De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

Embed Size (px)

Citation preview

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    1/24

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    SCANNED FROM: S. Anselmi Cantuariensis Archepiscopiopera omnia Vol.2, ed. F. S. Schmitt, Edinburgh 1946,pp.3-35.

      ANSELMUS:  EPISTOLAE DE INCARNATIONE VERBI

    /3/ Domino et patri uniuersae ecclesiae in terra peregrinantis, summo

    pontifici Urbano: frater Anselmus, uita peccator, habitu monachus,siue iubente siue permittente deo Cantuariae metropolis uocatusepiscopus, debitam subiectionem cum humili seruitio et deuotisorationibus.

      [1]

    Quoniam diuina prouidentia uestram elegit sanctitatem, cui fidem etuitam Christianam custodiendam et ecclesiam suam regendam committeret,ad nullum alium rectius refertur, si quid contra catholicam fidem

    oritur in ecclesia, ut eius auctoritate corrigatur; nec ulli aliitutius si quid contra errorem /4/ respondetur ostenditur, ut eiusprudentia examinetur. Quapropter sicut nulli dignius possum, ita nullilibentius praesentem epistolam quam uestrae destino sapientiae,quatenus si quid in ea corrigendum est, uestra censura castigetur, etquod regulam ueritatis tenet, uestra auctoritate roboretur.

    Cum adhuc in Becci monasterio abbas essem, praesumpta est a quodamclerico in Francia talis assertio: 'Si, inquit, in deo tres personaesunt una tantum res et non sunt tres res unaquaeque per se separatim,sicut tres angeli aut tres animae, ita tamen ut uoluntate et potentiaomnino sint idem: ergo pater et spiritus sanctus cum filio estincarnatus'. Quod cum ad me perlatum esset, incepi contra hunc erroremquandam epistolam, quam parte quadam edita perficere contempsi,credens non ea opus esse, quoniam et ille contra quem fiebat, inconcilio a uenerabili archiepiscopo Remensi Rainaldo collecto erroremsuum abiurauerat, et nullus uidebatur qui eum errare ignoraret. Partemtamen illam quam feceram, quidam fratres me nesciente transcripseruntatgue aliis legendam tradiderunt. Quod idcirco dico, ut si in alicuius

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    2/24

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    manus pars illa uenerit, quamquam nihil ibi falsum sit, tamen tamquamimperfecta et non exquisita relinquatur et hic quod ibi incepidiligentius inceptum et perfectum requiratur. Postquam enim in Angliaad episcopatum nescio qua dei dispositione captus et retentus sum,audiui praefatae nouitatis auctorem in sua perseuerantem sententiadicere se non ob aliud abiurasse quod dicebat, nisi /5/ quia a populointerfici timebat. Hac igitur cause quidam fratres me precibus sudscoegerunt, ut soluerem quaestionem qua ipse sic erat irretitus, utnullo modo se expediri ex ea posse crederet, nisi aut incarnatione deipatris et spiritus sancti aut deorum multiplicatione se impediret.Quod rogo, ne putet aliquis me praesumpsisse quasi fortitudinem fideiChristianae meae existimem indigere defensionis auxilio.

    Quippe si ego contemptibilis homuncio, tot sanctis et sapientibusubique existentibus, ad confirmandum fidei Christianae firmamentum,quasi mea indigeat defensione, aliquid scribere tentarem: praesumptorutique iudicari et ridendus uideri possem Si enim me uiderent aliihomines onustum paxillis et funibus et aliis rebus, quibus nutantia

    ligari et stabiliri solent, elaborare circa montem Olympum, adconfirmandum ilium ne alicuius impulsu nutaret aut subuerteretur:mirum si se a risu et derisu contineant. Quanto magis cum "lapis", qui"abscisus" "de monte sine manibus percussit et comminuit statuam",quam uidit in somnio Nabuchodonosor, iam "factus mons magnusimpleuerit uniuersam terrama, si eum meis rationibus fulcire et quasinutantem stabilire nitar: tot sancti et sapientes, qui super eiusaeternam firmitatem se stabilitos essc gaudent, indignari mihi possumet hoc imputare non studiosae grauitati sed iactantiae leuitati? Siquid ergo de firmitate fidei nostrae in hac epistola disputauero, non

    est ad illam confirmandum sed ad fratrum hoc exigentium petitionibussatisfaciendum.

    Sed si ille qui praefatam protulit sententiam, deo corrigente ad ueritatem rediit, nullatenus putet me in hac epistola contra se loqui,quoniam iam non est quod fuit. Si enim fuit "aliquando tenebrae, nuncautem lux in domino", non sunt arguendae tenebrae quae iam non suntsed lux approbanda /6/ quae lucet. Verumtamen siue adhuc ad lucemredierit siue non: quoniam sentio plures in eadem laborare quaestione,etiam si fides in illis superet rationem quae illis fidei uidetur

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    3/24

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

     repugnare, non mihi uidetur superfluum repugnantiam istam dissoluere.

    Sed priusquam de quaestione disseram, aliquid praemittam adcompescendam praesumptionem eorum, qui nefanda temeritate audentdisputare contra aliquid eorum quae fides Christiana confitetur,quoniam id intellectu capere nequeunt, et potius insipienti superbiaiudicant nullatenus posse esse quod nequeunt intelligere, quam humilisapientia fateantur esse multa posse, quae ipsi non ualeant

    comprehendere. Nullus quippe Christianus debet disputare, quomodo quodcatholica ecclesia corde credit et ore confitetur non /7/ sit; sedsemper eandem fidem indubitanter tenendo, amando et secundum illamuiuendo humiliter quantum potest quaerere rationem quomodo sit. Sipotest intelligere, deo gratias agat; si non potest, non immittatcornua ad uentilandum sed submittat caput ad uenerandum.

    Citius enim potest in se confidens humana sapientia impingendo cornuasibi euellere, quam innitendo petram hanc euoluere. Solent enim quidamcum coeperint quasi cornua confidentis sibi scientiae producere,

    nescientes quia si quis se existimat scire aliquid, nondum cognouitquemadmodum oporteat eum scire, antequam habeant per soliditatem fideialas spirituales, praesumendo in altissimas de fide quaestionesassurgere. Unde fit ut dum ad illa quae prius fidei scalam exigunt,sicut scriptum est: "nisi credideritis, non intelligetis", praepostereper intellectum prius conantur ascendere: in /8/ multimodos erroresper intellectus defectum cogantur descendere. Palam namque est quiailli non habent fidei firmitatem, qui queniam quod credunt intelligerenon possunt, disputant contra eiusdem fidei a sanctis patribusconfirmatam ueritatem. Velut si uespertiliones et noctuae non nisi in

    nocte caelum uidentes de meridianis solis radiis disceptent contraaquilas ipsum solem irreuerberato uisu intuentes.

