24
IB HL Poems for Paper 2 Love Poetry Catullus II. fletus passeris Lesbiae Passer, deliciae meae puellae, quocum ludere, quem in sinu tenere, cui primum digitum dare appetenti et acris solet incitare morsus, cum desiderio meo nitenti 5 carum nescioquid lubet iocari ut solaciolum sui doloris, credo, ut tum gravis acquiescat ardor: tecum ludere sicut ipsa possem et tristis animi levare curas! 10 XIII. ad Fabullum Cenabis bene, mi Fabulle, apud me paucis, si tibi di favent, diebus, si tecum attuleris bonam atque magnam cenam, non sine candida puella et vino et sale et omnibus cachinnis. 5 haec si, inquam, attuleris, venuste noster, cenabis bene; nam tui Catulli plenus sacculus est aranearum. sed contra accipies meros amores seu quid suavius elegantiusve est: 10 nam unguentum dabo, quod meae puellae donarunt Veneres Cupidinesque, quod tu cum olfacies, deos rogabis, totum ut te faciant, Fabulle, nasum. XXXV. ad Caecilium iubet libello loqui Poetae tenero, meo sodali, velim Caecilio, papyre, dicas Veronam veniat, Noui relinquens Comi moenia Lariumque litus. nam quasdam volo cogitationes 5 amici accipiat sui meique. quare, si sapiet, viam vorabit, quamvis candida milies puella euntem revocet, manusque collo ambas iniciens roget morari. 10

trinitylatin.weebly.com · Web viewmusa doctior; est enim venusteMagna Caecilio incohata Mater. XL. ad Ravidum Quaenam te mala mens, miselle Ravide,agit praecipitem in meos iambos?quis

  • Upload
    lamphuc

  • View
    228

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

IB HL Poems for Paper 2

Love Poetry

CatullusII. fletus passeris LesbiaePasser, deliciae meae puellae,quocum ludere, quem in sinu tenere,cui primum digitum dare appetentiet acris solet incitare morsus,cum desiderio meo nitenti 5carum nescioquid lubet iocariut solaciolum sui doloris,credo, ut tum gravis acquiescat ardor:tecum ludere sicut ipsa possemet tristis animi levare curas! 10

XIII. ad FabullumCenabis bene, mi Fabulle, apud mepaucis, si tibi di favent, diebus,si tecum attuleris bonam atque magnamcenam, non sine candida puellaet vino et sale et omnibus cachinnis. 5haec si, inquam, attuleris, venuste noster,cenabis bene; nam tui Catulliplenus sacculus est aranearum.sed contra accipies meros amoresseu quid suavius elegantiusve est: 10nam unguentum dabo, quod meae puellaedonarunt Veneres Cupidinesque,quod tu cum olfacies, deos rogabis,totum ut te faciant, Fabulle, nasum.

XXXV. ad Caecilium iubet libello loquiPoetae tenero, meo sodali,velim Caecilio, papyre, dicasVeronam veniat, Noui relinquensComi moenia Lariumque litus.nam quasdam volo cogitationes 5amici accipiat sui meique.quare, si sapiet, viam vorabit,quamvis candida milies puellaeuntem revocet, manusque colloambas iniciens roget morari. 10quae nunc, si mihi vera nuntiantur,illum deperit impotente amore.nam quo tempore legit incohatamDindymi dominam, ex eo misellaeignes interiorem edunt medullam. 15ignosco tibi, Sapphica puella

musa doctior; est enim venusteMagna Caecilio incohata Mater.

XL. ad RavidumQuaenam te mala mens, miselle Ravide,agit praecipitem in meos iambos?quis deus tibi non bene advocatusvecordem parat excitare rixam?an ut pervenias in ora vulgi? 5quid vis? qualubet esse notus optas?eris, quandoquidem meos amorescum longa voluisti amare poena.

LI. ad LesbiamIlle mi par esse deo videtur,ille, si fas est, superare divos,qui sedens adversus identidem te     spectat et auditdulce ridentem, misero quod omnis 5eripit sensus mihi: nam simul te,Lesbia, aspexi, nihil est super mi     * * * * * * * *lingua sed torpet, tenuis sub artusflamma demanat, sonitu suopte 10tintinant aures gemina, teguntur     lumina nocte.otium, Catulle, tibi molestum est:otio exsultas nimiumque gestis:otium et reges prius et beatas 15     perdidit urbes.

LXII. exametrum carmen nuptialeVesper adest, iuvenes, consurgite: Vesper Olympoexspectata diu vix tandem lumina tollit.surgere iam tempus, iam pinguis linquere mensas,iam veniet virgo, iam dicetur hymenaeus.Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! 5Cernitis, innuptae, iuvenes? consurgite contra;nimirum Oetaeos ostendit Noctifer ignes.sic certest; viden ut perniciter exsiluere?non temere exsiluere, canent quod vincere par est.Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! 10non facilis nobis, aequales, palma parata est:aspicite, innuptae secum ut meditata requirunt.non frustra meditantur: habent memorabile quod sit;nec mirum, penitus quae tota mente laborant.nos alio mentes, alio divisimus aures; 15iure igitur vincemur: amat victoria curam.quare nunc animos saltem convertite vestros;dicere iam incipient, iam respondere decebit.Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

Hespere, quis caelo fertur crudelior ignis? 20qui natam possis complexu avellere matris,complexu matris retinentem avellere natam,et iuveni ardenti castam donare puellam.quid faciunt hostes capta crudelius urbe?Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! 25Hespere, quis caelo lucet iucundior ignis?qui desponsa tua firmes conubia flamma,quae pepigere viri, pepigerunt ante parentes,nec iunxere prius quam se tuus extulit ardor.quid datur a divis felici optatius hora? 30Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!Hesperus e nobis, aequales, abstulit unam.* * * * * * * * * * * * * * * * namque tuo adventu vigilat custodia semper, 35nocte latent fures, quos idem saepe reuertens,Hespere, mutato comprendis nomine Eousat lubet innuptis ficto te carpere questu.quid tum, si carpunt, tacita quem mente requirunt?Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! 40Ut flos in saeptis secretus nascitur hortis,ignotus pecori, nullo convolsus aratro,quem mulcent aurae, firmat sol, educat imber;multi illum pueri, multae optavere puellae:idem cum tenui carptus defloruit ungui, 45nulli illum pueri, nullae optavere puellae:sic virgo, dum intacta manet, dum cara suis est;cum castum amisit polluto corpore florem,nec pueris iucunda manet, nec cara puellis.Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee! 50Ut vidua in nudo vitis quae nascitur aruo,numquam se extollit, numquam mitem educat uvam,sed tenerum prono deflectens pondere corpusiam iam contingit summum radice flagellum;hanc nulli agricolae, nulli coluere iuvenci: 55at si forte eadem est ulmo coniuncta marito,multi illam agricolae, multi coluere iuvenci:sic virgo dum intacta manet, dum inculta senescit;cum par conubium maturo tempore adepta est,cara viro magis et minus est invisa parenti. 60Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!Et tu ne pugna cum tali coniuge virgo.non aequom est pugnare, pater cui tradidit ipse,ipse pater cum matre, quibus parere necesse est.virginitas non tota tua est, ex parte parentum est, 65tertia pars patrest, pars est data tertia matri,tertia sola tua est: noli pugnare duobus,qui genero suo iura simul cum dote dederunt.Hymen o Hymenaee, Hymen ades o Hymenaee!

LXVII. de ianua moechae cuiusdamO dulci iucunda virgo, iucunda parenti,     salve, teque bona Iuppiter auctet ope,ianua, quam Balbo dicunt servisse benigne     olim, cum sedes ipse senex tenuit,quamque ferunt rursus gnato servisse maligne, 5     postquam es porrecto facta marita sene.dic agedum nobis, quare mutata feraris     in dominum veterem deseruisse fidem.'Non (ita Caecilio placeam, cui tradita nunc sum)     culpa mea est, quamquam dicitur esse mea, 10nec peccatum a me quisquam pote dicere quicquam:     verum istius populi ianua qui te facit,qui quacumque aliquid reperitur non bene factum     ad me omnes clamant: ianua, culpa tua est.'Non istuc satis est uno te dicere verbo. 15     sed facere ut quivis sentiat et videat.'Qui possum? nemo quaerit nec scire laborat?'     Nos volumus: nobis dicere ne dubita.'Primum igitur, virgo quod fertur tradita nobis,     falsum est. non illam vir prior attigerit, 20languidior tenera cui pendens sicula beta.     numquam se mediam sustulit ad tunicam;sed pater illius gnati violasse cubile     dicitur et miseram conscelerasse domum,sive quod impia mens caeco flagrabat amore, 25     seu quod iners sterili semine natus erat,ut quaerendum unde foret nervosius illud,     quod posset zonam solvere virgineam.'Egregium narras mira pietate parentem.     qui ipse sui gnati minxerit in gremium. 30Atqui non solum hoc dicit se cognitum habere     Brixia Cycneae supposita speculae,flavus quam molli praecurrit flumine Mella,     Brixia Veronae mater amata meae,sed de Postumio et Corneli narrat amore, 35     cum quibus illa malum fecit adulterium.dixerit hic aliquis: quid? tu istaec, ianua, nosti,     cui numquam domini limine abesse licet,nec populum auscultare, sed hic suffixa tigillo     tantum operire soles aut aperire domum? 40saepe illam audivi furtiva voce loquentem     solam cum ancillis haec sua flagitia,nomine dicentem quos diximus, utpote quae mi     speraret nec linguam esse nec auriculam.praeterea addebat quendam, quem dicere nolo 45     nomine, ne tollat rubra supercilia.longus homo est, magnas cui lites intulit olim     falsum mendaci ventre puerperium.'

LXX.Nulli se dicit mulier mea nubere malle     quam mihi, non si se Iuppiter ipse petat.dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,     in vento et rapida scribere oportet aqua.

LXXV. ad LesbiamHuc est mens deducta tua mea, Lesbia, culpa     atque ita se officio perdidit ipsa suo,ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias,     nec desistere amare, omnia si facias.

LXXXVII. ad LesbiamNulla potest mulier tantum se dicere amatam     vere, quantum a me Lesbia amata mea est.nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,     quanta in amore tuo ex parte reperta mea est.

XCVI. ad Gaium Licinium CalvumSi quicquam mutis gratum acceptumque sepulcris     accidere a nostro, Calve, dolore potest,quo desiderio veteres renovamus amores     atque olim missas flemus amicitias,certe non tanto mors immatura dolori est 5     Qvintiliae, quantum gaudet amore tuo.

XCIX. ad IuventiumSurripui tibi, dum ludis, mellite Iuventi,     suaviolum dulci dulcius ambrosia.verum id non impune tuli: namque amplius horam     suffixum in summa me memini esse cruce,dum tibi me purgo nec possum fletibus ullis 5     tantillum vestrae demere saevitiae.nam simul id factum est, multis diluta labella     guttis abstersisti omnibus articulis,ne quicquam nostro contractum ex ore maneret,     tamquam commictae spurca saliva lupae. 10praeterea infesto miserum me tradere amori     non cessasti omnique excruciare modo,ut mi ex ambrosia mutatum iam foret illud     suaviolum tristi tristius elleboro.quam quoniam poenam misero proponis amori, 15     numquam iam posthac basia surripiam.

CX. ad AufilenamAufilena, bonae semper laudantur amicae:     accipiunt pretium, quae facere instituunt.tu, quod promisti, mihi quod mentita inimica es,     quod nec das et fers saepe, facis facinus.aut facere ingenuae est, aut non promisse pudicae, 5     Aufillena, fuit: sed data corripere

fraudando officiis, plus quam meretricis avarae     quae sese toto corpore prostituit.

