5
Latin Poetry Selection Last name: First name: Latin HS2 Carmina 12: ad Marrucinum Asinum Gaius Valerius CATULLUS 1 Marrucine Asini, manu sinistra 2 non belle uteris: in ioco atque vino 3 tollis lintea neglegentiorum. 4 hoc salsum esse putas? fugit te, inepte: 5 quamvis sordida res et invenusta est. 6 non credis mihi? crede Pollioni 7 fratri, qui tua furta vel talento 8 mutari velit: est enim leporum 9 differtus puer ac facetiarum. 10 quare aut hendecasyllabos trecentos 11 exspecta, aut mihi linteum remitte, 12 quod me non movet aestimatione, 13 verum est mnemosynum mei sodalis. 14 nam sudaria Saetaba ex Hiberis 15 miserunt mihi muneri Fabullus 16 et Veranius: haec amem necesse est 17 ut Veraniolum meum et Fabullum.

Latin Poetry Selection Last name - CTCOLT

  • Upload
    others

  • View
    3

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

Latin Poetry Selection Last name:

First name:

Latin HS2

Carmina 12: ad Marrucinum Asinum Gaius Valerius CATULLUS

1 Marrucine Asini, manu sinistra

2 non belle uteris: in ioco atque vino

3 tollis lintea neglegentiorum.

4 hoc salsum esse putas? fugit te, inepte:

5 quamvis sordida res et invenusta est.

6 non credis mihi? crede Pollioni

7 fratri, qui tua furta vel talento

8 mutari velit: est enim leporum

9 differtus puer ac facetiarum.

10 quare aut hendecasyllabos trecentos

11 exspecta, aut mihi linteum remitte,

12 quod me non movet aestimatione,

13 verum est mnemosynum mei sodalis.

14 nam sudaria Saetaba ex Hiberis

15 miserunt mihi muneri Fabullus

16 et Veranius: haec amem necesse est

17 ut Veraniolum meum et Fabullum.

Latin Poetry Selection Last name:

First name:

Latin HS2

Odes 1.4: Winter Turns to Spring Quintus HORATIUS Flaccus

1 Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni

2 trahuntque siccas machinae carinas,

3 ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni

4 nec prata canis albicant pruinis.

5 iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna

6 iunctaeque Nymphis Gratiae decentes

7 alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum

8 Volcanus ardens visit officinas.

9 nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto

10 aut flore, terrae quem ferunt solutae;

11 nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,

12 seu poscat agna sive malit haedo.

13 pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas

14 regumque turris. O beate Sesti,

15 vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam.

16 iam te premet nox fabulaeque Manes

17 et domus exilis Plutonia, quo simul mearis,

18 nec regna vini sortiere talis

19 nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus

20 nunc omnis et mox virgines tepebunt.

Latin Poetry Selection Last name:

First name:

Latin HS2

Epigrammata 1.109: A Most Excellent Pet Marcus Valerius MARTIALIS

1 Issa est passere nequior Catulli,

2 Issa est purior osculo columbae,

3 Issa est blandior omnibus puellis,

4 Issa est carior Indicis lapillis,

5 Issa est deliciae catella Publi.

6 Hanc tu, si queritur, loqui putabis;

7 sentit tristitiamque gaudiumque.

8 Collo nixa cubat capitque somnos,

9 ut suspiria nulla sentiantur;

10 et desiderio coacta ventris

11 gutta pallia non fefellit ulla,

12 sed blando pede suscitat toroque

13 deponi monet et rogat levari.

14 Castae tantus inest pudor catellae,

15 ignorat Venerem; nec invenimus

16 dignum tam tenera virum puella.

17 Hanc ne lux rapiat suprema totam,

18 picta Publius exprimit tabella,

19 in qua tam similem videbis Issam,

20 ut sit tam similis sibi nec ipsa.

21 Issam denique pone cum tabella:

22 aut utramque putabis esse veram,

23 aut utramque putabis esse pictam.

Latin Poetry Selection st name:

First name:

Latin HS2

Metamorphoses 1.504-524: Apollo Pleads with Daphne Publius OVIDIUS Naso

1 "Nympha, precor, Penei, mane! non insequor hostis;

2 nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem, (505)

3 sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae,

4 hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi!

5 me miserum! ne prona cadas indignave laedi

6 crura notent sentes et sim tibi causa doloris!

7 aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro, (510)

8 curre fugamque inhibe, moderatius insequar ipse.

9 cui placeas, inquire tamen: non incola montis,

10 non ego sum pastor, non hic armenta gregesque

11 horridus observo. nescis, temeraria, nescis,

12 quem fugias, ideoque fugis: mihi Delphica tellus (515)

13 et Claros et Tenedos Patareaque regia servit;

14 Iuppiter est genitor; per me, quod eritque fuitque

15 estque, patet; per me concordant carmina nervis.

16 certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta

17 certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit! (520)

18 inventum medicina meum est, opiferque per orbem

19 dicor, et herbarum subiecta potentia nobis.

20 ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis

21 nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!"

Latin Poetry Selection Last name:

First name:

Latin HS2

Aeneid 4.611-629 Publius VERGILIUS Maro

1 accipite haec, meritumque malis advertite numen

2 et nostras audite preces. si tangere portus

3 infandum caput ac terris adnare necesse est,

4 et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret,

5 at bello audacis populi vexatus et armis, (615)

6 finibus extorris, complexu avulsus Iuli

7 auxilium imploret videatque indigna suorum

8 funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae

9 tradiderit, regno aut optata luce fruatur,

10 sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. (620)

11 haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.

12 tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum

13 exercete odiis, cinerique haec mittite nostro

14 munera. nullus amor populis nec foedera sunto.

15 exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor (625)

16 qui face Dardanios ferroque sequare colonos,

17 nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.

18 litora litoribus contraria, fluctibus undas

19 imprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque."