35

MARX FRATRUM

  • Upload
    neila

  • View
    56

  • Download
    0

Embed Size (px)

DESCRIPTION

MARX FRATRUM. Nox quaedam fabulae modulatae dicata. de contractu faciendo. Pars negotians primae partis putabitur pars negotians primae partis…. Minime!, id non bene videtur…. Qua enim re?. Quid tibi videtur? Pulcherrime dicitur, nonne?. Nescio. Iterum audire vellem…. - PowerPoint PPT Presentation

Citation preview

Page 1: MARX FRATRUM
Page 2: MARX FRATRUM
Page 3: MARX FRATRUM

Pars negotians primae partis putabitur pars

negotians primae partis…

Page 4: MARX FRATRUM

Quid tibi videtur? Pulcherrime dicitur, nonne?

Minime!, id non bene videtur…

Qua enim re?

Nescio. Iterum audire vellem…

Page 5: MARX FRATRUM

Tum: pars, inquit, negotians primae partis putabitur pars negotians

primae partis…

Ohe, nunciam melius audiri videtur…

Mos omnia vincit. Iterum si voles, legam.

,

Page 6: MARX FRATRUM

Primam partem tantumNum de negotiante parte primae partis?

Page 7: MARX FRATRUM

Partem modo primae partis negotiantem partem

tractantem…

Page 8: MARX FRATRUM

Legitur enim partem negotiantem primae partis primae partis negotiantem partem putandam, partem autem negotiantem

primae partis hoc in contractu putandam… At, me hercle, qua re nos nugis talibus moti rixaturi? Scindamus

potius contractum!

Page 9: MARX FRATRUM

Optime! Nimis longus videtur!

Page 10: MARX FRATRUM

Quid nunc restat?

Plus quam dimidium metrum adhuc!!

Page 11: MARX FRATRUM

Legitur nunc partem negotiantem secundae partis secundae partis negotiantem partem putatum iri…

Page 12: MARX FRATRUM

Plane enim hoc displicet!

Qua de re?Secundae enim partes nunquam prosperae

factae sunt!

Page 13: MARX FRATRUM

Secunda autem pars cuiusdam pedifollici certaminis a me ipso nuper visi melior quam prima factast. Immo

etiam, eius arbiter tunsus est!!

Page 14: MARX FRATRUM

Heus, audi! Quid impedit ne prima pars

secundae partis negotiantis secundae partis prima pars fiat?

Satis verborum! Contractum iterum

scindamus, si audes!

Page 15: MARX FRATRUM

Optime ita!

Page 16: MARX FRATRUM
Page 17: MARX FRATRUM

Ecce clausula te ullo sine dubio perlaetum

redditura!!

Aliter sentio: minime id placet!

Page 18: MARX FRATRUM

Quid tibi displiceat?

Quodcumque est id mihi displicet!!

Fiat, veterem amicitiam minimi momenti causa ne

deleamus!! Seca!!

Page 19: MARX FRATRUM
Page 20: MARX FRATRUM

Insequenti loco quoddam tibi displiciturum inest.

Optime. Verbum tuum mihi sufficit. Dic mihi: verbumne

meum tibi sufficit?Nequaquam, ut facile cogitari possit!!

Page 21: MARX FRATRUM

Duas ergo alias clausulas adimamus!!

Page 22: MARX FRATRUM
Page 23: MARX FRATRUM
Page 24: MARX FRATRUM

Pars negotians octavae partis …

Nolo!!

Nonne vis?

Pars negotians octavae partis …

Non!! Etiam non!!

Page 25: MARX FRATRUM

Audi, amice: qua re fit ut contractus meus

minor quam tuus sit?

Nescio. Causa enim haec forte erit, quod tu brevior me sis…

Page 26: MARX FRATRUM

Quoquo modo est, una atque eadem sententia sumus,

nonne?

Ita ergo!

Page 27: MARX FRATRUM

Quae cum ita sint, scriptum signa, ut contractus legalis

fiat!

Page 28: MARX FRATRUM

At scribere nescio: tibi dicam oblitus

sum…

Page 29: MARX FRATRUM

Minime refert, nam stilographicus calamus

atramento caret…Sed contractus factus

est, nonne?

Page 30: MARX FRATRUM

Hoc contractu, minimus qui sit, cogimur, nonne?Procul dubio!!

Page 31: MARX FRATRUM

Festina lente: quid hac in linea

legi possit?Minimi momenti res: de

communi omnibus in contractibus clausula

agitur…

Page 32: MARX FRATRUM

Res ita se habet: hic contractus, unius aut

ambarum negotiantium partium amentia plane

reperta, omnibus in clausulis inanis atque nullus fiet.

Page 33: MARX FRATRUM

Bono animo sis: communis omnibus contractibus res fit: de clausula salutis causa agitur…

At nescio utrum…

Page 34: MARX FRATRUM

Hahahahaha!! Tuane sententia

medicamenta sumenda nobis?

Page 35: MARX FRATRUM

Ecce flos! Pulchra lite

eum adeptus es, trunce!!