HoraceI.VQuis multa gracilis te puer in rosaperfusus liquidis urget odoribus     grato, Pyrrha, sub antro?     cui flavam religas comam,simplex munditiis? Heu quotiens fidem               5mutatosque deos flebit et aspera     nigris aequora ventis     emirabitur insolens,qui nunc te fruitur credulus aurea,qui semper vacuam, semper amabilem               10     sperat, nescius aurae     fallacis. Miseri, quibusintemptata nites. Me tabula sacervotiva paries indicat uvida     suspendisse potenti     vestimenta maris deo.               15

I.XIII     Cum tu, Lydia, Telephicervicem roseam, cerea Telephi     laudas bracchia, vae, meumfervens difficili bile tumet iecur.     Tunc nec mens mihi nec colorcerta sede manet, umor et in genas               5     furtim labitur, arguensquam lentis penitus macerer ignibus.     Uror, seu tibi candidosturparunt umeros inmodicae mero               10     rixae, sive puer furensinpressit memorem dente labris notam.     Non, si me satis audias,speres perpetuum dulcia barbare     laedentem oscula, quae Venus               15quinta parte sui nectaris imbuit.     Felices ter et ampliusquos inrupta tenet copula nec malis     divolsus querimoniissuprema citius solvet amor die.               20

I.XXIIInteger vitae scelerisque purusnon eget Mauris iaculis neque arcunec venenatis gravida sagittis,     Fusce, pharetra,sive per Syrtis iter aestuosas               5sive facturus per inhospitalem

Caucasum vel quae loca fabulosus     lambit Hydaspes.Namque me silva lupus in Sabina,dum meam canto Lalagen et ultra               10terminum curis vagor expeditis,     fugit inermem,quale portentum neque militarisDaunias latis alit aesculetisnec Iubae tellus generat, leonum               15     arida nutrix.Pone me pigris ubi nulla campisarbor aestiva recreatur aura,quod latus mundi nebulae malusque     Iuppiter urget;               20pone sub curru nimium propinquisolis in terra domibus negata:dulce ridentem Lalagen amabo,     dulce loquentem.

III.XXVIVixi puellis nuper idoneuset militavi non sine gloria;     nunc arma defunctumque bello     barbiton hic paries habebit,laevom marinae qui Veneris latus               5custodit. Hic, hic ponite lucida     funalia et vectis et arcus     oppositis foribus minacis.O quae beatum diva tenes Cyprum etMemphin carentem Sithonia niue               10     regina, sublimi flagello     tange Chloen semel arrogantem.

IV.I     Intermissa, Venus, diurursus bella moves? Parce precor, precor.     Non sum qualis eram bonaesub regno Cinarae. Desine, dulcium     mater saeva Cupidinum,               5circa lustra decem flectere mollibus     iam durum imperiis: abi,quo blandae iuvenum te revocant preces.     Tempestiuius in domumPauli purpureis ales oloribus               10     comissabere Maximi,si torrere iecur quaeris idoneum;     namque et nobilis et decenset pro sollicitis non tacitus reis     et centum puer artium               15late signa feret militiae tuae,     et, quandoque potentior

largi muneribus riserit aemuli,     Albanos prope te lacusponet marmoream sub trabe citrea.               20     Illic plurima naribusduces tura, lyraque et Berecyntia     delectabere tibiamixtis carminibus non sine fistula;     illic bis pueri dienumen cum teneris virginibus tuum               25     laudantes pede candidoin morem Salium ter quatient humum.     Me nec femina nec pueriam nec spes animi credula mutui               30     nec certare iuvat meronec vincire novis tempora floribus.     Sed cur heu, Ligurine, curmanat rara meas lacrima per genas?     Cur facunda parvm decoro               35inter verba cadit lingua silentio?     Nocturnis ego somniisiam captum teneo, iam volucrem sequor     te per gramina Martiicampi, te per aquas, dure, volubilis.               40

OvidAmores I.IArma gravi numero violentaque bella parabam    edere, materia conveniente modis.par erat inferior versus—risisse Cupido    dicitur atque unum surripuisse pedem.'Quis tibi, saeve puer, dedit hoc in carmina iuris?               5    Pieridum vates, non tua turba sumus.quid, si praeripiat flavae Venus arma Minervae,    ventilet accensas flava Minerva faces?quis probet in silvis Cererem regnare iugosis,    lege pharetratae Virginis arva coli?               10crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum    instruat, Aoniam Marte movente lyram?sunt tibi magna, puer, nimiumque potentia regna;    cur opus adfectas, ambitiose, novum?an, quod ubique, tuum est? tua sunt Heliconia tempe?               15    vix etiam Phoebo iam lyra tuta sua est?cum bene surrexit versu nova pagina primo,    attenuat nervos proximus ille meos;nec mihi materia est numeris levioribus apta,    aut puer aut longas compta puella comas.'               20Questus eram, pharetra cum protinus ille soluta    legit in exitium spicula facta meum,lunavitque genu sinuosum fortiter arcum,    'quod' que 'canas, vates, accipe' dixit 'opus!'Me miserum! certas habuit puer ille sagittas.               25

    uror, et in vacuo pectore regnat Amor.Sex mihi surgat opus numeris, in quinque residat:    ferrea cum vestris bella valete modis!cingere litorea flaventia tempora myrto,    Musa, per undenos emodulanda pedes!               30

I.IIIIusta precor: quae me nuper praedata puella est,    aut amet aut faciat, cur ego semper amem!a, nimium volui—tantum patiatur amari;    audierit nostras tot Cytherea preces!Accipe, per longos tibi qui deserviat annos;               5    accipe, qui pura norit amare fide!si me non veterum commendant magna parentum    nomina, si nostri sanguinis auctor eques,nec meus innumeris renovatur campus aratris,    temperat et sumptus parcus uterque parens—               10at Phoebus comitesque novem vitisque repertor    hac faciunt, et me qui tibi donat, Amor,et nulli cessura fides, sine crimine mores    nudaque simplicitas purpureusque pudor.non mihi mille placent, non sum desultor amoris:               15    tu mihi, siqua fides, cura perennis eris.tecum, quos dederint annos mihi fila sororum,    vivere contingat teque dolente mori!te mihi materiem felicem in carmina praebe—    provenient causa carmina digna sua.               20carmine nomen habent exterrita cornibus Io    et quam fluminea lusit adulter ave,quaeque super pontum simulato vecta iuvenco    virginea tenuit cornua vara manu.nos quoque per totum pariter cantabimur orbem,               25    iunctaque semper erunt nomina nostra tuis.