    Prius ergo fide mundandum est cor, sicut dicitur de deo: "fide mundanscorda eorum"; et prius per praeceptorum domini custodiam illuminandisunt oculi, quia "praeceptum domini lucidum, illuminans oculos"; etprius per humilem oboedientiam testimoniorum dei debemus fieriparuuli, ut discamus sapientiam quam dat "testimonium domini fidele,sapientiam praestans paruulis"; unde dominus: "confiteor tibi, pater,

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    4/24

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    domine caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus etprudentibus, et reuelasti ea paruulis"; prius inquam ea quae carnissunt postponentes secundum spiritum uiuamus, quam profunda fideidiiudicando discutiamus. Nam qui secundum carnem uiuit, carnalis siueanimalis est, de quo dicitur: "animalis homo non percipit ea, quaesunt spiritus dei"; qui uero "spiritu facta carnis mortificat",spiritualis efficitur, de quo legitur quia "spiritualis iudicat omnia,et ipse a nemine iudicatur". Verum enim est quia quanto opulentiusnutrimur in sacra scriptura ex iis quae per oboedientiam pascunt,tanto subtilius prouehimur /9/ ad ea quae per intellectum satiant.Frustra quippe conatur dicere: "super omnes docentes me intellexi",qui proferre non audet: "quia testimonia tua meditatio mea est". Etnendaciter pronuntiat: "super senes intellexi", cui non est familiarequod sequitur: "quia mandate tua quaesiui". Nimirum hoc ipsum quoddico: qui non crediderit, non intelliget. Nam qui non crediderit, nonexperietur; et qui expertus non fuerit, non cognoscet. Quantum enimrei auditum superat experientia, tantum uincit audientis cognitionemexperientus scientia.

    Et non solum ad intelligendum altiora prohibetur mens ascendere sinefide et mandatorum dei oboedientia sed etiam aliquando datusintellectus subtrahitur et fides ipsa subuertitur neglecta bonaconscienha. Ait enim de quibusdam apostolus: "Cum cognouissent deum,non sicut deum glorificauerunt aut gratias egerunt; sed euanuerunt incogitationibus suds, et obscuratum est insipiens cor eorum". Et cumpraeciperet Timotheo militare "bonam militiam", ait: "Habens fidem etbonam conscientiam, quam quidam repellentes circa fidemnaufragauerunt". Nemo ergo se temere immergat in condense diuinarum

    quaestionum, nisi prius in soliditate fidei conquisita morum etsapientiae grauitate, ne per multiplicia sophismatum diuerticulaincauta leuitate discurrens, aliqua tenaci illaqueetur falsitate.

    Cumque omnes ut cautissime ad sacrae paginae quaestiones accedant,sint commonendi: illi unque nostri temporis dialectic), immodialecticae haeretici, qui non nisi flatum uocis putant uniuersalesesse substantial, et qui colorem non aliud queunt intelligere quamcorpus, nec sapientiam hominis aliud quam animam, prorsus aspiritualium quaestionum disputatione sunt /10/ exsufflandi. In eorum

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    5/24

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

     quippe animabus ratio, quae et princeps et iudex debet omnium essequae sunt in homine, sic est in imaginationibus corporalibus obuoluta,ut ex eis se non possit euoluere, nec ab ipsis ea quae ipsa sola etpura contemplari debet, ualeat discernere. Qui enim nondum intelligitquomodo plures homines in specie sint unus homo: qualiter in illasecretissima et altissima natura comprehendet quamodo plures personae,quarum singula quaeque perfectus est deus, sint unus deus? Et cuiusmens obscura est ad diiudicandum inter equum suum et colorem eius:qualiter discernet inter unum deum et plures relationes eius? Deniquequi non potest intelligere aliquid esse hominem nisi indiuiduum,nullatenus intelliget hominem nisi humanam personam. Omnis enimindiuiduus homo est persona. Quomodo ergo iste intelliget hominemassumptum esse a uerbo, non personam, id est naturam aliam, non aliampersonam assumptam esse?

    Haec dixi ne quis, antequam sit idoneus, altissimas de fidequaestiones praesumat discutere; aut si praesumpserit, nulladifficultas aut impossibilitas intelligendi ualeat illum a ueritate

    cui per fidem adhaesit excutere. Iam ueniendum est ad id propter quodincepimus.

      [2]

    Dicit, sicut audio, ille qui tres personas dicitur asserere esse ueluttres angelos aut tres animas: 'Pagani defendunt legem suam, Iudaeidefendunt legem suam. Ergo et nos Christiani debemus defendere fidemnostram'. Audiamus quomodo iste Christianus defendat fidem suam. 'Si,inquit, tres personae sunt una tantum res, et non sunt tres res

    unaquaeque per se separatim, sicut tres angeli aut tres animae, itatamen ut uoluntate et potentia omnino sint /11/ idem: ergo pater etspiritus sanctus cum filio incarnatus est'. Videte quid dicat istehomo, quomodo defendat iste Christianus fidem suam. Certe aut uultconfiteri tres deos, aut non intelligit quod dicit. Sed si tres deosconfitetur, Christianus non est. Si autem affirmat quod nonintelligit, non illi credendum est. Huic homini-non est respondendumauctoritate sacrae scripturae, quia aut ei non credit aut eam peruersosensu interpretatur. Quid enim apertius dicit scripture sacra, quam

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    6/24

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    quia deus unus et solus est? Ratione igitur qua se defendere nititur,eius error demonstrandus est. Ut autem facilius et breuius hoc faciam,loquar tantum de patre et filio, quoniam hae duae personae suispropriis uocibus aliae ab inuicem aperte designantur. Nam nomenspiritus sancti non est alienum a patre et filio, quia uterque est etspiritus et sanctus. Quod autem in patre et filio de unitatesubstantiae uel pluralitate personarum inueniemus, hoc in tribusabsque dubio cognoscemus.

    Dicat ergo: 'Si duae personae, pater et filius, non sunt duae res'.Quaeramus primum quid ueldt hic dicere 'duas res'. Nam unamquamquepersonam credimus esse hoc quod commune est ambobus, et esse hoc quodproprium est sibi. Persona enim patris et deus est, quod commune estilli cum filio, et pater est, quod eius proprium est. Similiterpersona filii et deus est, quod commune est illi cum patre, et filiusest, quod non nisi de hac sola persona dicitur. In his igitur duabuspersonis unum est commune, id est deus, et duo propria, quae suntpater et filius. Quaecumque enim illis sunt communia -- ut omnipotens,

    aeternus -- in hoc solo communi intelliguntur. Et quae singulis suntpropria -- ut petri genitor uel gignens et filio uerbum uel genitus --his duobus nominibus, patris scilicet et filii, significantur. Cumigitur dicit has duas personas esse duas res, quaero quid dicat ibi/12/ esse duas res: an id quod commune est illis, an ea quae propriasunt singula singulis. Sed si duas res esse dicit duo propria, id estpatrem et filium -- ut tamen id quod commune est, non sit plures ressed una et sola res -- superflue hoc dicit, quia nemo Christianusconfitetur patrem et filium secundum haec duo propria unam rem essesed duas. Solemus enim usu dicere 'rem', quidquid aliquo modo dicimus

    esse aliquid. Qui autem dicit de deo patrem aut filium, aliquid dicitde eo. Et omnes sciunt in deo patrem non esse filium et filium nonesse patrem, quamuis in uno homine pater sit filius et filius sitpater, si idem homo est pater et filius. Quod ideo fit, quia in deodicuntur opposite, in uno uero homine non ad inuicem sed ad aliumfilium pater et ad alium patrem filius dicitur.

    Hoc igitur modo nihil prohibet dicere duas personas, patrem et filium,esse duas res; si tamen intelligatur cuiusmodi sint res. Non enim sicsunt pater et filius duae res, ut in his duabus rebus intelligatur

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    7/24

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

     eorum substantia sed eorum relationes. Quamuis ille per ea quaesubiungit aperte ostendat se non intelligere hoc modo duas personasesse duas res. Nam cum dicit: 'si tres personae sunt una tantum resetnon tres res', subiungit: 'Per se separatim'. Quippe talem uideturpronuntiare separationem, quae prohibeat esse simul /13/ in eodemhomine patrem et filium. Per hanc namque solam putat se liberarepatrem a communione incarnationis cum filio. Nam per illamseparationem qua aliud est esse patrem et aliud esse filium, quoniamaliae sunt ab inuicem paternitas et filiatio: si credit unum et solumesse deum qui est pater et filius, non uidet patrem et filium posseseparari, quin sint in eodem homine simul. Aut ergo aliam separationempersonarum patris et filii loquitur, quam illam qua secundum propriaalii sunt ab inuicem pater et filius, quia per hanc non intelligitincarnationem alienam esse a patre, immo si simul sunt pater etfilius, opinatur consequi patrem esse participem incarnationis cumfilio; aut si illam dicit, frustra laborat, sicut iam dixi, quiaChristiana fides hoc modo intelligit patrem et filium esse duas res.

    Sed cum ait: 'sicut sunt tres angeli aut tres animae', aperte monstratse non de pluralitate uel separatione illa loqui, quae in illis estpersonis secundum propria. Nempe de nulla una et eadem numero re duoangeli dicuntur aut duae animae, nec unum aliquid numero de duobusangelis dicitur aut de duabus animabus, sicut patrem aut filiumdicimus de deo uno numero et unum numero deum de patre et filio.Credimus enim et dicimus quia deus est pater et deus est filius etconuersim pater est deus et filius est deus; et tamen nec credimus necdicimus plures esse deos sed ita unum deum esse numero sicut natura,quamuis pater et filius nonsint unus sed duo. Angelum enim et animam

    secundum substantiam dicimus, non secundum relationem. Nam licetangeli nomen ab officio sumptum sit, quia angelus 'nuntius' dicitur,tamen, sicut anima pro specie substantiae accipitur, ita et angelus.Quod ipse intelligere se monstrat, cum pariter dicit: 'Sicut sunt tresangeli aut tres animae'. Talem itaque significat pluralitatem etseparationem, qualem habent plures angeli aut animae, id est qualemplures habent substantiae. Quod adhuc aperte monstrare uidetur, cumsubdit: 'Ita tamen ut uoluntate et potestate omnino sint idem'. Sicenim intelligit uoluntatem /14/ et potestatem in illis pluribus rebus,

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    8/24

    pdfcrowd comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    quemadmodum in pluribus angelis uel animabus. Quod intelligi nonpotest, si illae plures res putantur secundum proprietates personarumesse, non secundum hoc quod communiter dicuntur. Nullatenus namquepatris et filii secundum ipsas proprietates, id est secundumpaternitatem aut filiationem, ulla uoluntas aut potentia est sedsecundum deitatis substantiam, quae communis illis est. Quare si dicittres personas esse tres res secundum ipsa propria, palam est quamsuperflue hoc dicat; quam etiam inconuenienter cum addit: 'sicut sunttres angeli aut tres animae'.

      [3]

    At si dicit easdem personas duas res esse secundum id quod communeillis est, id est secundum quod singula quaeque et plures simul unusperfectus deus est: primum quaero an sit Christianus. Respondebit, utaestimo, se hoc esse. Ergo credit unum esse deum et ipsum esse trespersonas, id est patrem et filium et spiritum sanctum, et filii solampersonam incarnatam, aliis tamen duabus cooperantibus. Qui autem itacredit, adirmat eum non esse Christianum, qui aliquid uult assererecontra aliquid horum. Si ergo iste ita credit, negat eum esseChristianum qui contra haec disputat. Utrum autem hanc fidemsubuertere ipse nitatur, uideamus. Cum igitur dicit -- ut de duabuspersonis dicam, sicut incepi, quod de tribus intelligatur -- cuminquam dicit: Si duae personae sunt una res et non duae, sicut suntduo angeli aut duae animae, consequi patrem quoque esse incarnatum, sifilius est incarnatus: puto quia sic ratiocinatur secum:

    Si una et eadem numero res deus est, et ipsa eadem est pater et est

    filius: cum filius sit incarnatus, quamodo non et pater estincarnatus? De una /15/ quippe et eadem re non est uera simulaffirmatio et eius negatio; sed de alia re affirmare aliquid et dealia idem ipsum negare simul nihil prohibet. Non enim idem Petrusapostolus est et non est apostolus. Sed et si alio nomine idem ipseaffirmetur apostolus et alio negetur -- ut: Petrus est apostolus, et:Simon non est apostolus -- non est utraque uera enuntiatio sed una harum false. Petrum autem esse apostolum et Stephanum non esseapostolum: quoniam alius est Petrus et alius Stephanus, possibile estuerum esse. Si ergo eadem numero et non alia res est pater quam

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    9/24

    df d mi b PRO i Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

     filius, non est uerum affirmari debere aliquid de filio et negari depatre, aut affirmari de patre et de filio negari. Quidquid igitur estpater, est et filius; et quod dicitur de filio, non debet negari depatre. Est autem filius incarnatus. Est ergo pater quoque incarnatus.

    Sed haec ratiocinatio si rata est, uera est haeresis Sabellii. Si enimquidquid dicitur de una persona dicitur et de altera, idcirco quoniamuna res sunt duae personae: ergo sicut de filio dicitur filius etuerbum et genitus, ita haec dicentur de patre. Et quemadmodum paterest et pater et genitor et ingenitus, sic ista de filio dicenda sunt.At si ita est, non est alius pater quam filius, nec filius est alius apatre. Quare non sunt duae sed una persona. Ideo namque dicuntur duaepersonae, quia alii creduntur ab inuicem pater et filius, si tamendeus erit pater et filius. Nam pater semper est alicuius pater etfilius alicuius filius, nec umquam pater suimetipsius pater est autfilius suimetipsius filius est; sed alius est pater et alius, cuiusest pater, et similiter alius est filius et alius, cuius filius est.Quare si in deo non est alius pater et alius, cuius pater est, nec

    filius alius est et alius, cuius est filius: falso dicitur deus pateraut filius. Si enim non est in deo alius a patre cuius pater sit, nonpotest esse pater. Et similiter si non est in eo alius a filio cuiusfilius sit, non ualet esse filius. Quapropter non erit unde duae illae/16/ personae dicantur in deo, quae ideo dicuntur, quia deus est pateret deus est filius, et semper alius est pater et alius filius.

