27

De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

  • Upload
    others

  • View
    0

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

Page 1: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi
Page 2: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi
Page 3: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

100

Locus angeli tristissimi et maxime defatigati in medio ipso nubis est. Huicangelo difficillima opera omnium agenda sunt. Ad eos homines it,quibus ipsorum angeli tutelares non iam succurrere possunt. Quoshomines alium post alium mollibus alis diligentissime protegit et fovet.Nonnumquam homines reficiuntur. Interdum angelus cum iis avolat.Sed quid est? Unus angelorum in lecto nubilo deest. Angelus tristissimuset maxime defatigatus omnium nondum adest. Per urbes multisluminibus illuminatas volat. Hominibus, qui onusti solliciter vultibusrubris per vias properant, occurrit. Animus angeli gravis fit, cum vidit,quomodo labore conficiantur. Tum feminam et virum invenit, quosquaesivit. Vir ad mensam sedet, in qua poculum et lagoena semivacuasunt. Femina ante televisorium sedet. Non loquuntur. Ex conclavi iuxtasito angelus infantem singultantem audit. Conclave intrat. Prae defati-gatione paene collabitur. Alget, quamquam conclave nimis calafactatumest. De caelesti lecto nubilo et mollibus alis sociorum suorum cogitat. Inlecto infantis accumbit, paulisper tantum, ut putat. Obdormiscit.Cum sentit aliquid dulciter alam suam tangens, iterum expergiscitur.Fovetur. Sub tegimento manus infantis prudenter pennas eius ordinat.Nondum singultat. Ante lectum femina et vir stant. “Valde fatigatusvisus es. Paululum te protegi”, femina dicit. Et vir angelo verecunde etrustice poculum praebet dicens: “Bibe. Id expergefacit.”Angelus surgit et bibit. Tum ala sua feminam et virum et infantem pal-pat. “Gratias ago”, ait, “pro somno, tegumento refectioneque.”Tum avolat. Maxime exsomnis est, ut numquam antea. Cum in nubemadvenit, alios excitat. Paululum mirati dormientes ex alis suis prospiciunt.“Nox sancta mox aderit”, angelus dicit, “venite, una cantemus!”

Sit vobis annus novus felix faustus fortunatusque!Valete!

De sancto Benedicto, patrono Europae

Benedictus una cum Scholastica sororegemina filius familiae nobilis natus iampuer cum nutrice studiis incumbendi causaRomam missus. Ibi primum miraculum abeo factum esse dicitur, cum cribrum nescioqua causa a nutrice praedicta fractumnullo auxilio nisi precibus fusis restauraret.

Vita urbana iam interitum redolente perter-ritus – imperator iam Constantinopolimaufugerat – Benedictus gregem hominumascetice Affili in montibus Sabinis viventium

petivit, sed postea in regionem incultam in valle Anionis fluminis haudprocul a Sublaqueo (Italice: Subiaco) sitam se recepit. Hic tres annosomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea „spelunca sancta“vocabatur. Cottidie Romanus monachus e monasterio propinquoVicovarensi panem fune in speluncam mitti iubebat, quem Benedictussonu campanulae audito sumebat. Quam in campanulam die quodamdiabolus invidia captus saxum iactavit, ut frangeretur. Sed Benedictusnon hoc tormentum diaboli tantum constanter superavit, sed etiammulta alia: Nam diabolus vel minandi causa in formam corvi nigerrimi,vel, ut ad voluptatem sanctum seduceret, in formam virginis pulcherri-mae mutatus apparuit. Neque vero Benedictum vincere poterat, quia ille,ne seductionibus suavibus concederet, spinis urticisque volvebatur.

Sic Benedicti fama inter homines crescebat, ut multi advenirent eum

101

Dies festus: Dies 11° mensis Quincti l is

Fundator ordinis monasterial is Benedictinorum,pater monachorum Europae

* circa annum 480° p.Chr.n. Nursiae+ die 21° mensis Martii anno 547° p.Chr.n. in Monte Cassino

Page 4: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

spectaturi. Monachi Vicovarenses denique eum abbatem creaverunt,sed, cum eis regulae a Benedicto propositae severiores, quam ut toleraripossent, viderentur, eum veneno interficere conati sunt. Venenum autemforma serpentis e calice evasisse calicemque ipsum fractum esse, cumsignum crucis super eum fecisset, legenda narrat.

Benedictus periculo superato gregeque tam saevo relicto in vallemAnionis rediit, ut ibidem turbae discipulorum crescenti duodecim monas-teriola duodenis monachis colenda conderet, quae et hodie exstant.Iterum regulas ad vitam monachorum communiter habitantium perti-nentes composuit, sed iterum monachi quidam severitate regularum iraincensi per panem veneno imbutum abbatem e medio tollere voluerunt,sed corvus de caelo praecipitans istum panem abstulisse traditur. Preceeius factum est, ut frater Maurus super aquam ambularet, ut Placidofratri iam aquis submerso auxilio veniret.Cum die quodam sororem mori-bundam adiret, Benedictus animadvertit animam illius sicut columbamcaelum petentem. In Monte Cassino denique monasterium condi-ditceleberrimum; huc anno 529° se recepit, ut praeclaram regulam sanctiBenedicti scriberet, regulam abhinc fundamentalem totius ordinisBenedictini tota in occidente dispersi, cuius sententia immortalis ubiqueterrarum innotuit: „Ora et labora.“

Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi momen-ti habentur. Tota vita monasterialisEuropaea eius regulis disponebatur etvivificabatur. Monachis propriahabere non licebat, cibi commu-nitersumebantur, colloquia vana vita-ban-tur. Preces et labor - “ora et labora” -et insuper oboedientia tum erant etnunc sunt columnae vitae communisin ordine ab eo fundato Benedictino stabiles. Vitam meditativam con-templativamque labore coniungens Benedictus modum pietatis monas-terialis animo Europaeo aptissimum invenit.

Benedicti regulae etiam responderunt in societatem antiquam dissolu-bilem: Cum illo tempore omnes et omnia constanter huc et illuc ageren-

102

tur, cum populi et gentes regiones per latas errarent in quaerendis novissedibus, Benedictus sta- bilitatem loci et animi nonaevo suo tantum, sed temporibus cunctis intulitinopinatam. Accessit, ut in monasteria omneshomines exciperentur atque pares existimaren-tur, quia differentia inter Romanos “cultos” etGermanos “barbaros” omnino dissolvebatur.Benedicti regula exem- plum societatis humanaefuturae facta est: postquam non modoRomani Graecique, sed etiam Germani baptizatisunt, omnibus hominibus fratribus inter se convivendum erat - sicutmonachis in monasterio viventibus!

Magnam sui temporis partem Benedictus miseris dedicabat, quibuspecuniam et cibos distribuebat. Aegrotos sanavisse et mortuos in vitamrevocasse dicitur. Totilam, regem Gothorum Benedictum anno 542° ade-untem, decennio post moriturum esse praedixit. Re vera Totila anno 552°defunctus est! Benedictus vero ipse iam die Iovis sancto anno 547°, cumiuxta aram in fano monasteriali in Monte Cassino sito preces funderet,obiit. Fratres autem eius monachi eum ab angelis in via tapetibus orna-ta et illuminata caelo inferri viderunt.

Anno 589° Romae primum monasterium Benedictinum aedificatum est,anno 590° Gregorius magnus primum Benedictinus papa creatus est.Saeculo sexto monachi Benedictini Anglis evangelium Iesu Christiattulerunt, saeculo septimo regula eorum in Francogalliam advenit.

E monasterio in Monte Cassino sito iam a Langobardis deleto ossa sanc-ti Benedicti die 11° mensis Quinctilis anno 673° (vel 703°) in abbatiamBenedictinam Floriacensem (Francogallice: Fleury sive St.-Benoit-sur-Loire) translata sunt (unde fit, ut dies festus sancti Benedicti die 11° m.Quinct. celebretur!). Reliquiae etiam Einsidlae in Helvetia, Benedictiburaeet Mettae in Bavaria conduntur. Benedictiburam quotannis plurimi pere-grinatores sanctum Benedictum venerandi causa confluunt. Nursiae con-clave, in quo Benedictus natus est, in fanum conversum visitari potest.Monasterium eius primum, i.e. monasterium in Monte Cassino situm,

103

Page 5: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

bello secundo mundano plane deletum inde ab anno 1944° restaurari etrefici coeptum est. Anno1964° a Paulo papasexto sanctus Benedictuspatronus Europae crea-tus est, quod multa inEuropam coaduniendamsusceperat monachiqueeius media aetate, quaedicitur, libros scriptorumantiquorum cum diligen-tia asservaverant et copi-averant.

