Transcript

7/21/2019 Www.vatican.va Archive Aas Documents AAS 65 [1973] - Ocr

http://slidepdf.com/reader/full/wwwvaticanva-archive-aas-documents-aas-65-1973-ocr 1/2

270  Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale

4.

DE PIETATE AO REVERENTIA ERGA SS.MUM SACRAMENTUM

QUOTIES PANIS EUCHARISTICUS

IN FIDELIS MANU DEPONITUR

Inde ab Instructione « Memoriale Domini », tres abhinc annos

edita, quaedam Conferentiae Episcopales facultatem a Sede Apo

stolica impetrarunt permittendi ut ministri s. Communionis distri

buendae eucharisticas Species in manibus fidelium ponerent. Ut

eadem Instructio meminit, « praescripta Ecclesiae Patrumque docu

menta copiose testantur maximam reverentiam summamque pruden

tiam erga sacram Eucharistiam adhibitam » 1 2  et adhibendam esse.

Praesertim ergo in hoc communicandi modo quaedam adamussim atten

denda sunt, quae experientia ipsa suadentur.

Assidua diligentia ac studium habeantur, speciatim quoad frag

menta quae forsitan ex hostiis deciderint, quod attinet sive ad mini

strum sive ad fidelem quoties sacra Species in manu communicantis

ponitur. *

Ad usum s. Communionis in manu fidelium accedat necesse estopportuna institutio seu catechesis de doctrina catholica, quae respi

cit tum realem ac permanentem Christi praesentiam sub Speciebus

eucharisticis tum debitam reverentiam erga hoc Sacramentum13.

Christifideles doceri oportet Iesum Christum Dominum esse et

Salvatorem eique sub Speciebus sacramentalibus praesenti eundem

deberi latriae seu adorationis cultum, qui Deo tribuendus est. Admo

nebuntur deinde fideles, ne post convivium Eucharisticum sinceram

et consentaneam praetermittant gratiarum actionem, quae uniuscuiusque viribus, statui, occupationibus congruat14.

12

  S. Congr. pro Cultu Divino, Instr.  Memoriale Domini,  29 maii 1969:  A.A.S.  61

(1969), p. 542, quae adhuc vigere pergit.13  Cfr. Conc. Vat. I I, Const. de Sacra Liturgia,  Sacrosanctum Concilium,  n. 7:

 A.A.S.  56 (1964), pp. 100-101; S. Congr. Rituum, Instr.  Eucharisticum mysterium,  25

maii 1967, n. 9:  A.A.S.  59 (1967), p. 547; S. Congr. pro Cultu Divino, Instr.  Memoriale

 Domini, in qua legitur: « . . . quodvis praecaveatur periculum, ne reverentiae defectus

vel falsae de SS.ma Eucharistia opiniones irrepant in animos»: A.A.S. 61 (1969), p. 545.14

  Paulus VI,  Alloc, ad Membra Consilii Eucharisticis ex omnibus Nationibus con

ventibus moderandis habita:  A.A.S. 64 (1972), p. 287.

7/21/2019 Www.vatican.va Archive Aas Documents AAS 65 [1973] - Ocr

http://slidepdf.com/reader/full/wwwvaticanva-archive-aas-documents-aas-65-1973-ocr 2/2

Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione 271

Ut denique accessus ad hanc mensam caelestem dignus omnino et

frugifer sit, ita illustranda sunt fidelibus bona eius atque fructus

tam pro singulis quam pro societate ut familiaris habitudo maximam

ostendat reverentiam, intimum foveat amorem erga Patremfamilias

(( panem cotidianum » nobis praestantem15

  et ad vivam ducat coniunc

tionem cum Christo, cuius communicamur sanguini et carni  16

.

 Hanc Instructionem Summus Pontifex Paulus VI approbare et

auctoritate sua confirmare dignatus est et publici iuris fieri iussit

decernens ut a die, quo edita esset, vigere inciperet.

Datum Romae, ex aedibus S. Congregationis de disciplina Sacra

mentorum, die 29 mensis Ianuarii  anni  MCMLXXI I I .

A. Card. S  AMORE, Praefectus

£8  I. Casoria,  a Secretis

SACRA CONGREGATIO

PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE

SEU DE PROPAGANDA FIDE

iPROVISIO ECCLESIARUM

Sanctissimus Dominus Noster Paulus Divina Providentia Pp. VI ,

successivis decretis Sacrae Congregationis pro Gentium Evangeliza

tione seu de Propaganda Fide, singulas quae sequuntur Ecclesias de

novo Pastore dignatus est providere, nimirum :

die 18 Decembris 1972.  — Metropolitanae Ecclesiae Bangkokensi

praefecit R. D. Michaelem Michai Kitbunchu, e clero saeculari locali,

seminarii minoris rectorem.

— Cathedrali Ecclesiae Indorensi R. P. Georgium Anathil, e So

cietate Verbi Divini, rectorem minoris seminarii in civitate vulgo

Palda siti.

die 29 Ianuarii 197S.  — Cathedrali Ecclesiae Maruanae-Mokolensi,

15

 Cfr. Lc. 11, 3.

» Cfr. Hebr, 2, 14.