Upload
others
View
6
Download
0
Embed Size (px)
Citation preview
Thomas d’Aquin, (1225-1274)
Catena in Lucam 7, 36-50 péricope de la pécheresse repentie un cas de traitement des sources
Rencontres du Labex-hastec 16 octobre 2014
Fabio Gibiino & Martin Morard
2015
Catena aurea in Lucam 7,36-50
Une page de la Catena aurea sur l’évangile de Luc
(manuscrit de Laon, BM 88) :
• Le texte biblique est en grandes lettres sur la gauche des colonnes
• Les sentences patristiques traitées par de Thomas, en petits modules, entourent le texte de l’évangile.
• La répétition du lemme biblique commenté est soulignée
• Le nom des auteurs cités est indiqué au début des sentences (ici en rose)
N.B. les numéros entre crochets dans les marges ont été ajoutés à l’occasion de cette présentation
Transcription du texte du manuscrit :
[1] BEDA. Quia superius dictum fuerat: et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum, baptizati
Baptismate Ioannis, idem Evangelista, quae verbis proposuerat, etiam factis astruit: iustificatam scilicet
sapientiam a iustis et poenitentibus, dicens rogabat autem illum quidam Pharisaeus ut manducaret cum illo.
[2] GREGORIUS NYSSENUS. Haec conscriptio quemdam utilem intellectum sapit. Sunt enim plerique eorum qui
se iustificant inflati suspicione vani sensus, priusquam veniat verum iudicium, separantes seipsos velut agnos ab
hoedis, nec tecto, nec escis cum plerisque communicare volentes, abominantes omnes quicumque non
extremum sed medium tenent callem in vita. Lucas ergo plus medicus animarum quam corporum, ostendit
ipsum Deum et salvatorem nostrum piissime alios visitantem; unde sequitur et ingressus domum Pharisaei
discubuit: non ut aliquid de vitiis eius sortiatur, sed ut impartiatur de iustitia propria. [3] CYRILLUS. Mulier
autem inhonestae vitae, promens autem fidelem affectum, venit ad Christum, quasi potentem veniam
commissorum largiri; sequitur enim et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod Iesus
accubuit in domo Pharisaei, attulit alabastrum unguenti. [4] BEDA. Alabastrum est genus marmoris candidi
variis coloribus intertincti, quod ad vasa unguentaria cavari solet, eo quod optime servare ea incorrupta dicatur.
[5] GREGORIUS IN OMELIIS. Quia enim haec mulier turpitudinis suae maculas aspexit, lavanda ad fontem
misericordiae cucurrit: convivantes non erubuit; nam quia semetipsam graviter erubescebat intus, nihil esse
credidit quod verecundaretur foris. Discite quo dolore ardet quae flere inter epulas non erubescit. [6]
GREGORIUS NYSSENUS. Indignitatem autem suam ostendens stabat post tergum, deiectis luminibus et effusa
coma, pedes amplectens, lacrymisque eos perfundens; rebus tristem animum ostendebat, veniam implorans;
sequitur enim et stans retro secus pedes eius, lacrymis coepit rigare pedes eius.
• La Catena s’appuye sur un corpus d'œuvres d’auteurs latins et grecs, dont certains, parmi les grecs, n’avaient jamais été traduits en latin auparavant.
Gregorius Magnus, Homelia in Evangelia,
lib. 2, homilia 33, § 5, CCSL 141, ed.
R. Etaix, Turnholti 1999, p. 292.100-
293.140 :
« Haec, fratres carissimi, historica
expositione transcurrimus, nunc si placet, ea
quae dicta sunt mystico intellectu
disseramus. Quem namque pharisaeus de
falsa iustitia praesumens nisi iudaicum
populum, quem peccatrix mulier, sed ad
uestigia Domini ueniens et plorans, nisi
conuersam gentilitatem designat ? Quae
cum alabastro uenit, unguentum fudit, retro
secus pedes stetit, lacrimis pedes rigauit,
capillis tersit, eosdem que quos infundebat et
tergebat pedes osculari non desiit.
Beda Venerabilis, In Lucae euangelium
expositio, lib. 3, cap. 7, CCSL 120,
ed. D. Hurst, Turnolti 1960, p. 168, 109-
169.140 :
Haec historica expositione dicta sint, nunc
mystici intellectus secreta uideamus.
Quem namque pharisaeus de falsa iustitia
praesumens nisi iudaicum populum ?
quem peccatrix mulier sed ad uestigia
domini ueniens et plorans nisi conuersam
gentilitatem designat ?
Rogabat autem pharisaeus dominum ut
manducaret cum illo quia populus idem
quem uenientem credere noluit uenturum
sperare non desiit immo uotis precatoriis ut
ueniat optare dicens: excita potentiam tuam
et ueni ut saluos facias nos.
