8
Latin Poetry Selection Last name: First name: Latin HS4 Carmina 4.1-24: A Boat Tells Its Story Gaius Valerius CATULLUS 1 Phaselus ille, quem videtis, hospites, 2 ait fuisse navium celerrimus, 3 neque ullius natantis impetum trabis 4 nequisse praeterire, sive palmulis 5 opus foret volare sive linteo. 6 et hoc negat minacis Hadriatici 7 negare litus insulasve Cycladas 8 Rhodumque nobilem horridamque Thraciam 9 Propontida trucemve Ponticum sinum, 10 ubi iste post phaselus antea fuit 11 comata silva; nam Cytorio in iugo 12 loquente saepe sibilum edidit coma. 13 Amastri Pontica et Cytore buxifer, 14 tibi haec fuisse et esse cognitissima 15 ait phaselus: ultima ex origine 16 tuo stetisse dicit in cacumine, 17 tuo imbuisse palmulas in aequore, 18 et inde tot per impotentia freta 19 erum tulisse, laeva sive dextera 20 vocaret aura, sive utrumque Iuppiter 21 simul secundus incidisset in pedem; 22 neque ulla vota litoralibus deis 23 sibi esse facta, cum veniret a mari 24 novissimo hunc ad usque limpidum lacum.

New Latin Poetry Selection Last name - CTCOLT · 2019. 10. 11. · 4 Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis 5 adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno (470) 6 Tydides multa

  • Upload
    others

  • View
    1

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

  • Latin Poetry Selection Last name:

    First name:

    Latin HS4

    Carmina 4.1-24: A Boat Tells Its Story Gaius Valerius CATULLUS

    1 Phaselus ille, quem videtis, hospites,

    2 ait fuisse navium celerrimus,

    3 neque ullius natantis impetum trabis

    4 nequisse praeterire, sive palmulis

    5 opus foret volare sive linteo.

    6 et hoc negat minacis Hadriatici

    7 negare litus insulasve Cycladas

    8 Rhodumque nobilem horridamque Thraciam

    9 Propontida trucemve Ponticum sinum,

    10 ubi iste post phaselus antea fuit

    11 comata silva; nam Cytorio in iugo

    12 loquente saepe sibilum edidit coma.

    13 Amastri Pontica et Cytore buxifer,

    14 tibi haec fuisse et esse cognitissima

    15 ait phaselus: ultima ex origine

    16 tuo stetisse dicit in cacumine,

    17 tuo imbuisse palmulas in aequore,

    18 et inde tot per impotentia freta

    19 erum tulisse, laeva sive dextera

    20 vocaret aura, sive utrumque Iuppiter

    21 simul secundus incidisset in pedem;

    22 neque ulla vota litoralibus deis

    23 sibi esse facta, cum veniret a mari

    24 novissimo hunc ad usque limpidum lacum.

  • Latin Poetry Selection

    Odes 1.9: Soracte Quintus HORATIUS Flaccus

    1 Vides ut alta stet nive candidum

    2 Soracte nec iam sustineant onus

    3 silvae laborantes geluque

    4 flumina constiterint acuto?

    5 Dissolve frigus ligna super foco

    6 large reponens atque benignius

    7 deprome quadrimum Sabina,

    8 o Thaliarche, merum diota.

    9 Permitte divis cetera, qui simul

    10 stravere ventos aequore fervido

    11 deproeliantis, nec cupressi

    12 nec veteres agitantur orni.

    13 Quid sit futurum cras, fuge quaerere, et

    14 quem fors dierum cumque dabit, lucro

    15 adpone nec dulcis amores

    16 sperne, puer, neque tu choreas,

    17 donec virenti canities abest

    18 morosa. Nunc et Campus et areae

    19 lenesque sub noctem susurri

    20 composita repetantur hora,

    21 nunc et latentis proditor intumo

    22 gratus puellae risus ab angulo

    23 pignusque dereptum lacertis

    24 aut digito male pertinaci.

    Last name:

    First name:

    Latin HS4

  • Latin Poetry Selection

    Satires 10.147-167: Even Hannibal's Glory Fades Decimus Iunius IUVENALIS

    1 expende Hannibalem: quot libras in duce summo

    2 invenies? hic est quem non capit Africa Mauro

    3 percussa oceano Niloque admota tepenti

    4 rursus ad Aethiopum populos aliosque elephantos. (150)

    5 additur imperiis Hispania, Pyrenaeum

    6 transilit. opposuit natura Alpemque nivemque:

    7 diducit scopulos et montem rumpit aceto.

    8 iam tenet Italiam, tamen ultra pergere tendit.