Attr ibuta: Sanctus Benedictus saepe una cum calice fracto sivecum serpente e calice evadente sive cum libro regulae sive cum corvo sivecum spinis sive cum globo pingitur.

Patronus est occidentis et Europae, discipulorum et magistrorum,metalla et speluncas investigantium, fabrorum cupri nec non morien-tium. Invocatur contra febrim, inflammationes, lapides renum et bilis, in-toxinationem, arte magicam.

Martinus Meier

104

Aeterna spes mortalium,vitae asperae lux unica,

divina vis illuminansnostras labantes indoles;

per Te deos attingimus,ductrice Te resurgimus,Tui sequaces pellimus

vanos timores mentibus;

Te absente vita squalidaomni caret dulcedine:obire supremum diem

custodiae praeponimus.

Innata nostris cordibus,regina sancta gentium,

iam multa splendes saeculacursum tenendum dirigis.

Spes Europaeorum per saecula communis:libertas

105

En, Thessalis in faucibus,vires nove multiplicans,Spartana turma fortiterGraecis inhaeret finibus.

Perenne lumen Hellados,lingua iacis, Demosthenes,

tremenda certa spiculain transfugas ac debiles.

Vastis in oris Africaeiacet cadaver fulgidummagni Catonis, ultimivirtutis almae vindicis.

Romae sereni martyres,Ecclesiae sanctae decus,fidenter immolant Deo

vitam suam purissimam.

Valentiam, dux inclute1,Mauris diu regnantibus

tuo fugatis agmine,Christi redonas asseclis.

Villelme2, fortisfunditor,ballistula

pomum ferisgnati caputgravans tui,Helvetiosque

suscitas.

MaloslatronesTurcicos,armate

rex, exterminasfines prementes

Hungaros3:Europa te laudat

memor.

Batave scriptor elegans4,iniqua spernens tempora,Erasme, firme praedicas

colenda iura spiritus.

Dulcis poëta5, Graeciam,Britanniae procul plagis,defendis atque nil timensletum decenter oppetis.

Page 6: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

106

Thorace rubro nobilis,utrumque mundum

pervagans,Iosephus ille6 gen-

tibusiugum molestum

decutit.

Praeclare rector Angliae7,et lacrimas et sanguinem

promittisaeque civibus,

at barbarisobstas feris.

Boheme8 servaepatriae

alumne dignelaudibus,

pyra ex tuaperenniter

ignes sacrosaccendimus.

Futura, quaesumus, rege9

manu perita saecula:nostri nepotes liberifruantur omnibus

bonis.

Nullum relinquasangulum

globi tyrannis subditum;per Te genus mortalium

iungatur insolubili,

iam tempus est, ligamine:belli nefasta muneraex orbe toto demove,

ubique pax regnet sine!

1. agitur de Rodrigo Diaz de Bivar, qui anno MXCIV urbem Valentiam ex Arabum domi-natione liberavit.

2. mentio fit Villelmi Tell, qui decimo quarto saeculo p. Ch. n. Helveticae libertatis fun-damenta iecit.

3. de Ioanne Hunyadi loquimur, qui Pannoniam quinto decimo saeculo rexit.4. ad litterarum cultorem eximium hoc loco spectamus, qui quinto decimo saeculo

floruit.5. de Georgio Byron mentionem facimus, qui pro Graecorum libertate vitam immolavit.6. Iosephus Garibaldi, «utriusque continentis heros».7. agitur de Vinstonio Churchill, qui altero inter omnes gentes bello exorto Britanniam

gubernavit.8. de Ioanne Palach loquimur, qui anno MCMLXIX se vivum combussit.9. Libertatem ipsam, ut par est, hoc loco rursus invocamus.

Carmen dimetris iambicis scriptumOrestes Carbonero

De conflictu Hungarorum cum SolymanoTurcarum imperatore ad Mohach

«Fuimus semper scutum et clipeus omniumaliorum Christianorum», Stephanus Brodericusscripsit. Relatione cladis ad Mohacs acceptae,quam in formam epistulae ad Sigismundum I.regem Poloniae redegit, res gestas tradere,causas earum aperire, rumores falsos etcalumnias malignas refutare voluit. Circa

annum 1470 in villa Polyana seu Jarosin in comitatu Körös nobili sedhaud potenti genere natus est Stephanus Brodericus. Sumptibus GeorgiiSzathmari episcopi Quinqueecclesiensis Paduam, tum Bononiam studio-rum causa petivit, annoque 1506 doctor iuris canonici in patriam rever-sus in cancellaria regia munus iniit, deinde secretarius a patrono assump-tus est. Initio minoribus tantum beneficiis ecclesiasticis exornatus cano-nicus Zagrabiensis, Quinqueecclesiensis creatus est. Anno 1526 episco-pus, demum anno 1537 Vaciensis ordinatus est. Eodem 1526 annoetiam munere cancellarii regis fungebatur. Saepius legatus ad exterasnationes, immo ad ipsam Romanam curiam mittitur. Superstes cladis adMohacs acceptae primum partibus Ferdinandi, deinde regis Iohannisaddictus est, sed semper studebat, ut otium et tranquillitas pacis prointegritate et salute regni Hungariae asservaretur. Quamobrem et cumhoste Turco de tributis pendendis et cum sectatoribus religionis a Lutheroinnovatae quodammodo convenire suasit. Sed maior pars virorum, quieo tempore rebus gerendis praefuere, ab his consiliis abhorruerunt.Bonae utilesque animi indoles nil viro frugi illi ad auctoritatem augen-dam profuerunt. Consiliis de re publica repulsis se a negotiis publicisremovit. Anno 1539 Vaciae mortuus est.

Qui anno MDXXII ad Adrianum VI. pontificem maximum scripsit, sollici-tus: «Quali pontifice si unquam alias indiguit respublica Christiana, nunccerte maxime indiget, cum adversarius eius tanquam leo rugiens circuitquaerens, quem devoret, quam Christiani imperii partem invadat et pe-

107

Page 7: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

nitus absorbeat. Circuit inquam ab omni parte, nunc terra, nunc mari,assidue quatiens atque infestans. Qui non satis habens omni Asia, quaeChristiani olim iuris erat perdomita, magnam Europae partem e corporeChristiani imperii avulsisse, iam circum ipsa Christianae reipublicae intimaviscera crudelissime grassatur, iamiam, nisi omnium ope resistitur, totiusEuropae imperio potiturus.»

Regnabat eo tempore, quo Hungariam SolymanusTurcarum imperator validissimo exercitu est aggressus, quifuit annus a Christi nativitate sextus et vigesimus supramillesimum et quingentesimum, Ludovicus eius nominissecundus Hungariae et Bohemiae rex, Vladislai Kazimiri exAnna de Candale Galla filius, qui patre in aetate pupillariamisso agebat eo tempore, quo bellum est ei per Turcam motum, pri-mum et vigesimum annum. Fuerat ei paucis mensibus ante patrismortem desponsata Caroli imperatoris ac Ferdinandi archiducis Austriaesoror Maria, quam statim, ut ad annos pubertatis pervenerit, duxit inuxorem, sorore sua natu maiore Anna eodem tempore Ferdinando inmatrimonium tradita.

Regi Ludovico nunciatum est Solymanum pace cumomnibus finitimis in annos plures firmata arma infesta con-tra se terra aquisque movere, cui ad id faciendum magnampraebebat opportunitatem Belgradum et Sabacia paucisante annis in potestatem redacta, Zalankemen et omnibusaliis oppidis citra Savum eodem tempore dirutis usque ad

Varadinum Petri, quem antiquo vocabulo Sirmium appellamus, quae restalem hosti aditum in Hungariam patefecerat, ut quoties Savum transireet in Hungariam irrumpere vellet, aegre posset ab eo prohiberi.

Paulus Thomory, qui, ubi exploratum habuit Turcae in Hungariam adven-tum, non contentus id per litteras et nuncios saepe antea regi signifi-casse, conscensis raptim levibus curribus, ad regem tunc Vissegradiagentem repente advolat adventum et apparatum hostis ac pericula,quae regno immineant, edocet suarum ad hostem reprimendum virium

108

imbecillitatem, celeritate esse opus ad arcendum hostem Savi apudBelgradum transitu et rem, si in tempore provideatur, tametsi difficilem,non tamen esse prorsus factu impossibilem, ad id, si necessaria sibipraestentur, suam operam pollicetur.

Rex his rebus motus, et quod adventus Turcae ex pluribus etiam aliis locisvehementer confirmabatur, conventum publicum indicit. Qui interim adbellum necessaria paret, principes Christianos maxime vicinos per ora-tores communis periculi admoneat, Bohemos item Moravos et Slesitastam nunciis quam litteris urgeat ad auxilia debita et alia sibi ad hanc rempromissa praestanda, neque ommittat pontificem Romanum urgere,quantum maxime possit, ad eam pecuniam, quam in Hungaria admilitem conducendum pontifex habebat, adaugendam.

Cum ex Buda egrederetur — habebat tunc equitum ac peditum ad triamillia —, rex equum amisit, quem habebat omnium carissimum acpraestantissimum, repentino morbo absumptum, ex quo incredibilidolore est affectus, multi id pro infausto omine habuere. Nonnullisdiebus inutiliter consumptis Tolnam petivit aucto iam aliquantulumexercitu, ut, cum Tolnam intraret, habuerit ad quatuor vel paulo ampliusequitum millia. Venerunt et aliae pedestres pontificis copiae, quaeomnes in unam summam collectae efficiebant quatuor millia peditum,armis et robore militum eleganter instructae. Ex Tolna Batham pervenit.Multi ex pagis et vicis Batham convenerunt.

Danubius paulo supra Batham scinditur in duos alveos, maior ulteriorem,quae campestris est, Hungariam secat,minor Batham et Mohachium alluit, amboinfra Mohachium in unum coeuntes insu-lam ibi efficiunt. Mohachii vicus habetcirca se quaque versum ingentem plani-ciem nullis collibus vel silvis impeditam,habet ad solis occasum Quinqueecclesiascivitatem, a septentrione est ei Batha, ab

oriente habet illum minorem Danubii alveum, a meridie quatuor etamplius milliariis remotum Dravum fluvium, inter quem et Mohachium

109

Page 8: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

sunt partim colles vitiferi, partim palustria quaedamloca. Habebat Thomory quinque aut sex equitum mil-lia, quos iussu regis ex ulteriori ripa Danubii in citerio-rem traduxerat cum exercitu regio coniungendos.

Iam apud Mohachium omnes loca in castris sibi designataoccupaverant et sub tentoriis agebant. Advolat interimrepente ex castris nocte intempesta ad regem somnum car-pentem Michael Podmaniczky ab optimatibus missus affe-

rens pro re certa caesarem Turcarum Dravum iam tran-sivisse cum magna copiarum parte, reliquam cum omniceleritate traduci, certamen nullo iam modo differriulterius posse, orare optimates regiam maiestatem, utomni mora postposita ad eos in castra veniret de prae-lio cum hoste conserendo consultaturus.

Rex igitur sub primam lucem in castra venit, et quia nondum ex Budanaves venerant, quae tentoria et alia in castris regi necessaria deferebant,ad regem omnes omnium ordinum et nationum consiliarii convocantur.Agitur diligenter cum senatu et militari ordine, quid facto sit opus, cumnemo adhuc eorum, qui ex Transsylvania, Sclavonia, Croatia, Bohemia,Germania expectarentur, adesset, quorum plerosque certa spes essetbrevi affuturos, hostis autem in propinquo esset non nisi duobus adsummum milliariis a castris regiis remotus, pugnam fortasse nullo pactodilaturus, quid faciendum regi censerent, transferendane alio castra pug-nae interim, dum hi, qui expectabantur, advenirent, differendae gratia,an belli fortunam cum hoste experiundam? Aderat his consultationibusPaulus etiam Thomory proxima nocte ex aliis castris hac ipsa de causaaccersitus, qui cum a proelio cum hoste conserendo videretur nonalienus, rex miratus, qua spe animum haberet, et eius etiam a taliproposito avertendi gratia coram universo senatu iubet eum interrogariprimum de suorum, deinde de hostium numero, nam et id sciebat illemagis ipsi quam ulli alii constare ob frequentes exploratores et transfu-gas, qui ad eum assidue veniebant. Ad primum respondit tam in castrisregiis quam in suis non esse suo iudicio supra viginti millia armatorum,in castris vero hostium dixit se certo intelligere ad trecenta milliahominum.

110

Locus, ubi acies fuit instructa, recesserat a Mohachio milliario uno, aDanubio praeterfluente milliario medio. Erat ineo loco ingens et lata planicies nullis neque sil-vis neque virgultis neque aquis neque collibusimpedita, nisi quod ad laevam inter eum locumac Danubium erat aqua palustris et limosa, cre-bra arundine plena, ubi postea multi mortalesperierunt. «Contra nos collis erat in longumprotensus in theatri quo- dammodo formam, ul-tra quem caesar Turca- rum castra habebat, incollis imo descensu pagus modicus cumtemplo, Földwar ei pago est nomen, ibi fuerunt positae machinae hos-tiles», Stephanus Brodericus scripsit. «Consumpsimus maiorem dieipartem in hoste expectando, qui se haud ita multis, qui levia cum nos-tris certamina ac belli praeludia exercebant, praemissis adhuc post collesillos continebat, dubium, nostrosne ut ad illas locorum angustias pertra-heret, an ut pugna in sequentem diem dilata nos ea nocte in castris eximproviso aggressus opprimeret, quod pro ea militum et tormentorumcopia, qua abundabat, non erat ei difficile factu, an ut potius nos longaproelii expectatione fatigaret.

Monachus igitur ratus, id quod erat, illos vel ad castra nostra diripienda,vel, ut nos circumveniret, tendere, de prima acie ad regem advolansiubet Casparum Raskay cum duobus aliis, quos ad custodiam regii cor-poris deputatos fuisse diximus, ire exploratum, quidnam illi molirentur,et ut eos, si possent, ab incepto itinere avertant», rettulit Stephanus. TumMonachus pugnam nullo modo differendamesse monet, minus esse periculi nunc cumparte copiarum hostilium quam in posterumdiem cum toto exercitu congredi, non esse devictoria dubitandum». Ad quam vocem rex sta-tim signa canere iubet. «Et eodem temporevidimus ingentem copiarum hostilium vim de colle illo, qui nobis opposi-tus erat, sese sensim demittentium, ubi caesar etiam Turcarum erat.»«Signo belli dato, fit certamen multo acrius quam pro numero nostro-rum,» narrravit Brodericus. «Advolat ad regem Andreas Bathory hostes

111

Page 9: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

terga dare, victoriam esse nostram. Properamus igitur ubi ad eum locumventum est, in quo paulo ante fuerat certatum, ibi vero multa nostro-rum, plura hostium cadavera per campos iacentia vidisses et quosdamsemivivos et adhuc spirantes. Et eo ipso tempore rex in ordine nostro noncomparuit, sive priores illos ordines, quos ante ipsum fuisse diximus, pro-gressus, sive sublatus ex acie ab hiis, quos ei post tergum fuisse diximus,nam utrumque fieri potuit».

Fugam igitur ad unum omnes, qua cuique proximum erat,capessunt ac per ea potissimum loca, per quae paulo anteovantes et spe victoriae pleni venerant, et per castrorumloca, quae fuerant antea ita per hostes direpta ac disiecta,ut vestigia tantum eorum superessent, et plena essentomnia eorum, qui in castris remanserant, cadaveribus.

Duravit certamen; quod nox paulo post cum imbribus effusissimis estsubsecuta, multis mortalibus saluti fuit. Eo die, qui pugnam est insecu-tus, mille et quingenti ex his, qui capti fuerant, coram exercitu victorecapite sunt trucati. Nocte dieque hostes in omnes partes propinquascursu effusi obvia quaeque vastaverunt et combusserunt nulli mortaliumparcentes, non sexui, non aetati, non religioni, omnia foeda et crudeliain miseram gentem exercentes. Regis corpus, quem et ipsum ibi periissenonnulli dicebant, fuit postearepertum in hiatu quodam terraepraerupto supra Mohachium mil-liario medio sub pago, quem Chielevocamus, qui locus tunc Danubiiinundatione aquam solito maioremhabebat, ibi simul cum equo ita, uterat, armatus ab aquis fuit suffoca-tus, quo in loco plures etiam aliiperierunt.

Facta a Stephano Broderico relata proposuit Stella Gitta

112

Europaeae sapientiae flosculi

Nulla est amplius erga mortuos reverentia nec benevolentia. Id potiushomines student, ut vivorum sibi gratiam concilient ac favorem.