Glossa Ordinaria in Lucam 7, 36, gl.
marg. 2 :
MYSTICE. Phariseus de falsa iusticia
presumens iudaicum populum significat,
qui Dominum ad convivium invitat, quia
quem venientem non credidit, venturum
sperare non desit. Set adhuc cum voto
dicit : « Excita potentiam tuam et veni ».
Pour comprendre la méthode de Thomas dans ce passage, il faut comparer d’abord la Catena
aux principaux commentaires antérieurs :
• La Glose marginale dépend directement de Bède qui, lui-même dépend de Grégoire
Gregorius Magnus, Homelia in
Evangelia, lib. 2, homilia 33, § 5,
CCSL 141, ed. R. Etaix, Turnholti
1999, p. 292.100-293.140 :
« Haec, fratres carissimi, historica
expositione transcurrimus, nunc si
placet, ea quae dicta sunt [a]
mystico intellectu disseramus.
Quem namque [b] pharisaeus de
falsa iustitia praesumens nisi
[c] iudaicum populum, quem [d]
peccatrix mulier, sed ad uestigia
Domini ueniens et plorans, nisi [e]
conuersam gentilitatem designat ?
Quae cum alabastro uenit,
unguentum fudit, retro secus pedes
stetit, lacrimis pedes rigauit, capillis
tersit, eosdem que quos infundebat et
tergebat pedes osculari non desiit.
Beda Venerabilis, In Lucae
euangelium expositio, lib. 3, cap. 7,
CCSL 120, ed. D. Hurst, Turnolti
1960, p. 168, 109-169.140 :
Haec historica expositione dicta sint,
nunc mystici intellectus secreta
uideamus.
Quem namque pharisaeus de falsa
iustitia praesumens nisi iudaicum
populum?
quem peccatrix mulier sed ad
uestigia domini ueniens et plorans
nisi conuersam gentilitatem
designat?
Rogabat autem pharisaeus dominum
ut manducaret cum illo quia populus
idem quem uenientem credere noluit
uenturum sperare non desiit immo
uotis precatoriis ut ueniat optare
dicens: excita potentiam tuam et ueni
ut saluos facias nos.
Glossa Ordinaria in Lucam 7,
36, gl. marg. 2 :
MYSTICE. Phariseus de falsa
iusticia presumens iudaicum
populum significat, qui Dominum
ad convivium invitat, quia quem
venientem non credidit, venturum
sperare non desit. Set adhuc cum
voto dicit : « Excita potentiam
tuam et veni ».
[26] Catena aurea, {Lc 7, 36-50}
Gregorius.
[a] Mystico autem intellectu,
[b] phariseus de falsa iustitia
presumens,
[c] iudaicum populum,
[d] peccatrix mulier, sed ad
vestigia domini veniens et plorans,
[e] conversam gentilitatem
designat.
• Tous les mots de la Catena sont repris littéralement et directement de Grégoire, selon le principe du retour aux originalia , sans tenir compte des compilations antérieures (Bède et Glose ordinaire).
• Thomas sélectionne les termes de Grégoire qui mettent en évidence l’idée qu’il considère essentielle pour la compréhension du passage: le pharisien et la pécheresse signifient, respectivement, au sens mystique, le peuple juif et les Gentils convertis.
Catena
[27] Ambrosius. Vel princeps huius seculi quidam leprosus est, domus autem simonis leprosi terra est ; ergo Dominus ex illis superioribus locis descendit in terram ; neque enim sanari potuisset hec mulier, que speciem habet anime vel ecclesie, nisi Christus venisset in terram. Merito autem speciem accipit peccatricis, quia Christus quoque formam peccatoris accepit. Itaque si constituas animam fideliter appropinquantem Deo, non peccatis turpibus et obscoenis, sed pie servientem Dei verbo, habentem immaculate fiduciam castitatis ; ad ipsum Christi caput ascendit caput autem Christi Deus est. Sed qui caput non tenet Christi, ille pedes teneat Peccator ad pedes, iustus ad caput. Habet tamen etiam ea que peccavit unguentum.
• En alternance avec Grégoire le Grand, Thomas utilise massivement le commentaire d’Ambroise sur Luc. • Thomas ajoute des mots de liaison (ici : Vel) pour enchaîner les passages les uns aux autres.
Catena aurea in Lucam 7, 36-50}
Ambrosius.
Vel
[b] princeps huius seculi quidam leprosus est,
[a] domus autem simonis leprosi terra est ;
[c] ergo Dominus ex illis superioribus locis descendit in terram ;
neque enim sanari potuisset hec mulier,
[e] que speciem habet anime vel ecclesie,
[d] nisi Christus venisset in terram.