    Videtis igitur quomodo destruatur fides nostra secundum sensum eiusqui putat consequi patrem esse cum filio incarnatum, si una et nonplures sunt res in deo personae plures? Si enim uera est haec eius

    consequentia, non solum hoc quod de patre et filio dixi sed in omnibustribus personis tanta sequetur confusio, ut quidquid de singulisproprie dicitur, de omnibus communiter dicendum sit. Quamobrem nonerit unde pater et filius et spiritus sanctus a patre et filioprocedens sint alii ab inuicem, sicut ostendi in patre et filio. Quarenec ulla erit ibi relatio, quae nullatenus ibi est nisi secundum hoc,secundum quod alii sunt ab inuicem. Ergo nec plures erunt personae.Posito namque rem unam esse tres personas: aut illud non consequeturquod dicit, aut omnia illa simul quae dixi consequentur. Similis

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    10/24

    df di b PRO i Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    namque est in omnibus uis consequentiae. Cur ergo pergit adincarnationem, quasi ipsa sola faciat quaestionem, et non potiusdicit: si tres personae sunt una res, non sunt tres personae? Nam nonminus ante incarnationem quam post facere quaestionem hanc potest.

      [4]

    Si autem hoc omnino uult asserere, tres scilicet personas secundumquod unaquaeque deus est non esse unam rem sed tres res unamquamqueper se, sicut sunt tres angeli: apertissimum est quia tres deosconstituit. Sed forsitan ipse non dicit: 'sicut sunt tres angeli auttres animae' sed ille qui mihi eius /17/ mandauit quaestionem, hanc exsuo posuit similitudinem sed solummodo tres personas affirmat essetres res, sine additamento alicuius similitudinis. Cur ergo fallituraut fallit sub nomine rei, cum id ipsum significetur sub nomine dei?Nempe aut deum esse rem illam negabit, in qua tres personas immo quamtres fatemur esse personas; aut si hoc non negat, consequens est utsicut asserit personas tres non unam sed tres esse res, ita quoqueaffirmet easdem personas non unum sed tres deos esse. Quae quam impiasint iudicent Christiani.

    Sed dicet: Non cogit quod dico 'tres res' fateri tres deos, quoniamtres illae res simul sunt unus deus. Et nos dicimus: Ergo singulaquaeque res de illis tribus, id est singula quaeque persona, non estdeus sed ex tribus rebus conficitur deus. Pater igitur non est deus,filius non est deus; spiritus sanctus non est deus, quoniam nec desingulis nec de duobus sed solum de tribus simul nominatis dicendusest deus; quod similiter est impium. Nam si ita est, non est deus

    simplex natura sed partibus composita. Sed si simplicem habetintellectum et non multiplicitate phantasmatum obrutum, intelligitsimplicia praestare compositis, quantum ad simplicitatem attinet etcompositionem; quoniam omne compositum necesse est aut actu autintellectu posse disiungi, quod de simplicibus intelligi nequit. Cuiusenim partes cogitari non possunt, id in partes dissoluere nullusintellectus potest. Si ergo deus tribus ex rebus compositus est: autnulla natura simplex est, aut aliqua natura est alia quae in aliquopraestantior est natura dei; quae utraque quam falsa sint non estobscurum. Quod si iste de illis dialecticis modernis est, qui nihil

     

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    11/24

    df di b PRO i A d l ? T t th HTML t PDF API

    esse /18/ credunt nisi quod imaginationibus comprehendere possunt, necputat esse aliquid in quo partes nullae sunt: uel non negabit seintelligere quia, si esset aliquid quod nec actu nec intellectudissolui posset, maius esset quam quod uel intellectu est dissolubile.Itaque si omne compositum saltem cogitatione dissolui potest: cumdicit deum esse compositum, dicit aliquid deo maius se posseintelligere. Transit igitur eius intellectus ultra deum, quod nullusfacere potest intellectus.

      [5]

    Sed uideamus quid addat quasi ad repellendam inconuenientiam, quaeuidetur nasci, si tres illae personae sunt tres res: 'Sic tamen,inquit, ut una trium earum rerum sit uoluntas et potestas'. Hicquaerendum est an illae tres res secundum hoc, quod separatim abinuicem intelliguntur, an secundum communem uoluntatem et potestatem,an neque secundum illud solum quod separatim habent, neque secundumhoc quod illis commune est sed secundum utrumpue simul sint diuinaenaturae. Quippe si secundum illud quod sunt separatim habent deitatem,erunt tres dii; et idem intelligi poterunt sine uoluntate etpotestate. Semper enim propria discrete intelliguntur a communibus etcommunia a discretis. Sed diuina natura sine uoluntate aut potestatenullatenus ualet intelligi. Quod si secundum unam et communemuoluntatem et potestatem sunt et singulae et binae et tres simul deus:quid ibi faciunt illae tres discordes res, quae nec nisi per aliud inunitatem concordare possunt deitatis, nec ad perfectionem nec adauxilium aliquod ut deus sit ualent? /19/ Nam si una sufficit uoluntaset potestas ad perfectionem dei: quae sunt illae tres res quibus

    indiget deus, aut ad quid illis eget? Credimus enim deum nulloindigere. Frustra igitur cogitantur illae tres res in deo. At si necsolae tres illae res, nec sola uoluntas et potestas sed haec omniasimul conficiunt deum: iterum dico quia compositus est, et ea quae nonsunt per se deus aut dii, faciunt deum. Aut si dicit quia illae tresres ita nomen habent dei per potestatem et uoluntatem, sicut homodicitur rex per regiam potestatem: non est deus nomen substantiae sedaccidentaliter dicuntur illae nescio quae tres res tres dii, sicuttres homines eandem habentes regiam potestatem tres reges dicuntur.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    12/24df di b PRO i A d l ? T t th HTML t PDF API

    Tres enim homines unus rex esse nequeunt. Quod quam nefandum sit, nonest opus dicere.

    Codex magnus implendus est, si uoluero scribere absurditates etimpietates quae sequuntur, si uerum est una dei persona incarnatareliquas duas consequi esse incarnatas, quia tres illae personae suntuna res secundum id quod communiter de tribus dicimus; aut si sunttres res separatae, quemadmodum ille putat contra quem ista dixi,quoniam solus filius est incarnatus. Palam ergo est quam non debeat

    esse promptus ad disputandum de rebus profundis, et maxime de illis inquibus non erratur sine periculo.

      [6]

    Sed forsitan dicet iste mihi: Sicut putas ista pariter ex necessitateconsequi quae dicis, si consequitur quod puto: ita mihi necessaria meauidetur consequentia. Ergo ostende non consequi quod dico, et fateborego tecum nullum inconueniens sequi, si solus filius est incarnatus,aut si tres personae sunt una res. Quod si ab hac ostensione deficis,non soluis sed magis ligas quaestionem, cum tu ipse mecum probasinnumera inde nasci inconuenientia. Quae si neganda sunt, ambo debemuspariter concludere tres personas non esse unam rem, si solus filiusest incarnatus; aut si sunt una res, omnes pariter esse incarnatas.

