul, de pane illius comedens et de calice eius bibens, et in sinu illlus dormiens: eratque illi sicut filia. Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem, parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se, tulit ovem viri pauperis, et, praeparavit cibos homini qui venerat ad se ». Iratus autem indignatione David adversus hominem ilium nimis, dixit ad Nathan: « Vivit Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc; ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit verbum istud et non pepercerit ». Dixit autem Nathan ad David: « Tu es ille vir. Quamobrem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriae Hethaei ut esset uxor tua. Itaque hrec dicit Dominus: " Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo

Lectio Sabatto

Embed Size (px)

DESCRIPTION

vgv

Citation preview

Page 1: Lectio Sabatto

Hebdomada tertia per annum

Anno secundo

Lectio prior

Lectio libri secundi Samuelis 12, 1-7 a. 10-17

In die bus illis:

Misit Dominus Nathan ad David. Qui cum venisset ad eum, dixit ei: « Duo viri erant in

civitate una, unus dives et alter pauper. Dives habebat oves et boves plurimos valde; pauper

autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam, quam emerat et nutrierat, et quae

creverat apud eum cum filiis eius simul, de pane illius comedens et de calice eius bibens, et in

sinu illlus dormiens: eratque illi sicut filia. Cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem,

parcens ille sumere de ovibus et de bobus suis, ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat

ad se, tulit ovem viri pauperis, et, praeparavit cibos homini qui venerat ad se ».

Iratus autem indignatione David adversus hominem ilium nimis, dixit ad Nathan: « Vivit

Dominus, quoniam filius mortis est vir qui fecit hoc; ovem reddet in quadruplum, eo quod fecerit

verbum istud et non pepercerit ».

Dixit autem Nathan ad David: « Tu es ille vir. Quamobrem non recedet gladius de domo

tua usque in sempiternum, eo quod despexeris me, et tuleris uxorem Uriae Hethaei ut esset uxor

tua. Itaque hrec dicit Dominus: " Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam

uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo, et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huius

. Tu enim fecisti abscondite; ego autem faciam verbum istud in conspectu omnis Israel et in

conspectu solis " ».

Et dixit David ad Nathan: « Peccavi Domino ». Dixitque Nathan ad David: «Dominus

quoque transtulit peccatum tuum: non morieris. Verumtamen, quoniam

blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc, filius qui natus est tibi morte morietur

». Et reversus est Nathan in domum suam.

Percussit quoque Dominus parvulum, quem pepererat uxor Uriae David, et desperatus

est. Deprecatusque est David Dominum pro parvulo, et ieiunavit David ieiunio, et ingressus

seorsum iacuit super terram. Venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut surgeret de

terra; qui noluit nee comedit cum eis cibum.

Verbum Domini.

Page 2: Lectio Sabatto

Psalmus responsorius

Ps 50, 12-13. 14-15. 16-17 ( ~.: 12 a)

R · Cor mundum crea in me, Deus.

12 Cor mundum crea in me, Deus,

et spiritum firmum innova in visceribus meis.

13 Ne proicias me a facie tua,

et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. R ·

14 Redde mihi lredtiam salutaris tui,

et spiritu prompdssimo confirma me.

15 Docebo iniquos vias tuas,

et impii ad te convertentur. R.

16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis mere,

et exsultabit lingua mea iusdtiam tuam.

17 Domine, labia mea aperies,

et os meum annuntiabit laudem tuam. R.

Alleluia Io 3, 16

R - Alleluia. V. Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret;

omnis qui credit in eum habet vitam reternam.

R. Alleluia.

Page 3: Lectio Sabatto

Evangelium

Quis est iste, quia et ventus et mare obrediunt ei?

+ Lectio sancti Evangelii secundum Marcum 4, 35-40

In illa die, cum sero esset factum, ait Jesus discipulis suis: « Transeamus contra». Et

dimittentes turbam, assumunt eum ut erat in navi, et aliae naves errant cum illo.

Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur

navis. Et erat ipse in puppi supra cervical dormiens; et excitant eum et dicunt ei: «Magister, non

ad te pertinet quia perimus? » Et exsurgens comminatus est vento, et dixit mari: « Tace,

obmutesce ». Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna.

Et ait illis: «Quid timidi estis? Necdum habetis fidem? » Et timut!runt magno timore, et

dicebant ad alterutrum: « Quis, putas, est iste, quia et ventus et mare obrediunt ei? »

Verbum Domini.

Page 4: Lectio Sabatto

Collecta

Omnfpotens sempiterne Deus,

dirige actus nostros in beneplacito tuo,

ut in nomine dilecti Fflii tui

mereamur bonis operibus abundare.

Per Dominum.

Super oblata

Munera nostra, Domine, suscipe placatus,

quae sanctificando nobis, quaesumus,

salutaria fore concede.

Per Christum.

Ant. ad communionem Ps 33, 6

Accedite ad Dominum et illuminamini,

et facies vestrre non confundentur.

Vel: lo 8, 12

Ego sum lux mundi, dicit Dominus;

qui sequitur me, non ambulat in tenebris,

sed habebit lumen vitae.

Post communionem

Praesta nobis, quaesumus, omnipotens Deus,

ut, vivificati6nis tuae gratiam consequentes,

in tuo semper munere gloriemur.

Per Christum.