[f] Merito autem speciem accipit peccatricis, quia Christus quoque
formam peccatoris accepit.
[g] Itaque si constituas animam fideliter appropinquantem Deo,
non peccatis turpibus et obscoenis, sed pie servientem Dei verbo,
habentem immaculate fiduciam castitatis ; ad ipsum Christi caput
ascendit caput autem Christi Deus est.
[h] Sed qui caput non tenet Christi, ille pedes teneat.
Source
Ambrosius, Super Lucam, lib. 6, § 14, p. 178.122-179.141 : « Venit ergo dominus Iesus in domum Simonis
leprosi. Apparet oeconomia, quod leprosum non refugit, non uitat inmundum, ut maculas humani corporis possit
abolere. Domus autem leprosi erat in Bethania ; <bethania> per interpretationem domus oboeditionis dicitur.
Omnis igitur locus Bethania, portio autem totius loci domus Simonis. Nonne tibi uidetur Bethania mundus hic
esse, in quo seruitii oboedientis debemus obsequium, [a] domus autem Simonis leprosi terra esse, quae
mundi portio est ? [b] Princeps autem saeculi huius quidam leprosus est Simon. [c] Ergo dominus
Iesus Christus ex illis superioribus locis uenit in hunc mundum et descendit in terram. Non erat in hoc
mundo, sed oboediente pietate missus est in hunc mundum. Ipse dicit : sicut me misit in hunc mundum. Audiuit
ergo mul ier ista uenisse Christum, intrauit in domum Simonis ; neque enim sanari potuisset haec mulier,
[d] nisi Christus uenisset in terram. Et fortasse ideo etiam ipsa ingreditur domum Simonis, [e] quod
speciem habeat cuiusdam superioris animae scilicet uel ecclesiae, quae descendit in terram, ut bono odore sibi
populum congregaret ».
[f] Ambrosius, Super Lucam, lib. 6, § 21, p. 181.206-212 : « Beatus qui potest et oleo ungere pedes Christi.
Denique adhuc Simon non unxerat ; sed beatior quae ungit unguento ; multorum enim florum in unum collecta
gratia spargit odorum uarias suauitates. Et fortasse istud unguentum non possit alius nisi ecclesia sola deferre,
quae diuersi spiraminis innumerabiles habet flores, quae merito speciem accipit peccatricis, quia Christus
quoque formam peccatoris accepit ».
[g] Ambrosius, Super Lucam, lib. 6, § 14, p. 179.142-180.156 : « Hanc ergo mulierem inducit Matthaeus
supra caput Christi effundentem unguentum et ideo forte noluit dicere peccatricem ; nam peccatrix secundum
Lucam supra christi pedes effudit unguentum. Potest ergo non eadem esse, ne sibi contrarium euangelistae
dixisse uideantur. Potest etiam quaestio meriti et temporis diuersitate dissolui, ut adhuc illa peccatrix sit, iam
ista perfectior. Etsi enim personam non mutet ecclesia uel anima, tamen mutat profectum. Itaque si constituas
animam fideliter adpropinquantem Deo, non peccatis turpibus et obscenis, sed pie seruientem Dei uerbo,
habentem inmaculatae fiduciam castitatis, aduertis quod ad ipsum Christi ascendit caput ; caput autem
Christi Deus est et odorem meritorum spargit suorum. Christi enim bonus odor sumus Deo ; Deum quippe
honorat bonum fraglans odorem uita iustorum ».
[h] Ambrosius, Super Lucam, lib. 6, § 15, p. 180.156-164 : « Si haec intellegas, uidebis hanc feminam,
uidebis plane beatam, ubicumque praedicatum fuerit hoc euangelium, nominari nec eius umquam exolescere
memoriam, eo quod supra caput Christi bonorum fraglantia morum iustorum que factorum effudit unguentum.
Qui accedit ad caput nescit extolli, sicut ille frustra inflatus mente carnis suae et non tenens caput. Sed qui
caput non tenet Christi uel pedes teneat, quia corpus unum copulatum et subministratum crescit in
incrementum Dei ».
a b c d e f g h b a c e d f g h
Chaque sentence est l’aboutissement d’un travail complexe de réécriture: • sélection (choix des passages du texte source) • recomposition (réagencement de l’ordre des phrases du texte source)
{Lc 7, 36-50} Gregorius In Evang. {hom. 33}.
[a] Osculatur mulier pedes quos tersit quod nos quoque plene
agimus si studiose diligimus quos ex largitate continemus.