    9 "acti" inquit "nihil est, nisi Poeno milite portas (155)

    10 frangimus et media vexillum pono Subura."

    11 o qualis facies et quali digna tabella,

    12 cum Gaetula ducem portaret belua luscum!

    13 exitus ergo quis est? o gloria! vincitur idem

    14 nempe et in exilium praeceps fugit atque ibi magnus (160)

    15 mirandusque cliens sedet ad praetoria regis,

    16 donec Bithyno libeat vigilare tyranno.

    17 finem animae, quae res humanas miscuit olim,

    18 non gladii, non saxa dabunt nec tela, sed ille

    19 Cannarum vindex et tanti sanguinis ultor (165)

    20 anulus. i, demens, et saevas curre per Alpes

    21 ut pueris placeas et declamatio fias.

    Last name:

    First name:

    Latin HS4

  • Latin Poetry Selection

    De Rerum Natura 1.483-502: The Character of Atoms Titus LUCRETIUS Carus

    1 Corpora sunt porro partim primordia rerum,

    2 partim concilio quae constant principiorum.

    3 sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis (485)

    4 stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.

    5 etsi difficile esse videtur credere quicquam

    6 in rebus solido reperiri corpore posse.

    7 transit enim fulmen caeli per saepta domorum

    8 clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni (490)

    9 dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;

    10 cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,

    11 tum glacies aeris flamma devicta liquescit;

    12 permanat calor argentum penetraleque frigus,

    13 quando utrumque manu retinentes pocula rite (495)

    14 sensimus infuso lympharum rore superne.

    15 usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.

    16 sed quia vera tamen ratio naturaque rerum

    17 cogit, ades, paucis dum versibus expediamus

    18 esse ea quae solido atque aeterno corpore constent, (500)

    19 semina quae rerum primordiaque esse docemus,

    20 unde omnis rerum nunc constet summa creata.

    Last name:

    First name:

    Latin HS4

  • Latin Poetry Selection

    Metamorphoses 10.45-71: Orpheus and Eurydice Publius OVIDIUS Naso

    1 tunc primum lacrimis victarum carmine fama est (45)

    2 Eumenidum maduisse genas, nec regia coniunx

    3 sustinet oranti nec, qui regit ima, negare,

    4 Eurydicenque vocant: umbras erat illa recentes

    5 inter et incessit passu de vulnere tardo.

    6 hanc simul et legem Rhodopeius accipit heros, (50)

    7 ne flectat retro sua lumina, donec Avernas

    8 exierit valles; aut inrita dona futura.

    9 carpitur adclivis per muta silentia trames,

    10 arduus, obscurus, caligine densus opaca,

    11 nec procul afuerunt telluris margine summae: (55)

    12 hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi

    13 flexit amans oculos, et protinus illa relapsa est,

    14 bracchiaque intendens prendique et prendere certans

    15 nil nisi cedentes infelix arripit auras.

    16 iamque iterum moriens non est de coniuge quicquam (60)

    17 questa suo (quid enim nisi se quereretur amatam?)

    18 supremumque 'vale,' quod iam vix auribus ille

    19 acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est.

    20 Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus,

    21 quam tria qui timidus, medio portante catenas, (65)

    22 colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit,

    23 quam natura prior saxo per corpus oborto,

    24 quique in se crimen traxit voluitque videri

    Last name:

    First name:

    Latin HS4

  • 25 Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae,

    26 infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam (70)

    27 pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide.

  • Latin Poetry Selection Latin HS4 Aeneid 1.466-493 Publius VERGILIUS Maro

    1 Namque videbat, uti bellantes Pergama circum

    2 hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus,

    3 hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.

    4 Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis

    5 adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno (470)

    6 Tydides multa vastabat caede cruentus,

    7 ardentisque avertit equos in castra, prius quam

    8 pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.

    9 Parte alia fugiens amissis Troilus armis,

    10 infelix puer atque impar congressus Achilli, (475)

    11 fertur equis, curruque haeret resupinus inani,

    12 lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur

    13 per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.

    14 Interea ad templum non aequae Palladis ibant

    15 crinibus Iliades passis peplumque ferebant, (480)

    16 suppliciter tristes et tunsae pectora palmis;

    17 diva solo fixos oculos aversa tenebat.

    18 Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,

    19 exanimumque auro corpus vendebat Achilles.

    20 Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, (485)

    21 ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,

    22 tendentemque manus Priamum conspexit inermis.

    23 Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,

    24 Eoasque acies et nigri Memnonis arma.

  • 25 Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis (490)

    26 Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet,

    27 aurea subnectens exsertae cingula mammae,

    28 bellatrix, audetque viris concurrere virgo.