I.IVVir tuus est epulas nobis aditurus easdem—    ultima coena tuo sit, precor, illa viro!ergo ego dilectam tantum conviva puellam    adspiciam? tangi quem iuvet, alter erit,alteriusque sinus apte subiecta fovebis?               5    iniciet collo, cum volet, ille manum?desino mirari, posito quod candida vino    Atracis ambiguos traxit in arma viros.nec mihi silva domus, nec equo mea membra cohaerent—    vix a te videor posse tenere manus!               10Quae tibi sint facienda tamen cognosce, nec Euris    da mea nec tepidis verba ferenda Notis!ante veni, quam vir—nec quid, si veneris ante,    possit agi video; sed tamen ante veni.cum premet ille torum, vultu comes ipsa modesto               15    ibis, ut accumbas—clam mihi tange pedem!

me specta nutusque meos vultumque loquacem;    excipe furtivas et refer ipsa notas.verba superciliis sine voce loquentia dicam;    verba leges digitis, verba notata mero.               20cum tibi succurret Veneris lascivia nostrae,    purpureas tenero pollice tange genas.siquid erit, de me tacita quod mente queraris,    pendeat extrema mollis ab aure manus.cum tibi, quae faciam, mea lux, dicamve, placebunt,               25    versetur digitis anulus usque tuis.tange manu mensam, tangunt quo more precantes,    optabis merito cum mala multa viro.Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse, iubeto;    tu puerum leviter posce, quod ipsa voles.               30quae tu reddideris ego primus pocula sumam,    et, qua tu biberis, hac ego parte bibam.si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse,    reice libatos illius ore cibos.nec premat inpositis sinito tua colla lacertis,               35    mite nec in rigido pectore pone caput;nec sinus admittat digitos habilesve papillae;    oscula praecipue nulla dedisse velis!oscula si dederis, fiam manifestus amator    et dicam 'mea sunt!' iniciamque manum.               40Haec tamen adspiciam, sed quae bene pallia celant,    illa mihi caeci causa timoris erunt.nec femori committe femur nec crure cohaere    nec tenerum duro cum pede iunge pedem.multa miser timeo, quia feci multa proterve,               45    exemplique metu torqueor, ecce, mei.saepe mihi dominaeque meae properata voluptas    veste sub iniecta dulce peregit opus.hoc tu non facies; sed, ne fecisse puteris,    conscia de tergo pallia deme tuo.               50vir bibat usque roga—precibus tamen oscula desint!—    dumque bibit, furtim si potes, adde merum.si bene conpositus somno vinoque iacebit,    consilium nobis resque locusque dabunt.cum surges abitura domum, surgemus et omnes,               55    in medium turbae fac memor agmen eas.agmine me invenies aut invenieris in illo:    quidquid ibi poteris tangere, tange, mei.Me miserum! monui, paucas quod prosit in horas;    separor a domina nocte iubente mea.               60nocte vir includet, lacrimis ego maestus obortis,    qua licet, ad saevas prosequar usque fores.oscula iam sumet, iam non tantum oscula sumet:    quod mihi das furtim, iure coacta dabis.verum invita dato—potes hoc—similisque coactae;               65    blanditiae taceant, sitque maligna Venus.si mea vota valent, illum quoque ne iuvet, opto;

    si minus, at certe te iuvet inde nihil.sed quaecumque tamen noctem fortuna sequetur,    cras mihi constanti voce dedisse nega!               70

I.VIIanitor—indignum!—dura religate catena,    difficilem moto cardine pande forem!quod precor, exiguum est—aditu fac ianua parvo    obliquum capiat semiadaperta latus.longus amor tales corpus tenuavit in usus               5    aptaque subducto pondere membra dedit.ille per excubias custodum leniter ire    monstrat: inoffensos derigit ille pedes.At quondam noctem simulacraque vana timebam;    mirabar, tenebris quisquis iturus erat.               10risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido    et leviter 'fies tu quoque fortis' ait.nec mora, venit amor—non umbras nocte volantis,    non timeo strictas in mea fata manus.te nimium lentum timeo, tibi blandior uni;               15    tu, me quo possis perdere, fulmen habes.Adspice—uti videas, inmitia claustra relaxa—    uda sit ut lacrimis ianua facta meis!certe ego, cum posita stares ad verbera veste,    ad dominam pro te verba tremente tuli.               20ergo quae valuit pro te quoque gratia quondam—    heu facinus!—pro me nunc valet illa parum?redde vicem meritis! grato licet esse quod optas.    tempora noctis eunt; excute poste seram!Excute! sic, inquam, longa relevere catena,               25    nec tibi perpetuo serva bibatur aqua!ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis,    roboribus duris ianua fulta riget.urbibus obsessis clausae munimina portae    prosunt; in media pace quid arma times?               30quid facies hosti, qui sic excludis amantem?    tempora noctis eunt; excute poste seram!Non ego militibus venio comitatus et armis;    solus eram, si non saevus adesset Amor.hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum;               35    ante vel a membris dividar ipse meis.ergo Amor et modicum circa mea tempora vinum    mecum est et madidis lapsa corona comis.arma quis haec timeat? quis non eat obvius illis?    tempora noctis eunt; excute poste seram!               40Lentus es: an somnus, qui te male perdat, amantis    verba dat in ventos aure repulsa tua?at, memini, primo, cum te celare volebam,    pervigil in mediae sidera noctis eras.forsitan et tecum tua nunc requiescit amica—               45    heu, melior quanto sors tua sorte mea!

dummodo sic, in me durae transite catenae!    tempora noctis eunt; excute poste seram!Fallimur, an verso sonuerunt cardine postes,    raucaque concussae signa dedere fores?               50fallimur—inpulsa est animoso ianua vento.    ei mihi, quam longe spem tulit aura meam!si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae,    huc ades et surdas flamine tunde foris!urbe silent tota, vitreoque madentia rore               55    tempora noctis eunt; excute poste seram!Aut ego iam ferroque ignique paratior ipse,    quem face sustineo, tecta superba petam.nox et Amor vinumque nihil moderabile suadent;    illa pudore vacat, Liber Amorque metu.               60omnia consumpsi, nec te precibusque minisque    movimus, o foribus durior ipse tuis.non te formosae decuit servare puellae    limina, sollicito carcere dignus eras.Iamque pruinosus molitur Lucifer axes,               65    inque suum miseros excitat ales opus.at tu, non laetis detracta corona capillis,    dura super tota limina nocte iace!tu dominae, cum te proiectam mane videbit,    temporis absumpti tam male testis eris.               70Qualiscumque vale sentique abeuntis honorem;    lente nec admisso turpis amante, vale!vos quoque, crudeles rigido cum limine postes    duraque conservae ligna, valete, fores!