[b] Potest quoque per pedes ipsum mysterium incarnationis eius
intelligi. Osculamur igitur redemptoris pedes, cum mysterium
incarnationis eius ex toto corde diligimus. Unguento pedes
ungimus, cum ipsam humanitatis eius potentiam sacri eloquii
bona opinione predicamus. Sed hoc etiam phariseus vidit, et
invidit; quia cum iudaicus populus gentilitatem deum predicare
conspicit, sua apud se malitia tabescit. Sic autem phariseus
retunditur ut per eum perfidus ille populus ostendatur : [d] quia
videlicet infidelis ille populus nec ea que extra se erant, unquam
pro domino tribuit ; conversa autem gentilitas pro eo non solum
rerum substantiam, sed etiam sanguinem fudit.
Unde phariseo dicit : AQUAM PEDIBUS MEIS NON
DEDISTI; HEC AUTEM LACRYMIS RIGAVIT PEDES MEOS.
[c] Aqua quippe extra nos est, lacrymarum humor intra nos est.
[f] Infidelis etiam ille populus deo osculum non dedit, quia ex
caritate eum amare noluit cui ex timore servivit; [e] osculum
quippe dilectionis est signum : vocata autem gentilitas
redemptoris sui vestigia osculari non cessat, quia in eius
continuo amore suspirat.
Gregorius Magnus, Homelia in Evangelia, lib. 2, homilia 33, § 5, p. 292.100-
293.140 : [a] « Osculatur mulier pedes quos tergit. Quod nos quoque plene
agimus, si studiose diligimus quos ex largitate continemus, ne grauis nobis sit
necessitas proximi, ne ipsa eius indigentia quae sustentatur fiat onerosa, et cum
manus necessaria tribuit, animus a dilectione torpescat ».
[b] Gregorius Magnus, Homelia in Evangelia, lib. 2, homilia 33, § 6, p. 293.141-
295.182 : « Potest quoque per pedes ipsum mysterium incarnationis eius
intelligi, quo diuinitas terram tetigit, quia carnem sumpsit. Verbum enim caro
factum est et habitauit in nobis. Osculamur igitur Redemptoris pedes, cum
mysterium incarnationis eius ex toto corde diligimus. Vnguento pedes
ungimus, cum ipsam humanitatis eius potentiam sacri eloquii bona opinione
praedicamus. Sed hoc pharisaeus uidet et inuidet, quia cum iudaicus
populus gentilitatem Deum praedicare conspicit, sua apud se malitia
tabescit. Sed Redemptor noster facta ei mulieris quasi bona gentilitatis enumerat,
ut in quo malo iaceat agnoscat. Nam sic pharisaeus retunditur, ut per eum,
sicut diximus, perfidus ille populus ostendatur. Intraui in domum tuam, aquam
pedibus meis non dedisti, haec autem lacrimis rigauit pedes meos.
[c] Aqua quippe extra nos est, lacrimarum humor intra nos, [d] quia uidelicet
infidelis ille populus nec ea quae extra se erant umquam pro Domino
tribuit; conuersa autem gentilitas pro eo non solum rerum substantiam, sed
etiam sanguinem fudit. Osculum mihi non dedisti, haec autem ex quo intrauit
non cessauit osculari pedes meos. [e] Osculum quippe dilectionis est signum.
[f] Et infidelis ille populus Deo osculum non dedit, quia ex caritate eum
amare noluit, cui ex timore seruiuit. Vocata autem gentilitas Redemptoris
sui uestigia osculari non cessat, quia in eius continuo amore suspirat
• Thomas insère le rappel du lemme biblique à l’intérieur des sentences recomposées pour souligner l’articulation du commentaire patristique avec le texte commenté.
[1] Plerumque oportuit aliqua rescindi de medio ad prolixitatem vitandam necnon ad manifestiorem sensum,
• Le plus souvent il a fallu couper certaines choses du milieu [du texte] pour éviter la prolixité et pour rendre le sens plus évident ,
[2] vel, secundum congruentiam expositionis, littere ordinem commutari
• ou, selon la pertinence de l’exposé, changer l’ordre des mots.
[3] Interdum etiam sensum posui, verba dimisi, precipue in homiliario Chrysostomi, propter hoc quod est translatio vitiosa.
• De temps en temps, j’ai établi le sens, j’ai laissé tomber des mots, surtout dans l’homéliaire de Chrysostome, à cause de la traduction défectueuse.
[4] Fuit autem mea intentio in hoc opere non solum sensum prosequi litteralem, sed etiam mysticum ponere
• […] ne pas me limiter au sens littéral, mais aussi établir le sens mystique
[5] Interdum etiam errores destruere nec non confirmare catholicam veritatem.
• […] détruire les erreurs et tout autant confirmer la vérité catholique
• Cette méthode est annoncée par Thomas comme « son intention » dans sa lettre dédicatoire au pape Urbain IV § 8-9.