    Ostendendum ergo est in quo iste fallitur, et quamodo incarnationemsolius filii non sequitur tres personas esse tres res separatas; autsi una sunt res tres personae, omnes eas incarnatas esse. Quod utiquedeus una et sola et indiuidua et simplex sit natura et tres personae,

    sanctorum patrum et maxime beati AUGUSTINI post apostolos eteuangelistas inexpugnabilibus rationibus disputatum est. Sed et siquis legere dignabitur duo parua mea opuscula, Monologion scilicet etProslogion, quae ad hoc maxime facta sunt, ut quod fide tencmus dediuina natura et eius personis praeter incarnationem, necessariisrationibus sine scripturae auctoritate probari possit; si inquamaliquis ea legere uoluerit, puto quia et ibi de hoc inueniet quod necimprobare poterit nec contemnere uolet. In quibus si aliquid quodalibi aut non legi aut non memini me legisse -- non quasi docendo quoddoctores nostri nescierunt, aut corrigendo quod non bene dixerunt sed

     

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    13/24df di b PRO i

    Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    dicendo forsitan quod tacuerunt, quod tamen ab illorum dictis nondiscordet sed illis cohaereat -- /21/ posui ad respondendum pro fidenostra contra eos, qui nolentes credere quod non intelligunt deridentcredentes, siue ad adiuuandum religiosum studium eorum qui humiliterquaerunt intelligere quod firmissime credunt: nequaquam ob hoc meredarguendum existimo. Ne tamen hanc legentibus epistolam laboreminiungam quaerendi alia scripta, ut non solum fide uerum etiameuidenti cognoscant ratione tres personas non esse tres deos sed unumsolum, nec tamen deo secundum unam personam incarnato ex necessitatesecundum alias personas eundem deum incarnari: aliquid hic, quantum adrepellendum opinionem huius defensoris, sicut ipse putat, nostraefidei sufficere credo, subiungam.

    Aperte dicit aut patrem et spiritum sanctum cum filio esse incarnatum,aut tres illas personas esse tres res separatas. Quam nimirumseparationem talem existimat, ut nec pater nec spiritus sanctus sintin filio. Nam si aliae duae personae sunt in filio et filius inhomine, illae quoque sunt in homine. Unde putat consequi, cum trespersonae simul sint in eodem homine: si sunt una res, nullatenuspersonam filii posse in homine ipso incarnari sine aliis duabuspersonis. Personas tamen tres esse non negat, nec filium esseincarnatum. Quaniam igitur supra monstratum est, si tres personae sunttres res separatae, aut tres esse deos consequi, aut alias de quibusi&m dictum est absurditates: nunc breuiter ostendam adiuuante uno solodeo, primum quia etiam si sint tres dii, nihil illi proderunt addefendendum patrem et spiritum sanctum ab incarnatione, quod fieri nonposse putat sine deorum multitudine; deinde quia non sunt plures diised unus solus. Postea patefaciam, quamuis sit unus deus tres

    personae, non tamen una qualibet incarnata alias quoque incarnarinecesse esse sed potius esse impossibile. /22/

      [7]

    Diuinae utique naturae est sic semper et ubique esse, ut nihil umquamaut alicubi sit sine eius praesentia. Alioquin nequaquam ubique etsemper est potens; et quod ubique potens non est et semper, nullatenusest deus. Si enim dicit non ipsam diuinam substantiam sed potestatem

    i t bi t bit t t t illi t

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    14/24df di b PRO iAre you a developer? Try out the HTML to PDF API

    eius esse semper et ubique, non tamen negabit potestatem illi esse autaccidentalem aut substantialem. Accidentalis quidem non est deopotestas, quia cum omne subiectum sine accidenti aut esse autintelligi possit, deus sine potestate nec esse nec intelligi potest.Si uero deo potestas substantialis est, aut pars est eius essentiae,aut est id ipsum quod tota eius est essentia. Pars autem non est,quia, sicut supra dictum est, quod partes habet aut actu autintellectu est dissolubile; quod omnino est extraneum a deo. Idemigitur est esse dei et potestatis eius. Sicut itaque potestas dei est

    semper et ubique, ita quidquid est deus, ubique et semper est. Ergocum praedictus nostrae fidei secundum se defensor dicit esse tresdeos, monstrare nequit quomodo sint separatim ea separatione, quaputat se patrem et spiritum sanctum ab incarnatione liberare. Non ergoillum potest adiuuare multitudo deorum ad defendendum patrem etspiritum sanctum ab incarnatione, quoniam non inueniri potest indeorum multiplicatione illa disiunctio, sine qua defensionem istamfieri posse nequaquam existimat.

      [8]

    Quod autem unus solus deus sit et non plures, hinc facile probaturquia aut deus non est summum bonum, aut sunt plura summa bona, aut nonsunt plures dii sed unus solus. Deum uero summum bonum esse nullusnegat, quia quidquid aliquo minus est, nullatenus deus est, etquidquid summum bo num non est, minus est aliquo, quia minus est summobono. Summum certe bonum pluralitatem sui non admittit, ut plura sintsumma bona. Si enim plura summa bona sunt, paria sunt. Summum uerobonum est, quod sic /23/ praestat aliis bonds, ut nec par habeas necpraestantius. Summum ergo bonum unum et solum est. Non igitur suntplures did sed unus et solus est deus, sicut summum bonum est unum etsolum, et sicut summa substantia uel essentia siue nature, quae eademratione qua summum bonum nullatenus pluraliter posse dici probantur.

      [9]

    Qui unus solus deus cum sit tres personae, pater scilicet et filius etspiritus sanctus, non tamen filio incarnato necesse est alias quoquepersonas, sicut ille disputator putat, incarnari sed impossibile.

     Personas enim non negat esse plures idcirco quoniam aliae sunt ab

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    15/24df di b PRO iAre you a developer? Try out the HTML to PDF API

    Personas enim non negat esse plures, idcirco quoniam aliae sunt abinuicem. Si enim ab inuicem non essent aliae, plures non essent. Sedut breuius explicem et facilius quod uolo, loquar tantum, sicut suprafeci, de patre et filio, quia per hos clarum erit quid intelligendumsit de spiritu sancto. Pater ergo et filius secundum substantiam nonsunt plures nec alii ab inuicem, quia non sunt duae substantiae, necalia substantia pater, alia filius sed una et eadem substantia suntpater et filius. Secundum personam uero sunt plures et alii abinuicem, quia pater et filius non sunt una et eadem persona sed duae

    et aliae ab inuicem. Dicit ergo: Si filius incarnatus est et filiusnon est alia sed una et eadem numero res quae pater est: ergo necesseest patrem quoque esse incarnatum. Unam enim et eandem numero remimpossibile est simul esse et non esse in eodem homine incarnatam. Etego dico: Si filius incarnatus est, et filius non est una et eademnumero persona quae pater est sed alia: non idcirco est necesse /24/patrem quoque esse incarnatum. Aliam enim personam esse in uno homineincarnatam et aliam simul non esse in eodem homine incarnatampossibile est. Et ille: Si deus filius incarnatus est, et deus qui estfilius non est alius sed unus et idem numero deus qui est pater: plustamen, quamuis diuersae personae sint pater et filius, uidetur necesseesse patrem quoque esse incarnatum cum filio propter unitatemdeitatis, quam possibile esse propter diuersitatem personarum non eumesse simul incarnatum.