Archilochus

Sinat philosophia humanum genus a bello, quod gladiis geritur, ad dia-lecticas concertationes transire.

Thomas Hobbes

Laxa, quaeso, imaginationi tuae habenas: veram enim voluptatem intradomesticos parietes numquam inveniemus.

Ioannes Keats

Quotienscumque homines terrestrem quendam Paradisum finguntatque aedificare conantur, aliquid gehennae similius semper efficiunt.

Paulus Claudel

Qui opiniones tuis contrarias habent, istos quoque aliqua saltemingenii scintillula praeditos fac existimes.

Hugo Ojetti

Fieri potest, ut unus homo rectius cogitet quam decem milia hominum,qui aliter atque ille opinantur.

Carolus Popper

Coloribus ac penicillis pictores sordidantur, musicis instrumentis lae-duntur aures ac fatigantur; scribendi arti autem tuto vacare licet, cumnullum sit periculum ne sordibus commaculeris neve alio incommodoafficiaris.

Evelinus Waugh

Quotienscumque opificinarum moderatores vel vestificos istis loqui ex-ordientes verbis audio. “Haec est philosophica, quam sequimur, ratio”,e sella confestim surgo abiturus.

Iulius Giorello

In Latinum vertit Orestes Carbonero

113

Page 10: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

114

Fabula de Europa narrata

Agenori regi, qui Tyri, in urbe Phoenicium, vitamagebat, erat filia nomine Europa. Iuppiter amorecaptus puellam rapere constituit. In taurum muta-tus in prato inter boves iacens Europamexspectabat. Quae ambulatiunculam faciens tau-

rum conspexit et adspectu eius delectata in tergo tauri consedit. Taurusautem statim cum puella ad maris litus accessit et diutissime natans ves-peri in Cretam advenit. Deus in insula ea tauri figuram exuit et: “Europa”,inquit, “noli timere! Ego vero Iuppiter sum, te amo et tu uxor mea eris.In insula hac vitam ages et duos filios habebis, Minoem etRhadamanthum. Nomen Minois non solum in Graecia, sed etiam in totoorbe terrarum metuetur.”Europae frater, nomine Cadmus, sororem frustra terra marique quae-rebat. Postremo Delphis oraculum consuluit. Pythia sacerdos: “Sororemtuam”, inquit, “numquam invenies, invenies autem vaccam albam, quaedux tua erit. Ubi vacca consederit, urbem aedifica!”Cadmus Pythiae verbis oboediens diis iuvantibus urbem Thebas conderepotuit. Memoriae proditum est partem terrarum nostram ab Europanomen traxisse.

Barbara Maier

Terrae Europae coniungendae suntNomen Europae originem trahit a verbo Assyrio ‘ereb’, quod solis occa-sus significat. Antiquissimis temporibus nautae litora Aegaei, quae adoccidentem vergunt, ‘ereb’ appellabant. Consilium Europae coniunctaeiam media aetate exsisitit, sed via ad Europam aetatis nostrae ducenslonga et molesta erat.Initio saeculi vicesimi Europa in orbe terrarum permultum valebat. Sedbellum universale secundum haud paucas terras vastabat. Europa itaquegradu alto demota locoque egregio depulsa est. Et mercatura et vitaecultus fere interibant. ‘Velo ferreo’ Europa in duas partes divisa est. Quaeratione rei publicae gerendae valde dissentiebant. Sed muro Berolinaedeleto aliae terrae Europae orientalis eandem viam rei publicae

115

deleto aliae terrae Europae orientalis eandem viam rei publicaecapessendae ingressae sunt. Cogitationes Europae unius paulatimpercipebantur.

Victor Hugo, poeta ille Francogallicus, hoc fere dixit:“Aliquando vos, Francogallia, Italia, Britannia,Germania et vos aliae Europae nationes societateminter vos inibitis, sodalitatem firmam constituetis. Tuminfestis signis non iam consistetis. Ratione mercaturaeconiungemini. Fetus ingenii vestri eximius erit.”Dicta illa secunda parte saeculi decimi noni LutetiaeParisiorum cuiusdam concilii pacis universalis causa apoeta praeclaro facta sunt.

Barbara Maier

Regiones Europae tegendae sunt

Silvae morientes, fluvii polluti, agri nimium stercorati non solum in Eu-ropa inveniuntur. Tamen res nostrae gravissimo loco sunt. HominesEuropaei enim in spatiis locorum angustioribus convivunt quam hominesin America vitam agentes. Praeterea Europa pars ea orbis terrarum est,quae saepissime a viatoribus visitatur. Itaque necesse est nos omnesregiones naturae adhuc intactae et situ amoenissimo eminentes optimeconservare. Iam circiter D horti naturae reservati totaEuropa existunt. Permultis locis autem natura adhucintacta ornatis pericula varia a hominibus intendun-tur. Ad exemplum revoco illud mare vadosum, quodpertinet a quadam regione Batavorum usque adpaeninsulam septentrionalem Angliorum. Mare id

vero maximi momenti est. Est enimuberrimum variis avibus, piscibusalgisque. Regiones huius generis nobismaxime conservandae sunt. Simusdefensores custodesque earum! Nullaest exspectatio aut minimi dilatio tem-poris.

Barbara Maier

Pipistrellus, Hyla arborea, Myoxus glissunt bestiae, quibus exstinctio imminet.

Mare vadosum in regioneFrisiorum situm

Page 11: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

Europam nostram aedificemus !

Quali fuerit ipse ingenio Chlodovechus haud compertum habe-mus; quae autem providenter et certa ratione gessisse traditur,ea neque illa in gente neque tempore illo fieri poterant. Hoc et

dicere licet nec ipsae res patiuntur quemquam infitiari: illuminter Barbaros barbarum sane hominem fuisse, sed egregiis animi

facultatibus praeditum et illa inexplebili agendi cupiditate quae eis facul-tatibus comitetur, ex eo autem numero qui, cum nulla re nec expleanturnec desistere cogantur, otium pro taedio et labore habeant, et ad secommovendos nati sint, quia in iis ipsis ea vis insita sit qua omniamoveantur, neque moram ullam sibi patiantur esse si vel scelus perficien-dum sit vel aliquid eis obstet aut minetur. Hoc principium fuit bellorumquae perpetuo Chlodovechus gessit. Qui, non externa necessitate velmovenda tribu, vel alia huius modi causa, sed sua ipsius natura, agendidominandique cupidissima, huc illuc inter gallicas gentes impulsus est,et, e duce aliquot milium militum, Francorum in omnes alios finitimospopulos dominationis conditor evasit.

Talia ingenia, postquam homines ad cultiorem agendae vitae rationempervenere, clades sunt gentibus nec quidquam prosunt; rudibus quoquebarbarisque aetatibus clades quidem sunt, sed ab eis magnae civitatesoriuntur. Duros longosque labores suscepit Hercules,salutem humano generi daturos. E quibusprima pax est. Quam ubique in Graeciamanu ac viribus imponet. Nam monstra,hydrae, leones veteris terrae primogeniti,suffocantur. Novi tyranni, latrones, quam sit eius clava gravis sentiunt.Tutae fiunt infames silvae, saltus infausti. Indomita vin-cuntur flumina, coartantur, recta coguntur ire. Quorumiam ripa via est. Itaque libere Graeci commeant, intersese miscentur, Olympiam congregantur, ubi ante Iovisaram Hercules pacis certamina condidit incruenta. Quoin loco edocet ipse quibus exercitationibus et Hercules futuri sint et placi-da virtute animi gignantur, et homo fundetur inexpugnabilis, quippe qui,ut Iustitiae inserviat, ferreus fiat. Sed nulla certantium fervidior aemula-

116

tio, nulla simultas. Una est ex olea corona, qua ludorum suorum victoresdonet. Nempe, civitatis mutata forma, mutati sunt animi hominum; qui,ut omnia quae vivunt, alio si aere vescuntur, alii fieri solent; hoc enimpost hominum memoriam perpetuo constat. Itaque, cum, ut tempora,sic et animorum affectus et pulchritudinis genera sua quaeque producataetas atque progrediens humana gens cum societatis figuras, tum excel-lentis pulchritudinis species post se relinquat, quae postea nunquamreperiantur, nec licet ulli aetati ex sua pulchritudinis aestimatione supe-riores aetates iudicare, nec ulla aetas a superiorumaetatum pulchritudinepulchritudinem suam mutari debet. Quid igitur? Nec detrectare nec imi-tari decet, sed et nova excogitare et priora intelligere.

Estelle Gitta

117

De Europae confoederatae et regionumEuropae inventione

De Europa consociata cogitare Denis de Rubromontio(Rougemont) cordi erat. Quamquam originis Helvetiae neutrius partisfuit, per totam vitam operam dedit ad Europam consociatam invenien-dam, quae ab exemplo Helvetiae incitata erat in nova forma confoeder-ationis Europaeae invenienda. Primi conatus perveniendi ab idea animoconcepta ad actionem politicam facti ab Richard Goudhenhove-Kalergiex anno 1923 et eius congressus Vindobonae anno 1926 sunt in originememorandi Briand anno 1930, cuius redactor Alexis Léger alias Saint-John Perse, poeta magnus, est. Non mirum auctorem unionis confoe-deratae Europaeae inventorem colloquii Europaei esse, qui in consilioSchumann ab Jean Monnet inito invenitur. Resistentia bello exeunteimpetus orti sunt, qui confoederationi Europaeae favebant.

Iterum inventio facta est impulsu scriptoris et cogitatoris, Denis deRubromonti. Cuius partes sunt in cursu confoederato unionis Europaeaeconfoederatorum. Congressus Montreux in oppido habitus anno 1947signum relationis eius gessit titulo ‘De statu confoederato’. Ex eo apparetnecessitatem confoederationis Europaeae manifestam esse: Maturatiohistorica progressa est, formae iam adumbratae sunt. Deest nihil nisiCharta confoederata instrumentorum representantium et ultimus impe-

Page 12: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

tus, impetus popularis, qui regentes ad agendum coegit. TaliaRubromontius anno 1947 animadvertit. Participibus congressusMontreux in oppido sex principia vel virtutes secundum Montesquieu addeliberandum proposuit, quibus confoederatio constituitur: Renuntiatiohegemoniae, protectio minoritatis uniuscuiusque et civitatum et regio-num confoederatarum: Partes sine proportione concessae partibus con-foederatis mediis et parvis. Postea, principium succurrendi et dimensioregionum visionem Rubromonti augebant. Hae sunt cogitationes funda-mentales, quibus manifestum congressus Hagae (Den Haag) anno 1948sustinetur, cuius redactor principalis Rubromontius fuit: ConfoederatioEuropaeae, conventus, charta et iudicium iurum hominis ibi locumbonum habebant. Quae ad consilium culturale attinent, affirmatunionem Europaeam in unitate profunda eius culturae consistere, unicaet varia, quae fundamentum foederalismi Europaei efficit. Ut conscien-tiae Europaeae vox daretur, proposuit collegium Europae et centrumEuropaeum culturae creare, quod conditum est anno 1950 GenavaeDenis de Rubromontio moderatore. Inde cogitationes eius elucere per-gunt testes auctoritatis et ingenii Rubromonti, propagationis scriptorumeius et cogitationum inspiratarum experientia foederalismi Helvetici.

Itaque Helvetiis insciis modus vivendi Helveticuspraesens fuit in Europa consociata quaerenda,quae foedralismum facit velut dominusIordanius (Jordain) orationem solutam. In hocfundamento cogitationum unio Europaea aedi-ficatur, incitata a visionario pragmatico, JeanMonnet. Hic progressus cogitationum etimpetuum finalitate divisa, creatio confoedera-tionis Europaeae, formam accipit post 50annos laborum et contentionum constitutionisEuropaeae. Utopia visionarii somniantisNeocomi (Neuchâtel) et visionarii pragmaticiConiaci (Cognac) gradatim ad effectum per-ducuntur.

Dusan SidjanskiIn Latinum vertit Daniel Weissmann

118

Denis de Rougemont etDusan SidjanskiPhotographema

die 23o

m. Oct. a. 1976

Imperialismum cavendum esse

Animadvertas licet quomodo se Romani gesserint. Devicto enimAntiocho, Africam, Asiam, Graeciam in potestate sic habuerunt, ut nul-las fere urbes proprias obtinerent. Idcirco cepisse videbantur, ut dona-rent. Sed imperium ipsi adeo exercebant, ut, si quem regem peterentbello, eum totius orbis terrarum pondere, ut ita dicam, obruerent.

Gentium subactarum potiri nondum tempus aderat. Nam, si de Philippocaptas urbes retinuissent, Graecos iam attentiores fecissent; si agros,postquam cum Carthaginiensibus iterum aut cum Antiochio bellaverunt,vel in Africa vel in Asia occupassent, ea non servare putuissent, quae tamincerta possessione tenerent. Exspectandum fuit dum gentes omnes,antequam ut subiectae regerentur, ut liberae sociaeque parere assuevis-sent et in rempublicam romanam sensim coaluissent.

Ecce foedus illud quod cum Latinis apud Regillum victis fecerunt; undemagna ex parte potentia romana orta est: non in eo verbum inveniasunum, quod imperii suspicionem moveat. Sic lenta quadam dominandiratione uti solebant. Quod si quem vicerant populum, nihil aliud age-bant nisi ut vires eius frangerent, iis impositis legibus quibus commi-nueretur paulatim; idem si resurrexerat, demissius eum affligebant, adoboedientiam ita coactum, ut quo tempore coepisset oboedirenequaquam dici posset. Itaque Roma, ut verum dicam, nec regia fuit neclibera civitas, sed caput illius corporis quod ex omnibus terrarum gen-tibus constabat.

Sociis utebantur ad bellum cum aliquo hoste gerendum; sed confestimeversores evertebant. Nam Philippus per Aetolos devictus est, qui brevipostea, quod societatem cum Antiocho iunxissent, funditus deleti sunt.Antiochum vero Rhodiis adiuvantibus vicerunt; sed hos quoque,postquam amplissimis ornarunt praemiis, ob eam causam in omne tem-pus depresserunt, quod petivissent ut pax cum Perseo fieret.

Adversus plures hostes cum simul dimicandum erat, indutias infirmissi-mo eorum dabant, qui, quod eas impetrasset laetatus, magni quidem

119

Page 13: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

aestimabat quod perniciem sibi distulerat. Senatus, si magno teneban-tur bello, onmis generis iniurias tegebat, per silentium exspectans dumtempus expetendarum poenarum adesset. Quod si ad illum gensquaedam auctores rei miserat, hos punire recusabat, quippe qui totamcivitatem nefariam habere mallet et commodiorem sibi ultionem parare.

Quoniam incredibilia damna hostibus affere solebant, nulla fere contraeos hostium societas facta est: qui enim a periculo longissime aberat,propius nolebat adire. Ex quo fiebat ut bellum haud saepe acciperent,sed semper quo tempore, quo modo, quibuscum visum esset gererent;atque e plurimis quos aggressi sunt populis vix paucos invenies qui nonomnes iniurias tulissent, si pace licuisset uti.

Estelle Gitta

120

De ense et calamo

Postquam apparuerat bellum civile, se effuderat huius tor-rens, et texerat huius vestis syrma quietis pulchritudinem,

obsederunt Morabitae Cordobam, in qua erat filius al-Mamunus, cele-bratissimus principum sui temporis virtutibus, eorumque felicissimus, quinunquam occupatus erat in porrigendo vino, neque calcabat rebellionisviam, ad poenitentiam ducentem. Tunc illam urbem per aliquot mensesobsidebant, et adeo eam obsidione cingebant et arcte includebant, utdixisses ideo circum eam demissas fuisse cortinas; invadentes eam ser-pentium instar, et mane ad eam adducentes gravem obsidionis morbum.Conceperat vero al-Mamunus animo timorem et exspectabat ab iismalum grave quod ipsum obiret. Transportare itaque iussit familiam etopes al-Modauwarum (Almodovar del Rio), postquam illam arcem muni-verat, et impleverat instruxeratque apparatu bellico. Ipse autem in pala-tio Cordobensi mansit metu perculsus, primae voci occultae aurempraebens, observansque unde haec veniret, donec Morabitae die quo-dam ad urbem accederent, ex pacto quod cum incolis inierant, ex quoconscenderent muros et irruerent in urbis loca eminentia et depressa.Urbem cum intrassent substiterunt tamen reverentia perculsi, et ex altoprospexerunt timentes. Urbis autem populus tessera iis signum dabat, etsequebatur cupidines ipsius rebellium et hominum nequam, atunusquisque tamen cunctabatur et pusillanimem se gerebat, et putabat

illud conamen terribile esse, in quod quomodo irrueret, nesciebat.Tandem tamen huius difficultatem levem putaverunt, et penetrarunt ineius vias. Perrexerunt itaque ad palatium; noverant enim exercitum des-titisse a defensione et a principe adiuvando. Cum eos animadvertisset al-Mamunus exiit cum parvo militum numero et gladii acie crenis referta.Sed structae erant in eius via insidiae, et in ea retia erant tensa, in quibussuspensa mansit eius habena, et ex quibus exitium ad eum iactum est.Tunc se demiserunt in eum ut se demittit is qui vulnera infligit, sequeeffuderunt in eum, ut aves se effundunt in prata. Tunc nullus ei relictusest locus ubi subsistere posset, nullamque ad evasionem portam inve-niebat apertam. Deinde abscissum est eius caput et a corpore divulsum,immissumque est in fluvium, qui illud celeri cursu abripuit. Posquamautem hoc caput advenerat in castra Morabitarum ibique constiterat,elatum est in hastam, cum eo circumiverunt in castrorum lateribus, et eometu perculsum est cor illorum qui prope castra erant. Eius autem cor-pus manebat in terra proiectum, perinde ac si anima regni non fuisset,nec superbo modo incessisset in huius atriis; similis igitur erat ramovento agitato. Haec autem summi Dei decreto facta!

Erat al-Motamidus rex, qui hostium caput percutiebat, et in quo con-iunctae erant virtus bellica et liberalitas; qui oriebatur mundo tamquamplena luna viam monstrans; cuius neque manus unquam otiosa erat,neque digiti; nam modo eminebat eius calamus, modo eius cuspis. Eiusregia sedes erat locus, quo hominum curae se efferebant, et in quopascebatur populi multiplex spes; et urbs, quam habitabat, reddita estomnium urbium pulcherrima: in qua perspicue loquebantur duae lin-guae, ensis scilicet et calami. Interfecti sunt initio inimicitiae et belli civilisquod exstitit al-Mamunus et ar-Racius, regis filii. Nempe abieruntMorabitae Rondam, unam ex munitis Hispaniae arcibus et huiusmetropolibus altis et excelsis, ex qua profluunt, etiamsi longa adscensussit via et astra castelli pinnis sint propinqua, fontes ex quorum effusioneexsistit sonus ut tonitru vehementer sonans, aut ut venti validi; deinde hifiunt flumen, se circum latera arcis flectens, ut serpens, et huius asperi-tatem et robur augens. Pro torque autem sibi ceperat arx regiones ettractus circumiacentes, et curaverat ut sibi in his adessent res necessariaeet tales quibus indigebat, dum nihil itaque quod petebat arx,cunctabatur, nullusque hostis in illis tractibus concidebat quin ei adhae-reret dens et aduncus unguis. Castra igitur Morabitae longe ab ea

121

Page 14: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

122

posuerunt, dum spes nullum de ea capienda iis dederat promissum. Eratin ea al-Motamidi filius ar-Racius, qui non curabat quod e regione ipsiusobsidionem inceperant, quique hanc obsidionem calamitatibus suis nonadnumerabat, quia optime se contra eam defendere poterat, et quianimis alto erat loco quam ut ipsum attingere possent: donec Hispali resad infelicem exitum venissent, et pervenisset ad infaustum finem patrisimperium. Tunc huic patri persuasum est, ut ad filium scriberet eo con-silio ut hunc permoveret ut a suis arcibus descenderet, et iis Morabitistraderet suos nobiles milites. Descendit igitur pietati erga patrem obse-cutus, et servare volens cognatorum vitam, postquam cum Morabitis fir-mum pepigerat fœdus, et inierat cum iis, invocato Dei nomine, pactum,atque solemne securitatis promissum acceperat. Sed cum ad hos venis-set et in horum esset potestate, deflexerunt cum eo ad castelli latus, sor-bendam ei praebuerunt noxam, et interfecto terram madidam in foedumassignaverunt. Ideo sic canit al-Motamidus, utriusque filii mortem cele-bret carmine elegiaco, quod vertit in Latinum R. Dozy; viderat autem rexcolumbam, moerorem suum manifestantem, deflentem suo modohabitaculum; ante eam erat nidus in quo duae erant aves repetenteslenem cantum, modulantes sonos, et animi angorem prodentes iucun-deque cantantes:

«Flebat illa quia viderat duos familiares quos vespera unus coniungebat nidus, sed ipsius socium fortuna exitio dederat.

Planxit et manifestavit arcanam suam cogitationem, deinde vera hanc occultavit, nullamque protulit vocem qua haec manifesta redditur.

Quid igitur? an ego non flebo? Num cor durum est saxum? Quot autem taliain terra sunt, e quibus fluit flumen!

Deflet unum, nulla re illam dolore afficiente praeterquam quod illo careat; ego autem defleo ingentem sociorum numerum;

Filium parvum, vel amicum unanimem; hunc lacerat desertum, illum submergit aqua;

Et duas stellas, huius aevi ornamenta, quas asservavit Cordobae calamitas velRondae sepulchrum.

Ego perfide egi; si ita est, tunc reprehensione dignus fio si palpebra mea guttae avare parcit; sin vero vilis habetur anima mea, huius socia est patientia.Dic astris splendidis: deflebitis illos duos mecum, nam propter tales ut illi erant

tristia erunt astra.»

Rettulit Stella Gitta

Proverbia Hispanica

Palabra y piedra suelta, no tiene vuelta.Dictum et lapis emissus revocari non potest.

*

En boca del mentiroso, locierto se hace dudoso.

In ore hominis mendaciscerta dubia fiunt.

*

Gota a gota se llena la bota.Guttatim dolium completur.

*

Quien tiene el tejado de vidrio, no tire piedras al de su vecino.Ille, cui tectum vitreum est, ne lapides in tectum vicini sui iaciat.

*

Si fuera perro, yo te hubiera mordido.Si canis essem, te momordissem.

*

La mala yerba presto crece.Herba mala cito crescit.

*

A otra puerta, que ésta no se abre.Ad aliam portam, cum haec non

aperiatur.

123

Page 15: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

Cuando hablares de alguien, mira de quién,dónde, y qué, cómo, cuándo y a quién.

Loquens de aliquo, bene attende, de quo,ubi et quae, quomodo, quando et ad quem

loquaris.

*

Tirar la piedra y esconder la mano.Iacere lapidem et manum abscondere.

*

Bailar bien y bailar mal, todo es bailar.Saltare bene y saltare male, omne saltare

est.

*

Buena es el agua, que cuesta poco y no embriaga.Aqua bona est, quia parvo constat neque inebriat.

*******

Cuando el río zurrea, o lleva agua o piedra.Cum fluvius strepit, vel aquam vel lapides secum

fert.

*

Cada cabello hace su sombra en el suelo.Omnis capillus umbram suam in solo facit.

*

A las obras me remito.Res gestas specto.

*

Más es el ruido a veces que las nueces.Interdum fragor nucibus maior est.

124 125

No hay plazo que no llegue, ni deuda que no se pague.Non est dies, qui non venit neque debitum, quod non solvitur.

*

No hay bien ni mal que cien años dure.Neque bona neque mala centum annos durant.

*

Nada es grave a quien esperar sabe.Ei, qui sperare scit, nihil est grave.

*******

Si no errase el cuerdo, reventaría el necio.Sapiens nisi erraret, stultus periret.

*

Amor comprado, dale por vendido.Amorem emptum venditum puta.

*

Buen corazón quebranta mala ventura.Bonum cor malam fortunam superat.

*

La codicia rompe el saco.Rumpit avarit ia saccum.

*

Quien mal anda, mal acaba.I l l i , qui male ingreditur, malus

f inis est.

In Latinum vertit Daniel Weissmann

Page 16: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

126

Facete lepideque dicta

Ad filiam pater: “Guarnerium tibi non aptum maritum fore puto. Nimiscredulus est.” - “Cur ita cogitas, pater?” - “En, heri mihi centum francosHelveticos mutuos dedit.”

Eva praecepto stabuli autocinetici: “Dic mihi sincere et aperte, domine:Poterisne aliquid reficere in autocineto meo?” Tum praefectus dubitans:“Fortasse inter utrumque numerum novum autocinetum addi poterit!”

Solitaria avia primum aëroplano volans loculum secretum quaerit, sedianua falsa usa diaetam aëroplanigarum intrat. Horrore captus hospitamadit querens: “In loculo secreto mulieribus reservato tres viri televisoriumspectantes sedent!”

Telegramma dictans iuvenis verba haec profert: “Puzzi-Puzzi amat suamDuzzi-Duzzi, Duzzi, Puzzi, Duzzi, Duzzi.” Telegrammatum officiarius per-humaniter: “Si vis, domine, gratis Duzzi unum addere potes.” Sed iuve-nis indignans: “Hoc nolo, quia nimis stulte sonat.”

“Hoc iam diu e te quaerere volebam, amica carissima: Cur mariti tuifacies tam perforata est?” - “O, quia iste nimis parcus est in fluento elec-trico parcendo: Nuper ne in cenando quidem mihi permisit, ut lumenincenderem.”

E militia elapsurus vir medicum militarem adit atque queritur: “Ades mihi,medice, in scalis ascendendis mihi aër deest.” Sed medicus his verbis nonmotus: “Nulla causa curarum, domine miles: Nostra bella plerumquehumi exhibentur!”

“Reor nobis medicis non multos amicos in terra esse”, inter conventummedicorum quidam ad collegam dicit. Tunc alter suspirans: “Timeo, nein caelo immo pauciores sint.”

Martinus Meier

127

Incepta eruditionis Latinaeludi superioris in oppido

nomine “Düdingen” anno 2003

De tabulis ceratis Romanis conficiendis

Marie Gachet, Fabienne Grossrieder, Michèle Fasel,Manuela Elsener, Christian Baeriswyl

Marco Fasel magistro adiutore

Postquam dominus Fasel tabulas in formasaptas serra dissecavit et praeparavit,superficies tabularum excavata est.

Lente granuli cerae apium celefiunt. Odormirus quidem in imagine cerni non potest!

Fabienne prudenter sed non nimis tardansceram fervidam in tabulam infundit. Iterumfundendo ad corrigendum vestigia in cerarelinquuntur.

Page 17: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

128

Stilus ex molli filo ferreo quinque milimetro-rum diametri cuditur. Puellae posteriorempartem fili ferrei non calefacti malleo cudunt,ut plana fiat. Sic ad scripta corrigenda singu-lae litterae facile eradi possunt.

Acumen styli non nimis tenue essedebet, sed paululum hebetatum.Sic facilius in cera scribi potest.

Stylo metallico scriptura quadrata facilescribi potest. Parvi errores parte plana stylieradendo corriguntur. Tum iterum eodemloco scribitur.

Opus egregium ex tribus tabulis, quarum quat-tuor paginae conscribi possunt, triptychon dici-tur. Opus simplicius duabus ex tabulis constansRomani tabellam duplicem dicebant.Omnes tabulae adhibebantur ad epistulas,apochas, documenta vel... pensa exercitanda inludo scribenda.

In Latinum vertit Daniel Weissmann

Peracute responsa

I

Interdum ab improbis corruptissimisque collegis maledicoin schola dente carpor, quod nimia facilitate altiora discipulis interrogatispuncta donem.“Me” - ita respondere istis consuevi – “sane paeniteret, si altiora ven-didisse puncta accusarer.”

II

In discipuli cuiusdam diario maledicam istam ac blasphemam forte de-prehendi cantilenam:

“Sancte Maxime Confessor,fac ut meus pereat professor!”

Cum iusta de causa suscensuissem, scriptum hoc apposui additamen-tum:

“Gentilium faciat deus Vertumnus,ut scelestus iste dispereat alumnus!”

III

Matrem quandam familias de insanis filii propositis querentem, qui Lati-narum fieri vellet litterarum professor, ac me oblique impliciteque re-prehendentem, quod malum rudi iuvenculo ac paene exitiale inculca-vissem consilium, extemporali huiuscemodi responso castigavi: “Nemome in triviis stipem mendicorum ritu a viatoribus implorantem umquamconspexit”

IV

Theatricus quidam moderator, inani tumens superbia: “A plurisaeculari”- inquit – “oblivione hanc comicam fabulam equidem vindicavi.”“Nullas profecto” - prompta ei mordacitate respondeo – “fabulae istiusscriptor, si revivisceret, ageret tibi gratias.”

129

Page 18: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

V

Lycei triennio ad exitum tandem vergente, ad cenam a discipulis invitatussum, arrogantem quorum inurbanamque rusticitatem per tres solidospassus eram annos.Cum invitationem abnuere haud satis esse videretur, hoc adiungereplacuit distichon:

“Ominor ut vobis contingat, sordida turma,ingestis vixdum mox vomitare cibis.”

Orestes Carbonero

130

Dialogus inter probos

Tyrannus:

«Semper putavi me, cum in terris essem, hic liberum esse oportere. Quodsi apud Barbaros natus essem, non tam regnum ut imperarem invasis-sem, quam ne parerem. Nunc, in populari civitate natus, gentium domi-toris gloriam adeptus sum, cum famam liberi viri quaererem. Urbi, cuiusego civis essem, libertatem eripere maximum scelerum habui. Quod qui-dem et vindicavi, nec mihi quidquam pensi fuit, paesidium an pestis reipublicae futurus essem.»

Homo vere civilis:

«Bene est, domine, quod non multas tui similes dii generi humanodederunt. Quippe, ad mediocritatem nati, magnis et excelsis animisobruimur. Ut supra homines homo aliquis exsistat, ceteros graviora patinecesse est!»

Rettulit Stella Gitta

De Ioannis Calvini vita (II)

Quantum ad eius castitatem continentiamque per-tinet, de ea nihil ego neque affirmare, neque ne-gare possim; hoc solum, mussitates frequenterauditos. Praeter eum sermonem, qui de Provincialiadolescente erat, quem multa ei furto abstulissesupra diximus, multi, quos iudicio voluisse constat,longe aliter, quam de eo Beza scripsit, iudicaverunt;non quidem forsan de extremis eius diebus; quan-do graviter tortus, cum morbo conflictabatur; sedeo tempore, quo nobilis matrona oppidi Mougis,

marito, quem Lausannae relinquebat, non salutato, Genevam demigra-vit, quo maritus venire non erat ausus. Et ante hoc tempusetiam exploratum habeo, matronas in suspicionem vocatas,de quibus vulgo mussitabatur, quae saepe et valde familia-riter ipsum domi suae conveniebant sine arbitris, nisi fortecum infante, quem manu secum ducerent, et Bibliorum volumine, quodsub axillis gererent; quae si in quem cognatorum aut amicorum per viamincidissent, rogarenturque, quo iter haberent, responsum alacresdabant, ire se quaesitum sanctum hunc hominem, scrupulum ut illisquendam eximeret, seu ut dubium illis quoddam solveret, et manebantapud illum longo tempore. Singulariter autem erat sermo de cuiusdamnobilis viri uxore, quae in provincias has religionis istius studio commi-

graverat; nomini ob certas causas parco; domiciliumautem habebat non procul Geneva, quasi medium interhanc et liberas terras apud Saconnay, in territorio Gez;ipsa iuvencula, blandula, bellula, eleganti forma, atquealacris. Ad quam Calvinus frequenter, et valde quidemfrequenter divertebat, ut cenaret; pernoctabat veroetiam marito absente a domo, et peregre extra provin-

ciam profecto. Et scio ego, noverunt etiam alii famulam, quae Dominaeilli tum inserviebat, iuratam detexisse, et esse fassam, vestigia se in lectoherae suae duplicia offendisse, etiamsi maritus peregre abesset. AtqueCalvinus illic ea nocte et cenaverat, et dormiverat; famula autem nimium

131

Page 19: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

loquax ob hos sermones primumincrepita, dein de domo etiam exactaest. Sed hoc ego in medio relinquo,sicne sit, an secus; tantum dicam, inquo bonos cordatosque viros mihiassensuros existimo, meminisse ipsumdebuisse, idque exequi, quod Paulusad Thessalonicenses cap. V. admonuit,ab omni mali specie abstinete,inquiens. Unum praeter caetera valdecertum et multis etiam cognitum,praeterire non debeo, de Dominanimirum Iuliana de Brederode, Iacobide Burgundia Domini de Fallais, cuiussupra mentio etiam facta est, coniuge.Hic Nobilis, a quo tempore Genevamintravit, imbecilli semper valetudinefuit, et sub medicorum cura. QuemCalvinus nonnunquam invisens matro-nam Iolandam eius vxorem saepe sicest allocutus. Quid facies, inquiens,

hoc homine tam male affecto?Nunquam erit, tibi ut servitium exhibere queat; me si audias, mori ipsumfines; et quantum abest, ut mortuus sit? Quem si mori contingat, nosinter nos coniuges erimus. Indignata hoc sermone et valde offensaDomina, marito suadet, Geneva relicta, ad Bernenses ut abeat, persua-detque, nam sic fecit. Illa autem clam hoc tenere non potuit, sed multisbonis et honoratis viris narrare consuevit, et ego narrantem, cum mari-tus praesens esset, audivi. Caeterum hoc notandum, eorum, quiGenevae, vel quousque eorum iurisdictio porrigeretur, commorabantur,neminem de Calvino mussitare, aut quidquam queri ausum, cui non velexilium, vel mors statim parata essent: Mille enim astus, mille cautelaeipsi in promptu et ad manum erant, quibus hoc ausos, ut se adversus eostueretur, impetebat. Nam eos rumore in vulgus sparso, homines esseimprobos, atheos, Libertinos, perduelles, patriae hostes atque prodito-

132

res, sic exagitabat, ut vel mortem ipsis, vel exiliumprocuraret. Cuius rei exempla aliquot recensebo,non magis mihi, quam aliis multis singulari pru-dentia viris, qui diligenter eius praxin, et, quo ute-retur, astum notare, et observare consueverunt.