Villains

Vergil, Aeneid X.689-746At Iovis interea monitis Mezentius ardenssuccedit pugnae Teucrosque invadit ovantis.               690concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,uni odiisque viro telisque frequentibus instant.ille (velut rupes vastum quae prodit in aequor,obvia ventorum furiis expostaque ponto,vim cunctam atque minas perfert caelique marisque               695ipsa immota manens) prolem Dolichaonis Hebrumsternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montisoccupat os faciemque adversam, poplite Palmumsucciso volvi segnem sinit, armaque Lauso               700donat habere umeris et vertice figere cristas.nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimantaaequalem comitemque, una quem nocte Theanoin lucem genitore Amyco dedit et face praegnasCisseis regina Parim; Paris urbe paterna               705occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.ac velut ille canum morsu de montibus altis

actus aper, multos Vesulus quem pinifer annosdefendit multosque palus Laurentia silvapascit harundinea, postquam inter retia ventum est,               710substitit infremuitque ferox et inhorruit armos,nec cuiquam irasci propiusve accedere virtus,sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;ille autem impavidus partis cunctatur in omnis               717dentibus infrendens et tergo decutit hastas:               718haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,               714non ulli est animus stricto concurrere ferro,               715missilibus longe et vasto clamore lacessunt.               716Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,               719Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.          720hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,purpureum pennis et pactae coniugis ostro,impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans(suadet enim vesana fames), si forte fugacemconspexit capream aut surgentem in cornua cervum,               725gaudet hians immane comasque arrexit et haeretvisceribus super incumbens; lavit improba taeterora cruor—sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.sternitur infelix Acron et calcibus atram               730tundit humum exspirans infractaque tela cruentat.atque idem fugientem haud est dignatus Orodensternere nec iacta caecum dare cuspide vulnus;obvius adversoque occurrit seque viro vircontulit, haud furto melior sed fortibus armis.               735tum super abiectum posito pede nixus et hasta:'pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.'conclamant socii laetum paeana secuti;ille autem exspirans: 'non me, quicumque es, inulto,victor, nec longum laetabere; te quoque fata               740prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.'ad quem subridens mixta Mezentius ira:'nunc morere. ast de me divum pater atque hominum rexviderit.' hoc dicens eduxit corpore telum.olli dura quies oculos et ferreus urget               745somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.

Livy, Ab Urbe Condita I.57-60[57] 1 Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in ea aetate, divitiis praepollens; eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos studebat, praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod se in fabrorum ministeriis ac servili tam diu habitos opere ab rege indignabantur. 2 Temptata res est, si primo impetu capi Ardea posset: ubi id parum processit, obsidione munitionibusque coepti premi hostes. 3 In his stativis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus; regii quidem iuvenes interdum otium conviviis comisationibusque inter se terebant. 4 Forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. 5 Suam quisque laudare miris modis; inde certamine accenso Collatinus negat verbis opus esse; paucis id quidem horis posse sciri

quantum ceteris praestet Lucretia sua. 6 "Quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos invisimusque praesentes nostrarum ingenia? 7 Id cuique spectatissimum sit quod necopinato viri adventu occurrerit oculis." 8 Incaluerant vino; "Age sane" omnes; citatis equis avolant Romam. 9 Quo cum primis se intendentibus tenebris pervenissent, pergunt inde Collatiam, ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus viderant tempus terentes sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. 10 Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit. 11 Adveniens vir Tarquiniique excepti benigne; victor maritus comiter invitat regios iuvenes. 12 Ibi Sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per vim stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas incitat. 13 Et tum quidem ab nocturno iuvenali ludo in castra redeunt.

[58] 1 Paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam venit. 2 Ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes videbantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit sinistraque manu mulieris pectore oppresso "Tace, Lucretia" inquit; "Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris vocem." 3 Cum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem videret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum. 4 Ubi obstinatam videbat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua iugulatum servum nudum positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. 5 Quo terrore cum vicisset obstinatam pudicitiam velut vi victrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium Romam eundem ad patrem Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant; ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse. 6 Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Iunio Bruto venit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conventus. 7 Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt. 8 Adventu suorum lacrimae obortae, quaerentique viro "Satin salve?" "Minime" inquit; "quid enim salvi est mulieri amissa pudicitia? 9 Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est tantum violatum, animus insons; mors testis erit. 10 Sed date dexteras fidemque haud impune adultero fore. 11 Sex. est Tarquinius qui hostis pro hospite priore nocte vi armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium." 12 Dant ordine omnes fidem; consolantur aegram animi avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et unde consilium afuerit culpam abesse. 13 "Vos" inquit "videritis quid illi debeatur: ego me etsi peccato absolvo, supplicio non libero; nec ulla deinde impudica Lucretiae exemplo vivet." 14 Cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in volnus moribunda cecidit. 15 Conclamat vir paterque.

[59] 1 Brutus illis luctu occupatis cultrum ex volnere Lucretiae extractum, manantem cruore prae se tenens, "Per hunc" inquit "castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, vosque, di, testes facio me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro igni quacumque dehinc vi possim exsecuturum, nec illos nec alium quemquam regnare Romae passurum." 2 Cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. 3 Ut praeceptum erat iurant; totique ab luctu versi in iram, Brutum iam inde ad expugnandum regnum vocantem sequuntur ducem.4 Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei novae atque indignitate homines. 5 Pro se quisque scelus regium ac vim queruntur. 6 Movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos. 7 Ferocissimus quisque iuvenum cum armis voluntarius adest; sequitur et cetera iuventus. 8 Inde patre praeside relicto Collatiae [ad portas] custodibusque datis ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti. 9 Ubi eo ventum est, quacumque incedit armata multitudo, pavorem ac tumultum facit; rursus ubi anteire primores civitatis vident, quidquid sit haud temere esse rentur. 10 Nec minorem

motum animorum Romae tam atrox res facit quam Collatiae fecerat; ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. 11 Quo simul ventum est, praeco ad tribunum celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum advocavit. 12 Ibi oratio habita nequaquam eius pectoris ingeniique quod simulatum ad eam diem fuerat, de vi ac libidine Sex. Tarquini, de stupro infando Lucretiae et miserabili caede, de orbitate Tricipitini cui morte filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset. 13 Addita superbia ipsius regis miseriaeque et labores plebis in fossas cloacasque exhauriendas demersae; Romanos homines, victores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos. 14 Indigna Ser. Tulli regis memorata caedes et invecta corpori patris nefando vehiculo filia, invocatique ultores parentum di. 15 His atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rerum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subicit, memoratis, incensam multitudinem perpulit ut imperium regi abrogaret exsulesque esse iuberet L. Tarquinium cum coniuge ac liberis. 16 Ipse iunioribus qui ultro nomina dabant lectis armatisque, ad concitandum inde adversus regem exercitum Ardeam in castra est profectus: imperium in urbe Lucretio, praefecto urbis iam ante ab rege instituto, relinquit. 17 Inter hunc tumultum Tullia domo profugit exsecrantibus quacumque incedebat invocantibusque parentum furias viris mulieribusque.

[60] 1 Harum rerum nuntiis in castra perlatis cum re nova trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus—senserat enim adventum—ne obvius fieret; eodemque fere tempore, diversis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam venerunt. 2 Tarquinio clausae portae exsiliumque indictum: liberatorem urbis laeta castra accepere, exactique inde liberi regis. 3 Duo patrem secuti sunt qui exsulatum Caere in Etruscos ierunt. 4 Sex. Tarquinius Gabios tamquam in suum regnum profectus ab ultoribus veterum simultatium, quas sibi ipse caedibus rapinisque concierat, est interfectus.5 L. Tarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. 6 Regnatum Romae ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quattuor. 7 Duo consules inde comitiis centuriatis a praefecto urbis ex commentariis Ser. Tulli creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

Livy, Ab Urbe Condita III.44-48[44] Sequitur aliud in urbe nefas, ab libidine ortum, haud minus foedo eventu quam quod per stuprum caedemque Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat, ut non finis solum idem decemviris qui regibus sed causa etiam eadem imperii amittendi esset. Ap. Claudium virginis plebeiae stuprandae libido cepit. Pater virginis, L. Verginius, honestum ordinem in Algido ducebat, vir exempli recti domi militiaeque. Perinde uxor instituta fuerat liberique instituebantur. Desponderat filiam L. Icilio tribunicio, viro acri et pro causa plebis expertae virtutis. Hanc virginem adultam forma excellentem Appius amore amens pretio ac spe perlicere adortus, postquam omnia pudore saepta animadverterat, ad crudelem superbamque vim animum convertit. M. Claudio clienti negotium dedit, ut virginem in servitutem adsereret neque cederet secundum libertatem postulantibus vindicias, quod pater puellae abesset locum iniuriae esse ratus. Virgini venienti in forum—ibi namque in tabernaculis litterarum ludi erant—minister decemviri libidinis manum iniecit, serva sua natam servamque appellans, sequique se iubebat: cunctantem vi abstracturum. Pavida puella stupente, ad clamorem nutricis fidem Quiritium implorantis fit concursus; Vergini patris sponsique Icili populare nomen celebrabatur. Notos gratia eorum, turbam indignitas rei virgini conciliat. Iam a vi tuta erat, cum adsertor nihil opus esse multitudine concitata ait; se iure grassari, non vi. Vocat puellam in ius. Auctoribus qui aderant ut sequerentur, ad tribunal Appi perventum est. Notam iudici fabulam petitor, quippe apud ipsum auctorem argumenti, peragit: puellam domi suae natam furtoque inde in domum Vergini translatam suppositam ei esse; id se indicio compertum adferre probaturumque vel ipso Verginio iudice, ad quem maior pars iniuriae eius pertineat; interim dominum sequi ancillam aequum esse. Advocati puellae, cum Verginium rei publicae causa dixissent abesse, biduo adfuturum si nuntiatum ei sit, iniquum esse absentem de liberis dimicare, postulant ut rem integram in patris adventum differat, lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem, neu patiatur virginem adultam famae prius quam libertatis periculum adire.

[45] Appius decreto praefatur quam libertati faverit eam ipsam legem declarare quam Vergini amici postulationi suae praetendant; ceterum ita in ea firmum libertati fore praesidium, si nec causis nec personis variet. In iis enim qui adserantur in libertatem, quia quivis lege agere possit, id iuris esse: in ea quae in patris manu sit, neminem esse alium cui dominus possessione cedat. Placere itaque patrem arcessiri; interea iuris sui iacturam adsertorem non facere quin ducat puellam sistendamque in adventum eius qui pater dicatur promittat.Adversus iniuriam decreti cum multi magis fremerent quam quisquam unus recusare auderet, P. Numitorius puellae auus et sponsus Icilius interveniunt; dataque inter turbam via, cum multitudo Icili maxime interventu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait vociferantemque Icilium submovet. Placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset. 'Ferro hinc tibi submovendus sum, Appi' inquit, 'ut tacitum feras quod celari vis. Virginem ego hanc sum ducturus nuptamque pudicam habiturus. Proinde omnes collegarum quoque lictores convoca; expediri virgas et secures iube; non manebit extra domum patris sponsa Icili. Non si tribunicium auxilium et provocationem plebi Romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque regnum vestrae libidini datum est. Saevite in tergum et in cervices nostras: pudicitia saltem in tuto sit. Huic si vis adferetur, ego praesentium Quiritium pro sponsa, Verginius militum pro unica filia, omnes deorum hominumque implorabimus fidem, neque tu istud unquam decretum sine caede nostra referes. Postulo Appi, etiam atque etiam consideres quo progrediare. Verginius viderit de filia ubi venerit quid agat; hoc tantum sciat sibi si huius vindiciis cesserit condicionem filiae quaerendam esse. Me vindicantem sponsam in libertatem vita citius deseret quam fides.'