    Videte qui hoc dicit quomodo claudicat utroque pede in incarnationefilii dei. Nam qui recte suscipit eius incarnationem, credit eum nonassumpsisse hominem in unitatem naturae sed in unitatem personae. Hicautem somniat hominem a filio dei magis esse assumptum in naturae

    unitatem quam in personae unitatem. Si enim hoc non opinaretur, nondiceret magis esse necessarium patrem cum filio esse incarnatum,quoniam unus est deus pater et filius, quam esse possibile ilium simulnon esse incarnatum, quia plures sunt personae. Utroque igitur pede,id est in utraque parse, claudicat in incarnatione filii dei, qui unanature est cum patre et alia persona a patre: quicumque existimateandem incarnationem sic esse secundum naturae unitatem, ut filius nonpossit incarnari sine patre, nec intelligit sic eam secundum unitatemesse personae, ut pater non possit incarnari cum filio. Quippe deus

    non sic assumpsit hominem ut nature dei et hominis sit una et eadem

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    16/24

    Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    non sic assumpsit hominem, ut nature dei et hominis sit una et eademsed ut persona dei et hominis una eademque sit. Quod non nisi in unadei persona esse potest. Diuersas enim personas unam eandemquepersonam esse cum uno eodemque homine, nequit intelligi. Nam si unushomo cum singulis pluribus /25/ personis est una persona, necesse estplures personas quae aliae sunt a se inuicem esse unam eandemquepersonam; quod non est possibile. Quapropter impossibile est deoincarnato secundum unam quamlibet personam illum secundum aliam quoquepersonam incarnari.

      [10]

    Cur autem deus magis assumpserit hominem in unitatem personae filiiquam in unitatem alicuius aliarum personarum: quamuis in hac epistolanostrum hoc non fuerit propositum, tamen quoniam huius rei mentio seobtulit, aliquam reddendam rationem existimo. Nempe si spiritussanctus incarnatus esset, sicut filius est incarnatus, esset spiritussanctus filius hominis. Essent igitur duo filii in trinitate dei,filius scilicet dei et filius hominis. Unde quaedam nasceretur

    dubietatis confusio, cum de deo filio loqueremur. Uterque enim essetdeus et filius, quamuis alter dei, alter hominis. Fieret quoque quasiquaedam inaequalitas diuersarum personarum secundum hoc quod filiiessent, quae omnino aequales esse debent, cum alter filius maiorisparentis dignitate excelleret, alter minoris parentis humilitatesubesset. Quanto enim maior est natura dei quam hominis, tanto digniusest esse filium dei quam esse filium hominis. Si ergo spiritus sanctusnatus esset ex uirgine: cum filius dei haberet excellentioremnatiuitatem solam quae est ex deo, et spiritus sanctus minorem tantumquae esset ex homine, alia persona esset maior et alia minor secundumdignitatem natiuitatis; quod non conuenit. Quod si pater in unitatemsuae personae hominem assumpsisset, easdem faceret in deo pluralitasfiliorum inconuenientias, /26/ et adhuc aliam. Nam si esset filiusuirginis, duse personae in trinitate nomen nepotis assumerent, quia etpater nepos esset parentum uirginis, et filius eius uirginis essetnepos, cum ipse tamen nihil haberet ex uirgine. Quoniam ergo quamlibetparuum inconueniens in deo est impossibile, non debuit alia deipersona incarnari quam filius. Illo enim incarnato nullum sequiturinconueniens. Quod enim patre dicitur minor filius et spiritu sancto

     secundum humanitatem non tamen ideo illae duae personae excellent

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    17/24

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    secundum humanitatem, non tamen ideo illae duae personae excellentfilio, quia eandem maiestatem qua maiores sunt humanitate filii, habetet filius, qua et ipse praeest cum illis suae humanitati.

    Est et aliud cur magis conueniat filio incarnatio quam alit. Qui enimerat incarnandus, oraturus erat pro humano genere; et conuenientiussatis suscipit mens humane filium petri quam alium alii supplicare,quamuis haec supplicatio non fiat a diuinitate sed ab humanitate addiuinitatem. Quam idcirco filius dei facit, quia homo per unitatem

    personae filius est dei.

    Amplius. Qui hominem erat assumpturus, uenturus erat ad pugnandum /27/contra diabolum et ad intercedendum, sicut dixi, pro homine. Qui ambo,diabolus scilicet et homo, per rapinam se uoluerunt facere similesdeo, cum propria sunt usi uoluntate. Et quia per rapinam uoluerunt,non nisi per falsitatem, quoniam non nisi iniuste potuerunt. Propriaenim uoluntas angeli siue hominis est, quae contra uoluntatem dei est.Cum enim uult aliquis quod deus uelle prohibet, nullum habet auctoremsuae uoluntatis nisi se ipsum; et ideo sua propria est. Nam quamuishomo uoluntatem suam aliquando sufficiat uoluntati alterius hominis,propria tamen est si contra deum est; quoniam non eam subdit nisi utad aliquid quod uult attingat, et idcirco se ipsum habet auctorem cuream alii subdat. Quapropter propria uoluntas est, quae nulli est aliisubdita. Solius autem dei est propriam habere uoluntatem, id est quaenulli subdita sit. Quicumque igitur propria uoluntate utitur, adsimili tudinem dei per rapinam nititur et deum propria dignitate etsingulari excellentia priuare, quantum in ipso est, conuincitur. Sienim est alia aliqua uoluntas quae nulli subdita sit, non erituoluntas dei omnibus praelata, nec erit sola cui nulla alia praesit.Nulla igitur trium personarum dei congruentius "semetipsam exinaniuitformam serui accipiens" ad debellandum diabolum et intercedendum prohomine, qui per rapinam falsam similitudinem dei praesumpserant, /28/quam filius, qui, splendor lucis aeternae et uera patris imago, "nonrapinam arbitratus est esse se aequalem deo", uerum per ueramaequalitatem et similitudinem dixit: "Ego et pater unum sumus". Et:"Qui me uidet, uidet et patrem". Nullus namque iustius expugnat reumuel punit, aut illi misericordius parcit uel intercedit pro eo, quam

    cui specialius iniuria fieri probatur; nec aliquid conuenientius

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    18/24

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    cui specialius iniuria fieri probatur; nec aliquid conuenientiusopponitur falsitati ad expugnandum aut apponitur ad sanandum quamueritas. In illum enim dei falsam praesumentes similitudinemspecialius peccasse uidentur, qui uera dei patris similitudo creditur.Suscepit autem hominem in unitatem personae, sicut dictum est, ut sintduae naturae, diuina scilicet et humana, una persona.

      [11]

    De qua unitate personae, quam firmissime credimus esse non ex duabuspersonis in Christo, tamen quia potest dici unde parum cauteintuentibus uideri possit Christus ex duabus et in duabus personisexistere, non inutile mihi uidetur aliquid dicere. Dicunt enim quidam:Quamodo dicimus in Christo non esse duas personas, sicut duas naturas?Nam deus et ante hominis as sumptionem persona erat nec postquamhominem assumpsit persona destitit esse; et homo assumptus personaest, quia omnis homo indiuiduus esse persona cognoscitur. Quare aliaest persona dei quae fuit ante incarnationem, alia hominis assumpti.Sicut igitur Christus est deus et homo, ita duae in illo uidentur esse

    personae. Quae ratiocinatio per hoc uidetur probare duas esse personasin Christo, quia deus est persona et homo assumptus persona est.

    Sed non ita est. Sicut enim in deo una natura est plures personae, etplures personae sunt una natura: ita in Christo una persona est pluresnaturae et plures naturae sunt una persona. Quemadmodum enim pater estdeus, et filius deus, et spiritus sanctus deus, et tamen non tres diised unus est deus: /29/ ita in Christo deus est persona, et homo estpersona, nec tamen duae sunt personae sed una persona. Non enim estalius deus, alius homo in Christo, quamuis aliud sit deus, aliud homo:sed idem ipse est deus qui et homo. "Verbum" enim "caro factum"assumpsit naturam aliam, non aliam personam. Nam cum profertur 'homo',natura tantum quae communis omnibus est hominibus significatur. Cumuero demonstratiue dicimus 'istum uel illum hominem' uel proprionomine 'Ihesum', personam designamus, quae cum natura collectionemhabet proprietatum, quibus homo communis fit singulus et ab aliissingulis distinguitur. Nam cum ita designatur, non quilibet homointelligitur sed qui ab angelo annuntiatus est, qui deus et homo,filius dei et filius uirginis est, et quidquid de illo aut secundum

     deum aut secundum hominem uerum est dicere. Neque enim personaliter

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    19/24

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    deum aut secundum hominem uerum est dicere. Neque enim personaliterfilius dei designari potest uel nominari sine filio hominis, necfilius hominis sine filio dei, quia idem ipse est filius dei quifilius hominis, et eadem est uerbi et assumpti hominis proprietatumcollectio. Diuersarum uero personarum impossibile est eandem esseproprietatum; collectionem, aut de inuicem eas praedicari. Nam Petriet Pauli non est eadem proprietatum collectio, et Petrus non diciturPaulus, nec Paulus Petrus.

    Cum ergo "uerbum caro factum est", naturam assumpsit, quae solahominis nomine significatur et semper est alia a natura diuina, nonaliam assumpsit personam, quoniam eandem habet cum assumpto homineproprietatum collectionem. Non enim idem est homo et assumptus a uerbohomo, id est IESUS; quoniam in nomine hominis, sicut dictum est, solaintelligitur natura, in assumpto uero homine uel in nomine IESUintelligitur cum natura, id est cum homine, collectio proprietatum,quae est eadem eidem assumpto homini et uerbo. Quapropter non dicimusuerbum et simpliciter hominem eandem esse personam, ne non magisdicamus illum hominem eandem esse personam cum uerbo quam quemlibet

    hominem sed uerbum et illum assumptum hominem, id est IESUM; sicut noncredimus eundem hominem eandem /30/ esse personam simpliciter cum deosed cum illa persona, quae uerbum et filius est, ne uideamur confiteriipsum hominem personam eandem esse, quae pater est aut spiritussanctus. Sed quoniam et uerbum est deus et ille assumptus homo esthomo, uerum est dicere quia deus et homo eadem persona est; sed innomine 'dei' subaudiendum est uerbum, et in nomine 'hominis'subintelligendus est filius uirginis.

    De scriptis illius cui respondeo in hac epistola, nihil potui uiderepraeter illud quod supra posui; sed puto sic rei patere ueritatem exiis quae dixi, ut nulli lateat intelligenti nihil quod contra illamdicitur uim ueritatis tenere.

      [12]

    Sed si reuocatus a multitudine deorum pluralitatem abnegat in deopersonarum, hoc ideo facit, quia nescit unde loquitur. Nam nec deum

    nec personas eius cogitat sed tale aliquid, quales sunt plures humanae

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    20/24

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    p g q , q ppersonae. Et quia uidet unum hominem plures personas esse non posse,negat hoc ipsum de deo. Non enim idcirco dicuntur tres personae, quiasint tres res separatae sicut tres homines sed quia similitudinemhabent quandam cum tribus separatis personis. Consideremus hoc inpatre et filio, et id ipsum intelligatur de spiritu sancto.

    Ponamus igitur hominem qui tantum pater sit et non filius, et filiumeius qui tantum filius sit et non pater, id est Adam et Abel. Dicimus

    itaque de Adam patre et de Abel filio quia pater non est filius etfilius non est pater, quoniam duo homines et separatae personae suntAdam et Abel, nec est cuius filius sit Adam, aut cuius pater Abel. Sicitaque fatemur in deo quia pater non est filius aut filius pater,quamuis duo dii non sins, quoniam pater non habet patrem aut filiusfilium. Similiter spiritus sanctus non est pater aut filius, quia nonest cuius sit pater aut cuius filius sit. Quoniam ergo pater et filiuset spiritus sanctus tres sunt et alii ab inuicem, nec de inuicem diciqueunt, sicut de patre et filio in diuersis personis hominumostendimus: ideo dicuntur tres personae, non quia sint tres res

    separatae. /31/

      [13]

    At si negat tria posse dici de uno et unum de tribus, ut tria nondicantur de inuicem, sicut in his tribus personis et uno deo facimus,quoniam hoc in aliis rebus non uidet, nec in deo intelligere ualet:sufferat aliquid quod intellectus eius penetrare non possit esse indeo, nec comparet naturam quae super omnia est, liberam ab omni legeloci et temporis et compositionis partium, rebus quae loco aut temporeclauduntur aut partibus componuntur; sed credat aliquid in illa essequod in istis esse nequit, et acquiescat auctoritati Christianae necdisputet contra illam.

    Videamus tamen an in rebus creatis, quae et loci et temporis etcompositionis partium legi subiacent, inueniri possit aliquatenus hocquod negat in deo. Ponamus fontem de quo nascatur et fluat riuus, quipostea colligatur in lacum; sitque nomen eius Nilus. Sic itaquediscrete dicimus fontem, riuum, lacum, ut fontem non dicamus riuum aut

     lacum, nec riuum aut fontem aut lacum, nec lacum fontem aut riuum.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    21/24

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    Fons tamen Nilus uocatur et riuus Nilus et lacus Nilus; et duo simulfons et riuus Nilus, fons et lacus Nilus, riuus et lacus Nilus; etsimul tres fons et riuus et lacus Nilus; cum tamen non sit alius etalius Nilus sed unus idemque, siue cum singulus quisque siue cum bindseu cum tres dicuntur Nilus. Tres igitur sunt fons, riuus, lacus, etunus Nilus, unus fluuius, una nature, una aqua; et dici non potestquid tres. Nam neque tres aut Nili aut fluuii aut aquee aut naturaesunt, neque tres aut fontes aut riui aut lacus. Unum igitur dicitur

    hic de tribus et tria de uno, nec tamen tria de inuicem.

    Quod si obicit non esse singulum quemque aut fontem aut riuum autlacum, aut binos perfectum Nilum sed partes Nili: cogitet totum huncNilum, ex quo incepit usque dum desinet, esse in tote quasi aetatesua; quia nec ipse totus est simul aut loco aut tempore sed perpartes, nec perfectus erit donec desinat esse. Habet enim quandam inhoc cum oratione similitudinem, quae quamdiu quasi ex oris fonteprocedit perfecta non est; et /32/ cum perfecta est iam non est. Siquis enim sic consideret et diligenter intelligat, cognoscet totum

    Nilum esse fontem, totum esse riuum, totum esse lacum; nec fontem esseriuum aut lacum, nec riuum esse lacum aut fontem, nec lacum essefontem aut riuum. Non enim est idem ipse fons qui riuus aut lacus,quamuis id ipsum sit riuus et lacus quod est fons, id est idem Nilus,idem fluuius, eadem aqua, eadem nature. Tria igitur hic dicuntur deuno toto perfecto, et unum perfectum totum de tribus, nec tamen ipsatria de inuicem dicuntur; quamuis hoc ualde aliter et perfectius sitin illa nature simplicissima et ab omni loci uel temporis legeliberrima. Verumtamen si hoc aliquatenus uidetur in re quae partibuscomposite localis et temporalis est, non est incredibile in illa summelibera nature esse perfecte.

