6
· Verte textum (Fabella VII - LLPSI I Cap. I-V) Liber novus Cornēlius est dominus Rōmānus, quī duōs līberōs habet, Sextum fīlium et Cornēliam fīliam, et decem tantum servōs. Paucī sunt servī Cornēliī, quia Cornēlius nōn māgnam pecūniam habet. Neque māgnam vīllam habet Cornēlius, sed multōs librōs Latīnōs et Graecōs habet. Cornēlius est dominus quī librōs et litterās amat. Bonī et pulchrī librī eum dēlectant. Etiam Sextus, fīlius Cornēliī, librōs et litterās amat. Cornēlius suum Libanum servum vocat: “Venī, Libane!” Libanus venit et dominum salūtat: “Salvē, domine! Ecce, servus tuus adest.” Cornēlius salūtat servum suum: “Salvē, Libane! Tacē et audī!” Servus tacet et audit. Cornēlius eum interrogat: “Ubi est liber meus novus? Cūr hīc in mēnsā nōn est?” Libanus tacet neque respondet. Cornēlius imperat: “Respondē, serve!” Libanus: “Nōn mē, sed fīlium tuum interrogā!” Cornēlius: “Quid?” Libanus: “Liber tuus novus est in cubiculō Sextī. Fīlius tuus habet librum tuum.” Cornēlius: “Quid agit puer cum librō meō?” In cubiculō suō Sextus habet librum Cornēliī. Titulus librī est GRAMMATICA LATINA. Sextus Cornēliam vocat: “Venī, Cornēlia! Ecce liber novus. Titulus eius est GRAMMATICA LATINA. In librō multa capitula sunt. Titulus capitulī prīmī est LITTERAE ET SYLLABAE. Ecce litterae Latīnae in pāginā prīmā: A, B, C, D, E, cēterae. Iam respondē, Cornēlia: quot litterae sunt in vocābulō LATINA?” Cornēlia litterās numerat: “Ūna, duae, trēs, quattuor, quīnque, sex. In vocābulō LATINA sunt sex litterae: L, A, T, I, N, A.” Sextus: “Et quot syllabae?” Cornēlia: “Trēs: syllaba prīma LA, secunda TI, tertia NA.” Sextus rūrsus eam interrogat: “Vocābulum GRAMMATICA quot litterās habet?” Cornēlia litterās numerat et respondet: “Decem.”

LLPSI1!01!05 - Fab07 - Liber Novus - Verte, Responde, Adde

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: LLPSI1!01!05 - Fab07 - Liber Novus - Verte, Responde, Adde

· Verte textum (Fabella VII - LLPSI I Cap. I-V)

Liber novus

Cornēlius est dominus Rōmānus, quī duōs līberōs habet, Sextum fīlium et Cornēliam fīliam, et decem

tantum servōs. Paucī sunt servī Cornēliī, quia Cornēlius nōn māgnam pecūniam habet. Neque māgnam vīllam habet

Cornēlius, sed multōs librōs Latīnōs et Graecōs habet. Cornēlius est dominus quī librōs et litterās amat. Bonī et

pulchrī librī eum dēlectant. Etiam Sextus, fīlius Cornēliī, librōs et litterās amat.

Cornēlius suum Libanum servum vocat: “Venī, Libane!”

Libanus venit et dominum salūtat: “Salvē, domine! Ecce, servus tuus adest.”

Cornēlius salūtat servum suum: “Salvē, Libane! Tacē et audī!”

Servus tacet et audit. Cornēlius eum interrogat: “Ubi est liber meus novus? Cūr hīc in mēnsā nōn est?”

Libanus tacet neque respondet.

Cornēlius imperat: “Respondē, serve!”

Libanus: “Nōn mē, sed fīlium tuum interrogā!”

Cornēlius: “Quid?”

Libanus: “Liber tuus novus est in cubiculō Sextī. Fīlius tuus habet librum tuum.”

Cornēlius: “Quid agit puer cum librō meō?”

In cubiculō suō Sextus habet librum Cornēliī. Titulus librī est GRAMMATICA LATINA.

Sextus Cornēliam vocat: “Venī, Cornēlia! Ecce liber novus. Titulus eius est GRAMMATICA LATINA. In librō

multa capitula sunt. Titulus capitulī prīmī est LITTERAE ET SYLLABAE. Ecce litterae Latīnae in pāginā prīmā: A, B, C,

D, E, cēterae. Iam respondē, Cornēlia: quot litterae sunt in vocābulō LATINA?”

Cornēlia litterās numerat: “Ūna, duae, trēs, quattuor, quīnque, sex. In vocābulō LATINA sunt sex litterae: L,

A, T, I, N, A.”

Sextus: “Et quot syllabae?”

Cornēlia: “Trēs: syllaba prīma LA, secunda TI, tertia NA.”

Sextus rūrsus eam interrogat: “Vocābulum GRAMMATICA quot litterās habet?”

Cornēlia litterās numerat et respondet: “Decem.”

Sextus: “Et quot syllabās?”

Cornēlia: “GRAM-MA-TI-CA: quattuor syllabās habet.”

Ex ātriō Cornēlius fīlium suum vocat: “Sexte, venī!”

Sextus pāret: ex cubiculō venit cum librō Cornēliī.

Cornēlius īrātus fīlium interrogat: “Estne liber meus novus in cubiculō tuō?”

Sextus librum in mēnsā pōnit: “Nōn est. Ecce liber tuus in mēnsā!”

Iam Cornēlius rīdet neque īrātus est. Pater, quem librī et litterae dēlectant, laetus est quia etiam fīlius librōs et

litterās amat.

Page 2: LLPSI1!01!05 - Fab07 - Liber Novus - Verte, Responde, Adde

· Respondē Latīne.