[46] Concitata multitudo erat certamenque instare videbatur. Lictores Icilium circumsteterant; nec ultra minas tamen processum est, cum Appius non Verginiam defendi ab Icilio, sed inquietum hominem et tribunatum etiam nunc spirantem locum seditionis quaerere diceret. Non praebiturum se illi eo die materiam, sed, ut iam sciret non id petulantiae suae sed Verginio absenti et patrio nomini et libertati datum, ius eo die se non dicturum neque decretum interpositurum: a M. Claudio petiturum ut decederet iure suo vindicarique puellam in posterum diem pateretur; quod nisi pater postero die adfuisset, denuntiare se Icilio similibusque Icili neque legi suae latorem neque decemviro constantiam defore; nec se utique collegarum lictores convocaturum ad coercendos seditionis auctores: contentum se suis lictoribus fore.Cum dilatum tempus iniuriae esset secessissentque advocati puellae, placuit omnium primum fratrem Icili filiumque Numitori, impigros iuvenes, pergere inde recta ad portam, et quantum adcelerari posset Verginium acciri e castris; in eo verti puellae salutem, si postero die vindex iniuriae ad tempus praesto esset. Iussi pergunt citatisque equis nuntium ad patrem perferunt. Cum instaret adsertor puellae ut vindicaret sponsoresque daret, atque id ipsum agi diceret Icilius, sedulo tempus terrens dum praeciperent iter nuntii missi in castra, manus tollere undique multitudo et se quisque paratum ad spondendum Icilio ostendere. Atque ille lacrimabundus 'gratum est' inquit; 'crastina die vestra opera utar; sponsorum nunc satis est.' Ita vindicatur Verginia spondentibus propinquis. Appius paulisper moratus ne eius rei causa sedisse videretur, postquam omissis rebus aliis prae cura unius nemo adibat, domum se recepit collegisque in castra scribit, ne Verginio commeatum dent atque etiam in custodia habeant. Improbum consilium serum, ut debuit, fuit et iam commeatu sumpto profectus Verginius prima vigilia erat, cum postero die mane de retinendo eo nequiquam litterae redduntur.

[47] At in urbe prima luce cum civitas in foro exspectatione erecta staret, Verginius sordidatus filiam secum obsoleta veste comitantibus aliquot matronis cum ingenti advocatione in forum deducit. Circumire ibi et prensare homines coepit et non orare solum precariam opem, sed pro debita petere: se pro liberis eorum ac coniugibus cottidie in acie stare, nec alium virum esse cuius strenue ac ferociter facta in bello plura memorari possent: quid prodesse si, incolumi urbe, quae capta ultima timeantur liberis suis sint patienda? Haec prope contionabundus circumibat homines. Similia his ab Icilio iactabantur. Comitatus muliebris plus tacito fletu quam ulla vox movebat. Adversus quae omnia

obstinato animo Appius—tanta vis amentiae verius quam amoris mentem turbaverat—in tribunal escendit, et ultro querente pauca petitore quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret aut Verginio respondendi daretur locus, Appius interfatur. Quem decreto sermonem praetenderit, forsan aliquem verum auctores antiqui tradiderint: quia nusquam ullum in tanta foeditate decreti veri similem invenio, id quod constat nudum videtur proponendum, decresse vindicias secundum servitutem. Primo stupor omnes admiratione rei tam atrocis defixit; silentium inde aliquamdiu tenuit. Dein cum M. Claudius, circumstantibus matronis, iret ad prehendendam virginem, lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset, Verginius intentans in Appium manus, 'Icilio' inquit, 'Appi, non tibi filiam despondi et ad nuptias, non ad stuprum educavi. Placet pecudum ferarumque ritu promisce in concubitus ruere? Passurine haec isti sint nescio: non spero esse passuros illos qui arma habent.' Cum repelleretur adsertor virginis a globo mulierum circumstantiumque advocatorum, silentium factum per praeconem.

[48] Decemvir alienatus ad libidinem animo negat ex hesterno tantum convicio Icili violentiaque Vergini, cuius testem populum Romanum habeat, sed certis quoque indiciis compertum se habere nocte tota coetus in urbe factos esse ad movendam seditionem. Itaque se haud inscium eius dimicationis cum armatis descendisse, non ut quemquam quietum violaret, sed ut turbantes civitatis otium pro maiestate imperii coerceret. 'Proinde quiesse erit melius. I,' inquit, 'lictor, submove turbam et da viam domino ad prehendendum mancipium.' Cum haec intonuisset plenus irae, multitudo ipsa se sua sponte dimovit desertaque praeda iniuriae puella stabat. Tum Verginius ubi nihil usquam auxilii vidit, 'quaeso' inquit, 'Appi, primum ignosce patrio dolori, si quo inclementius in te sum invectus; deinde sinas hic coram virgine nutricem percontari quid hoc rei sit, ut si falso pater dictus sum aequiore hinc animo discedam.' Data venia seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas, quibus nunc Novis est nomen, atque ibi ab lanio cultro arrepto, 'hoc te uno quo possum' ait, 'modo, filia, in libertatem vindico.' Pectus deinde puellae transfigit, respectansque ad tribunal 'te' inquit, 'Appi, tuumque caput sanguine hoc consecro.' Clamore ad tam atrox facinus orto excitus Appius comprehendi Verginium iubet. Ille ferro quacumque ibat viam facere, donec multitudine etiam prosequentium tuente ad portam perrexit. Icilius Numitoriusque exsangve corpus sublatum ostentant populo; scelus Appi, puellae infelicem formam, necessitatem patris deplorant. Sequentes clamitant matronae, eamne liberorum procreandorum condicionem, ea pudicitiae praemia esse?— cetera, quae in tali re muliebris dolor, quo est maestior imbecillo animo, eo miserabilia magis querentibus subicit. Virorum et maxime Icili vox tota tribuniciae potestatis ac provocationis ad populum ereptae publicarumque indignationum erat.

Sallust, Bellum Catilinae 1-2, 5-9[1] 1 Omnis homines, qui sese student praestare ceteris animalibus, summa ope niti decet, ne vitam silentio transeant veluti pecora, quae natura prona atque ventri oboedientia finxit.  2 Sed nostra omnis vis in animo et corpore sita est: animi imperio, corporis servitio magis utimur; alterum nobis cum dis, alterum cum beluis commune est. 3 Quo mihi rectius videtur ingeni quam virium opibus gloriam quaerere et, quoniam vita ipsa, qua fruimur, brevis est, memoriam nostri quam maxume longam efficere. 4 Nam divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur.5 Sed diu magnum inter mortalis certamen fuit, vine corporis an virtute animi res militaris magis procederet. 6 Nam et, prius quam incipias, consulto et, ubi consulueris, mature facto opus est. 7 Ita utrumque per se indigens alterum alterius auxilio eget.

