4
PAENVLA RVBRA Fābula ad capitulum XV ‘LINGVAE LATINAE’ accommodāta* Scaena in vīllae culīnā agitur. Aemilia, māter Iūliae, cibum in cistā impōnit. AEMILIA Heu! valdē trīstis sum, quod māter mea est aegra. In mediā silvā habitat sōla. Cibum et vīnum ad eam mittere volō. Ubi est fīlia mea? Iūlia! Iūlia! IVLIA Quid est, māter? AEMILIA Iūlia, necesse est tibi aviam tuam vīsitāre, quod aegra est. Ecce cibus et vīnum!. Age igitur, parvam paenulam rubram indue! Māter parvam paenulam rubram sūmit et Iūliae affert, tunc eī cistam dat. Sume cibum et vīnum et nunc per silvam ad aviae villam adī. IVLIA Valē, māter! AEMILIA Valē, Iūlia! Iūlia exit. Lux occultātur et māter quoque exit. Nunc scaena agitur in obscūrā silvā. Intrat Iūlia. IVLIA Quam fessa sum! via longa est ad villam ubi avia mea habitat. Necesse est mihi cōnsidēre. Iūlia cōnsīdit. Lupus silēns intrat et ad spectātōrēs sīc inquit: LVPVS Ō mē miserum! lupīs nūlla pāx datur. Vēnātōrēs iterum adsunt in silvā. Vēnātōrēs mihi nōn placent.

Paenula Rubra ad capitulum XV

Embed Size (px)

DESCRIPTION

Adaptación de 'Paenula Rubra' (Caperucita Roja), para ser representada por alumnos que hayan llegado al cap. XV de 'Familia Romana' del curso LLPSI

Citation preview

Page 1: Paenula Rubra ad capitulum XV

PAENVLA RVBRA

Fābula ad capitulum XV ‘LINGVAE LATINAE’ accommodāta*

Scaena in vīllae culīnā agitur. Aemilia, māter Iūliae, cibum in cistā

impōnit.

AEMILIA Heu! valdē trīstis sum, quod māter mea est

aegra. In mediā silvā habitat sōla. Cibum et

vīnum ad eam mittere volō. Ubi est fīlia mea?

Iūlia! Iūlia!

IVLIA Quid est, māter?

AEMILIA Iūlia, necesse est tibi aviam tuam vīsitāre, quod

aegra est. Ecce cibus et vīnum!. Age igitur,

parvam paenulam rubram indue!

Māter parvam paenulam rubram sūmit et Iūliae affert, tunc eī

cistam dat.

Sume cibum et vīnum et nunc per silvam ad

aviae villam adī.

IVLIA Valē, māter!

AEMILIA Valē, Iūlia!

Iūlia exit. Lux occultātur et māter quoque exit. Nunc scaena agitur

in obscūrā silvā. Intrat Iūlia.

IVLIA Quam fessa sum! via longa est ad villam ubi

avia mea habitat. Necesse est mihi cōnsidēre.

Iūlia cōnsīdit. Lupus silēns intrat et ad spectātōrēs sīc inquit:

LVPVS Ō mē miserum! lupīs nūlla pāx datur. Vēnātōrēs

iterum adsunt in silvā. Vēnātōrēs mihi nōn

placent.

Page 2: Paenula Rubra ad capitulum XV

Lupus Iūliam aspicit.

Sed quid videō? Parvam puellam videō. Puellae

mihi valdē placent. Hanc puellam ēsse volō.

Nunc tamen puellam ēsse nōn possum, quod

vēnātōrēs prope sunt. Sed exspectāte! nam

stultus non sum. (ad Iūliam) Salvē, puella! tū

fessa es?

IVLIA Ita vērō. Longam viam faciō.

LVPVS Quō ambulās?

IVLIA Ad vīllam ubi avia mea habitat ambulō. Cibum

et vīnum portō, quod aegra est avia mea.

LVPVS Ubi habitat avia tua?

IVLIA (digitō mōnstrat) In mediā silvā habitat, prope

rīvum.

Lupus ad spectātōrēs oculīs improbīs sē vertit.

LVPVS Āh! (ad Iūliam) bene ambulā, mea puella.

Fortasse tē iterum videō. Valē!

IVLIA Valē!

Exit improbus lupus.

Quam probus erat ille lupus!

Iūlia ad viam redit.

Ecce! quam pulchrae sunt rosae!

Iūlia cōnsistit et rosās carpit. Duo vēnātōrēs adveniunt.

VENATOR I Salvē, parva Paenula Rubra!

IVLIA Salvēte, amīcī!

VENATOR II Quō ambulās?

Page 3: Paenula Rubra ad capitulum XV

IVLIA Ad vīllam ubi avia mea habitat ambulō. Cibum

et vīnum ferō, quod aegra est avia mea. Et vōs,

quid agitis?

VENATOR I Nos quaerimus ferum lupum quī per silvam

currit. Bene igitur ambulā, parva Paenula Rubra.

Valē!

IVLIA Valēte!

Omnēs exeunt. Scaena in villā aviae agitur. Avia in lectō iacet.

Lupus ōstium petit et id pulsat.

AVIA Quis iānuam pulsat?

LVPVS (puellae vōce) Ego Iūlia, neptis tua, iānuam

pulsō.

AVIA Intrā, Iūlia!

Intrat lupus et aviam ēst. Tum iānuam claudit et ad lectum adit.

Iam lupus in lectō cubat. Nunc Iūlia adit et iānuam pulsat.

LVPVS (falsā levīque aviae vōce) Quis iānuam pulsat?

IVLIA (ad sē ipsam) Hui! certē avia mea prope mortua

est.

(magnā vōce) Ego Iūlia, neptis tua, iānuam pulso.

LVPVS Intrā, Iūlia!

Lupus vestīmentō operītur et rīdet.

Venī hūc, Iūlia! sedē prope mē!

Iūlia adit et cōnsīdit. Tum magnās aurēs improbī lupī spectat.

IVLIA Ō avia mea, quantās aurēs habēs!

LVPVS Melius igitur tē audiō, Iūlia.

IVLIA Ō avia mea, quantōs oculōs habēs!

Page 4: Paenula Rubra ad capitulum XV

LVPVS Melius igitur tē videō, Iūlia.

IVLIA Ō avia mea, quantōs dentēs habēs!

LVPVS Melius igitur tē edō, Iūlia.

Lupus statim ē lectō surgit. Iūlia clāmat. Tunc vēnātōrēs intrant.

VENATOR I Pestis!

Vēnātōrēs lupum necant.

VENATOR II Lupus est mortuus, et tū, parva Paenula Rubra,

es vīva.

VOCĀBVLA NOVA

avia -ae f abuela

cista -ae f cesta

certē verdaderamente

culīna -ae f cocina

fortasse quizás, a lo mejor

heu! ¡ay!

hui! ¡eh!, ¡oye!

hūc aquí

ita vērō en efecto, así es

iterum otra vez, de nuevo

melior, melius mejor

miser -a -um desgraciado

mittere enviar

necāre matar

neptis -is f nieta

paenula -ae f capa

pāx, pācis paz, tranquilidad

pestis! ¡peste!, ¡calamidad!

placēre gustar

silēns, -ntis silencioso, en silencio

valdē muy, mucho

venator -is m cazador

vīnum -ī n vino

vīsitāre visitar

(*Caperucita Roja, en Vesuvius y otras obras de teatro en latín, de Dick

BURNELL, Edunsa, 1992, adaptada para LLPSI por A. G. Amador)