Liber novus

1 Quis Cornēlius est?

2a Quot līberōs Cornēlius habet? 2b Quot līberī in familiā Cornēliī sunt?

3a Quot servōs Cornēlius habet? 3b Quot servī in familiā Cornēliī sunt?

4a Num Cornēlius māgnam pecūniam habet? 4b Num pecūnia Cornēliī māgna est?

5a Num Cornēlius māgnam vīllam habet? 5b Num Cornēliī vīlla māgna est?

6a Num Cornēlius paucōs librōs habet? 6b Num paucī librī in villā Cornēliī sunt?

7a Quid Cornēlius amat? 7b Quid Cornelium delectat?

8 Quem Cornēlius vocat?

9 Quem Libanus salūtat?

10 Quem Cornēlius salūtat?

11 Quem Cornēlius interrogat?

12 Ubi liber novus Cornēliī est?

13 Quis librum novum Cornēliī habet?

14 Quem titulum liber novus Cornēliī habet?

15 Quam Sextus vocat?

16a Quot capitula liber novus Cornēliī habet? 16b Quot capitula in librō Cornēliī sunt?

17a Quid habet liber Cornēliī in pāginā prīmā? 17b Quid est in pāginā prīmā librī Cornēliī?

18a Quot litterae sunt in vocābulō LATINA? 18b Quot litteras habet vocābulum LATINA?

19 Quid Cornēlia numerat?

20a Quot syllabae sunt in vocābulō LATINA?20b Quot syllabas habet vocābulum LATINA?

21a Quot litterae sunt in vocābulō GRAMMATICA? 21b Quot litteras habet vocābulum GRAMMATICA?

22a Quot syllabae sunt in vocābulō GRAMMATICA? 22b Quot syllabas habet vocābulum GRAMMATICA?

23 Quem Cornēlius ex atriō vocat?

24 Quem Cornēlius īrātus interrogat?

25 Ubi Sextus librum pōnit?

26a Quid Cornēlium delectat? 26b Quid Sextus amat?

27 Cur Cornēlius laetus est?

Page 3: LLPSI1!01!05 - Fab07 - Liber Novus - Verte, Responde, Adde

· Terminationes adde.

Liber novus

Cornēlius est domin__ Rōmän__, qu__ in oppid__ Tūscul__habit__. Tūsculumne magn__ est oppid__? Id nōn

magn__, sed parv__ oppid__est. Cornēlius duōs līber__ hab__, Sextum fīli__ et Cornēliam fīli__, et decem tantum

serv__. Pauc__sunt serv__ Cornēli__, quia is nōn magn__ pecūni__ hab__. Neque magn__ vīll__ habet Cornēli__, sed

mult__ libr__ Latīn__ et Graec__ habet. Cornēli__ est domin__ qu__ libr__ et litter__ am__. Bon__ et pulchr__ libr__

e__ dēlect__. Etiam Sextus, fīli__ Cornēliī, libr__ et litter__ am__.

Cornēlius su__ Libanum serv__ voc__: “Ven__, Liban__!”

Libanus ven__ et domin__ salūt__: “Salvē, domin__! Ecce, serv__ tu__ adest.”

Cornēlius salūt__ serv__ su__: “Salvē, Liban__! Tac__ et aud__!”

Servus tac__ et aud__.

Domin__ e__ interrog__: “Ubi est liber me__ nov__? Cür hīc in mēns__ nōn est?”

Liban__ tac__ neque respond__.

Cornēlius imper__: “Respond__, serve!”

Libanus: “Nōn m__, sed fīlium tu__ interrog__!”

Cornēlius: “Quid?”

Libanus: “Liber tu__ nov__ est in cubicul__ Sext__. Is hab__ libr__ tuum.”

Cornēlius: “Qu__ ag__ puer cum libr__ me__?”

In cubicul__ su__ Sextus hab__ libr__ Cornëli__ nov__. Titul__ libr__ est GRAMMATICA LATINA.

Sext__ Cornēliam voc__: “Ven__, Cornēli__! Ecce liber nov__. Titul__ e__ [: librī] est GRAMMATICA LATINA. In libr__

mult__ capitul__ sunt. Titulus capitul__ prīm__ est LITTERAE ET SYLLABAE. Ecce litter__ Latīnae in pāgin__ prīm__: A,

B, C, D, E, cēter__. Iam respond__, Cornēlia: quot litter__ sunt in vocābul__ LATINA?”

Cornēli__ litter__ numer__: “Ūn__, du__, trēs, quattuor, quīnque, sex. In vocābul__ LATINA sunt sex litter__: L, A, T, I,

N, A.”

Sextus: “Et quot syllab__?”

Cornēlia: “Trēs: syllab__ prīm__ LA, secund__ TI, terti__ NA.”

Sextus rūrsus e__ interrog__: “Vocābul__ GRAMMATICA quot litter__ habet?”

Cornēlia litter__ numer__ et respond__: “Decem.”

Sextus: “Et quot syllab__?”

Cornēlia: “GRAM-MA-TI-CA: quattuor syllab__ hab__.”

Cornēlius fīli__ suum voc__: “Sext__, ven__!”

Sextus pār__: ex cubicul__ ven__ cum libr__ Cornēli__.

Pater īrāt__ fīli__ interrog__: “Est__ liber me__ nov__ in cubicul__ tu__?”

Sextus libr__ in mēnsā pōn__: “Nōn est in cubicul__ me__. Ecce liber tu__ in mēns__ tu__!”

Iam Cornēli__ rīd__ neque īrāt__ est. Pater, quem libr__ et litter__ dēlect__, laet__ est quia etiam fïli__ libr__ et litter__

amat.