    Est hoc quoque hic considerandum quia fons non est de riuo nec delacu, riuus uero de solo est fonte non de lacu, lacus autem de fonteet de riuo, et ita ut totus riuus de toto fonte et totus lacus de totofonte et de toto riuo : sicut dicimus in patre et filio etspiritu sancto; et quia alio modo riuus est de fonte, et alio lacus defonte et riuo, ut lacus non dicatur riuus: sicut suo quodam alio modo

    uerbum est de patre, et spiritus sanctus alio modo de patre et uerbo,

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    22/24

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    ut idem spiritus sanctus non sit uerbum aut filius sed procedens. /33/

      [14]

    Adhuc uolo quiddam dicere, quod quamuis magnam habeatdissimilitudinem, nonnullam tamen habet ad incarnationem uerbisimilitudinem; quod forsitan aliquis legens contemnet. Dicam tamen,quia ego alio dicente non omnino contemnerem. Si enim riuus per

    fistulam currat a fonte usque ad lacum: nonne solus riuus, quamuis nonalius Nilus quam fons et lacus, ut ita dicam infistulatus est, sicutsolus filius incarnatus est, licet non alius deus quam pater etspiritus sanctus?

      [15]

    Sed quoniam ista terrena ualde longe sunt a summa natura, leuemus adillam ipsa opitulante mentem, et in ea contemplemur aliquatenus etbreuiter quod dicimus. Deus non est aliud quam ipsa simplex aetemitas.

    Aeternitates autem plures intelligi nequeunt. Nam si plures sunt, autsunt extra se inuicem aut sunt in se inuicem. Sed nihil est extraaeternitatem. Ergo nec aetemitas extra aeternitatem est. Item, siextra se inuicem sunt, in diuersis locis sunt aut temporibus, quodalienum est ab aeternitate. Non itaque sunt plures aeternitates extrase inuicem. Si uero in se inuicem plures esse dicuntur, sciendum estquia quotienscumque repetatur aeternitas in aeternitate, non est nisiuna et eadem aeternitas. Dignior enim est natura quae in se repetitasemper sibi conuenit in perfectam unitatem, quam quae sui admittitpluralitatem. Ubi enim pluralitas, ibi diuersitas. At ubi diuersitas

    est, non est perfecta concordia. Perfecta namque concordia est, quaein unam identitatem et eandem unitatem conuenit. Si ergo melior estperfecta concordia quam imperfecta, et impossibile est in summo bono-- quod est ipsa aeternitas -- esse imperfectum aliquid: non estpossibile naturam aeternitatis pluralitatem admittere. Quapropterquotienscumque repetatur aeternitas in aeternitate, semper unaeademque et sola aetemitas est.

    Quod de multis aliis similiter dicitur. Ut omnipotentia in

     omnipotentia non est nisi una omnipotentia. Et ut unum de iis quae

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    23/24

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    diuinam non habent /34/ naturam, in quo similiter est ponam: punctumin puncto non est nisi unum punctum. Habet enim punctum uelut mediumpunctum mundi et punctum temporis, id est praesens tempus, adaeternitatem nonnullam similitudinem, non parum ad eiusdem aetemitatiscontemplationem utilem; unde latius alias disputandum est. Hoc tantumhic sufficiat quia punctum simplex, id est sine partibus, est etindiuisibile uelut aeternitas; et ideo punctum cum puncto sineinteruallo non est nisi unum punctum: sicut aeternitas cum aeternitate

    non est nisi una aeternitas.

    Ergo quoniam deus aeternitas est, non sunt plures did; quia nec deusest extra deum, nec deus in deo addit numerum deo. Semper igitur unuset idem et solus est deus. Cum itaque deus de deo nascitur: quia quodnascitur non est extra id de quo nascitur, est proles in parente etparens in prole, unus scilicet deus pater et filius. Et cum deusprocedit de deo patre et filio nec exit extra deum: manes deus, id estspiritus sanctus, in deo de quo procedit, et est unus deus pater etfilius et spiritus sanctus. Et queniam ista natiuitas et ista

    processio sine principio sunt -- alioquin aeternitas nata etaeternitas procedens, quod falsum est, habet principium -- nequaquamdeum incepisse esse patrem aut filium aut spiritum sanctum cogitaredebemus aut possumus.

      [16]

    Sicut autem substantia diuine aeternam et singularem seruat unitatem,sic horum relatiuorum, patris scilicet et filii, procedentis et de quoprocedit nature, inseparabilem tenet pluralitatem. Nam quemadmodumnecesse est deum semper unum et eundem esse et non alium et alium: itapater numquam est idem filio suo aut procedens illi a quo procedit,secundum has relationes; sed semper alius pater et alius filius, aliusprocedens et alius de quo procedit, nec umquam dici possum de inuicem.Quoniam ergo cum deus /35/ nascitur de deo uel deus procedit de deo,nec substantia potest amittere singularitatem nec relatiopluralitatem: idcirco unum est ibi triaet tria unum, nec tamen tria deinuicem dicuntur. Nec incredibile debet esse in nature, quae super

    omnia et omnibus aliis dissimilis est, aliquid esse; cuius exemplum inlii b l t f t i i i H t t i L ti i

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf

  • 8/18/2019 De Incarnatione Verbi (Posterior Recensio)

    24/24

    pdfcrowd.comopen in browser PRO version Are you a developer? Try out the HTML to PDF API

    aliis rebus non ualeat perfecte inueniri. Haec autem tria Latinidicunt personas, Graeci substantias. Sicut enim nos dicimus in deosubstantiam unam tres personas, sic illi dicunt unam personam tressubstantias, id ipsum ibi per substantiam quod nos per personamsignificantes, nec a nobis aliquatenus in fide discrepantes.

    Quomodo uero filius nascatur de patre et spiritus sanctus procedat apatre et filio, nec tamen sit filius, quoniam "sicuti esta uideri non

    potest in hac uita: beatus Augustinus uelut "per speculum et inaenigmate" in libro de hac ipsa trinitate diligenter contemplatus est,et ego in Monologio meo, cuius supra memini, pro mea possibilitatedisputaui. Si quis autem uult scire cur, cum in summa essentia nullussit sexus, parens ibi potius dicatur pater quam mater, aut prolesfilius quam filia, aut cur pater tantum ingenitus, filius tantumgenitus, spiritus sanctus nec genitus nec ingenitus: in eodem libelloaperte inueniet.

    http://pdfcrowd.com/http://pdfcrowd.com/redirect/?url=http%3a%2f%2findividual.utoronto.ca%2fpking%2fresources%2fanselm%2fDe_incarnatione_Verbi.txt&id=ma-140629103104-68b98aa9http://pdfcrowd.com/customize/http://pdfcrowd.com/html-to-pdf-api/?ref=pdf