[2] 1 Igitur initio reges – nam in terris nomen imperi id primum fuit – divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant: etiam tum vita hominum sine cupiditate agitabatur; sua cuique satis placebant. 2 Postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedaemonii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem dominandi causam belli habere, maxumam gloriam in maxumo imperio putare, tum demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurumum ingenium posse. 3 Quod si regum atque imperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque constantius sese res humanae

haberent neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres. 4 Nam imperium facile iis artibus retinetur, quibus initio partum est. 5 Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus inmutatur. 6 Ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur.7 Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti omnia parent. 8 Sed multi mortales, dediti ventri atque somno, indocti incultique vitam sicuti peregrinantes transiere; quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo, quoniam de utraque siletur. 9 Verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit.

[5] 1 L. Catilina, nobili genere natus, fuit magna vi et animi et corporis, sed ingenio malo pravoque.  2 Huic ab adulescentia bella intestina, caedes, rapinae, discordia civilis grata fuere ibique iuventutem suam exercuit. 3 Corpus patiens inediae, algoris, vigiliae supra quam cuiquam credibile est. 4 Animus audax, subdolus, varius, cuius rei lubet simulator ac dissimulator, alieni adpetens, sui profusus, ardens in cupiditatibus; satis eloquentiae, sapientiae parum. 5 Vastus animus inmoderata, incredibilia, nimis alta semper cupiebat. 6 Hunc post dominationem L. Sullae lubido maxuma invaserat rei publicae capiundae; neque id quibus modis adsequeretur, dum sibi regnum pararet, quicquam pensi habebat. 7 Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, quas supra memoravi. 8 Incitabant praeterea corrupti civitatis mores, quos pessuma ac divorsa inter se mala, luxuria atque avaritia, vexabant.9 Res ipsa hortari videtur, quoniam de moribus civitatis tempus admonuit, supra repetere ac paucis instituta maiorum domi militiaeque, quo modo rem publicam habuerint quantamque reliquerint, ut paulatim inmutata ex pulcherruma atque optuma pessuma ac flagitiosissuma facta sit, disserere.

[6] 1 Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque iis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. 2 Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alii alio more viventes, incredibile memoratu est, quam facile coaluerint: ita brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas facta erat.3 Sed postquam res eorum civibus, moribus, agris aucta satis prospera satisque pollens videbatur, sicuti pleraque mortalium habentur, invidia ex opulentia orta est. 4 Igitur reges populique finitumi bello temptare, pauci ex amicis auxilio esse; nam ceteri metu perculsi a periculis aberant. 5 At Romani domi militiaeque intenti festinare, parare, alius alium hortari, hostibus obviam ire, libertatem, patriam parentisque armis tegere. Post, ubi pericula virtute propulerant, sociis atque amicis auxilia portabant magisque dandis quam accipiundis beneficiis amicitias parabant.6 Imperium legitumum, nomen imperi regium habebant. Delecti, quibus corpus annis infirmum, ingenium sapientia validum erat, rei publicae consultabant; hi vel aetate vel curae similitudine patres appellabantur. 7 Post, ubi regium imperium, quod initio conservandae libertatis atque augendae rei publicae fuerat, in superbiam dominationemque se convortit, inmutato more annua imperia binosque imperatores sibi fecere: eo modo minume posse putabant per licentiam insolescere animum humanum.

[7] 1 Sed ea tempestate coepere se quisque magis extollere magisque ingenium in promptu habere. 2 Nam regibus boni quam mali suspectiores sunt semperque iis aliena virtus formidulosa est. 3 Sed civitas incredibile memoratu est adepta libertate quantum brevi creverit; tanta cupido gloriae incesserat. 4 Iam primum iuventus, simul ac belli patiens erat, in castris per laborem usum militiae discebat magisque in decoris armis et militaribus equis quam in scortis atque conviviis lubidinem habebant. 5 Igitur talibus viris non labor insolitus, non locus ullus asper aut arduus erat, non armatus hostis formidulosus: virtus omnia domuerat. 6 Sed gloriae maxumum certamen inter ipsos erat: se quisque hostem ferire, murum ascendere, conspici, dum tale facinus faceret, properabat. Eas divitias, eam bonam famam magnamque nobilitatem putabant. Laudis avidi, pecuniae liberales erant, gloriam ingentem, divitias honestas volebant. 7 Memorare possum, quibus in locis maxumas hostium copias

populus Romanus parva manu fuderit, quas urbis natura munitas pugnando ceperit, ni ea res longius nos ab incepto traheret.

[8] 1 Sed profecto fortuna in omni re dominatur; ea res cunctas ex lubidine magis quam ex vero celebrat obscuratque. 2 Atheniensium res gestae, sicuti ego aestumo, satis amplae magnificaeque fuere, verum aliquanto minores tamen, quam fama feruntur. 3 Sed quia provenere ibi scriptorum magna ingenia, per terrarum orbem Atheniensium facta pro maxumis celebrantur. 4 Ita eorum, qui fecere, virtus tanta habetur, quantum eam verbis potuere extollere praeclara ingenia. 5 At populo Romano numquam ea copia fuit, quia prudentissumus quisque maxume negotiosus erat: ingenium nemo sine corpore exercebat, optumus quisque facere quam dicere, sua ab aliis benefacta laudari quam ipse aliorum narrare malebat.

[9] 1 Igitur domi militiaeque boni mores colebantur; concordia maxuma, minuma avaritia erat; ius bonumque apud eos non legibus magis quam natura valebat. 2 Iurgia, discordias, simultates cum hostibus exercebant, cives cum civibus de virtute certabant. In suppliciis deorum magnifici, domi parci, in amicos fideles erant. 3 Duabus his artibus, audacia in bello, ubi pax evenerat, aequitate, seque remque publicam curabant. 4 Quarum rerum ego maxuma documenta haec habeo, quod in bello saepius vindicatum est in eos, qui contra imperium in hostem pugnaverant quique tardius revocati proelio excesserant, quam qui signa relinquere aut pulsi loco cedere ausi erant; 5 in pace vero, quod beneficiis magis quam metu imperium agitabant et accepta iniuria ignoscere quam persequi malebant.