De Castalione, Carolo, Bernardo Ochino, et de Petro Morando, nihildicam, quorum ipse praesentiam tolerare non poterat, qui nullum nequemagistrum admitteret, neque socium; sed dicam aliquid de quodameleemosynario, Reginae quondam Navarrae, cui Montouseto nomen. Hicmetu Regis Navarri, qui adversus eum odio incitatus ob religionem erat,seu, ut melus dicam, ob doctrinam Lutheranam, quam magno fervoretuebatur profitebaturque, cum neque in Gallia, neque in Navarrae regnosatis se tutum esse et securum aestimaret, cum bona venia Reginae suaeherae, et cum eius consilio Genevam commigravit, quo ad pauperumloculos peculiumque ipsa paucis ante diebus quater mille Francos adegenorum miseriam, egestatemque sublevandam miserat. A Reginaautem commendatitias ferens gratus fuit propter heram, et benigne aCalvino aliisque susceptus est; sed cum Calvinum diligenter observaret,notaretque in distribuendis eleemosynis qua is fide versa-retur, et quam parum inde pauperibus subveniretur, tene-re se non potuit, quin hoc questus ad eos referret,quos sibi amicos credebat. Evestigio ad Calvini hocaures platum est, qui multos sibi ita, devotos habe-bat, ut exploratorum loco ei servirent, et fuggere-rent, admonerentque de omnibus rebus, quae perurbem fierent, et qui de ipso sermones essent. Bonus hic igiturMontousetus ab omnibus statim desertus est, eique Calvinus ob id sta-tim male voluit, commendationisque nulla amplius ratione habita, amicisimul et subsidia ipsum destituunt. In angustias illas redactus, porlixe perlitteras de omnibus rebus Reginam heram suam certiorem reddit, quem-admodum Genevenses se ministri gererent, et Calvinus imprimis; tum,quae ad pauperum indigentiam sublevandam mitterentur subsidia, quo-modo ipse dispensaret; ad extremum, ad Reginae opem confugiens,cuius favorem, gratiam, subsidia, et liberalitatem implorat. Nec multopost certum illa hominem ad quosdam, qui inter advenas Genevae com-

133

Page 20: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

morantes praeter ceteros clari erant, veluti ad eum, quemdixi Dominum de Fallais, ad Magnificum Megrettum atque;alios cum litteris misit, admonens, Calvinum ut observarent,metuendum enim, ne novus aliquis hypocrita sit, impos-torque, fumos qui Christianis vendat; nam non ignorare sequam mala fide in eleemosynis distribuendis versaretur. Divulgatum sta-tim per urbem inter exteros hoc fuit. Et Calvinus cum diu ignorare hocnon posset, simul ac rescivit, suspicatus statim, imo prope certus exMontouseti hoc delatione provenire, quem non dubitabat Reginae herae

suae huiusmodi suggessisse, subtilem admodum fraudemimaginatus est, qua iram Reginae mitigaret, suspicionemque

hanc a se averteret. Scribit igitur binas ad eandemDominam sequenti nocte litteras, quarum alteraevalde erant lenes, humiles, gratiis et comitate plenae,in quibus rogabat, ne fidem adiungere vellet, vel ser-monibus vel scriptis litteris quorundam maledicorum,

qui, cum turpiter viverent et Libertinit essent, ob rigorem et disciplinaeseveritatem, qua in illorum vitiis reprehendendis et corrigendis uteretur,ipsi male vellent, atque idcirco falsis confictisque criminibus in odiumnobilium Dominorum et matronarum per litteras praecipitare conaren-tur; Futurum ut brevi intelligat, quanto cum zelo, et verbum Dei, etEcclesiae negotia ipse administret. Has litteras sic scriptas, clausas, dili-genterque obsignatas in vestis suae sacculum abdiderat. Alterae autemlitterae vehementes erant, superbae, amarulentae, mordaces, in quibusmiris eam modis perstringebat, impiam vacans, Libertinam, hypocrytam,Anabaptistarum fautricem, quae domi suae clam retineret insignes duoshaereticos, Quintinum et Antonium Pocque, et una cum uxoribus aleret;suam vero, quam in Deum haberet, fiduciam tantam esse, eamque cons-cientiam, qua sustentaretur, ut haec sibi propugnaculum essent, etmurus aheneus contra omnes mundi potestates, neque se hac fretumRegum Reginarumque; et qui in mundo essent Principum iram, odiumatque intentatas sibi minas quidquam pertimescere; dicam amplius, ter-ribili Dei iudicio, quod in eius caput brevi redundaturum esset, terrereausus est. Vix credo reperiri mortalium quemquam posse, quantavisetiam dignitate excellat, qui tales, tam ignominiosas, tam procaces,

134

etiam ad vilissimum homuncionem dare vel vellet litteras vel posset. Hasipse sic scriptas, et manu sua tantum, usitato sibi more, subsignatas,nondum tamen clausas, manefacto plurimis simul congregatis postconcionem ostendit, inter eos autem erat etiam hic Montousetus. Variaerant de illis variorum iudicia. Prudentiores tantam audaciam mirari satisnon poterant, et tam illustri Dominae tam acerbas litteras scribere,imprudens factum iudicabant: Alii incogitantes minusque considerati,valde laudabant, tanquam ex Christiana constantia et magnanimitateprofectum. Quantus hic est, aiebant, qui viros etiam Principes et magna-tes nihil veritus, veritatem neque; apud hos dissimulat? Post lectasautem, Magdalenae templum, ubi fuerat concionatus, egressus est, etduobus, qui cum legerentur, praesentes fuerant, videntibus obsignat,inque vestis suae receptaculum ad alteras illas lenes submisse atquecomiter scriptas adiungit. In ipso momento, qui a Regina missus fuerat,illi designatus fuit, quem accersens priores illas, quas diximus, perbeni-gne et peramanter scriptas ei porrigit, commendatque, rogans, ipsimetReginae in manus ut traderet; quod se facturum is recipit, et postquamerat pransus, iter ingreditur. Itaque qui aderant, posteriorem amarulen-tam illam, quam praelegi audierant, hanc ipsam esse, quam tabellariusaccepisset, plane sunt arbitrati. Atque hoc pacto bonus prudensque hicvir simul Reginae fucatis litteris, et ementitae humilitatis specie illudit,simul os eis occludit, qui ex litteris a Regina missis perversam de se opi-nionem concipere potuissent.

Hanc historiam adreverendissimumarchiepiscopus etcomitem Lugdunen-sem anno MDLXXXper HieronymumBolsecum, medicumLugdunensem, des-criptam proposuit

Stella Gitta.

135

Page 21: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

Indignor quandoque...

Stomachor equidem indignorque quandoque

- aetate provectus homo avus ab illis appel-latur at salutatur, qui eius non sunt nepotes;

- malus discipulus, a magistra ob insolentiamreprehensus: “Num ego unus” - petulanterinquit – “inurbane me gessi ?”;

- ullam iam esse inter anni tempora differentiam aniculae negant imbri-fero vere parum frigidam hiemem subsequente;

- mobilia telephonia inefficacia exsistere triginta milia bucconum querun-tur, cum istiusmodi instrumenta eodem temporis puncto in eodemoppidulo adhibeant;

- nihil sibi parentum profuisse famam histrionum cantatorumque celebri-um filii genitorum vestigia secuti peierant;

- muliercula gelu saeviente abdomen intecta ex ventresese laborare stolide querellatur;

- italicas scholas impares officio iam suo esse plebico-lae illi censorum ritu autumant, qui vesanis decretisscholarum fundamenta everterunt;

- plus in aerarium tributorum a scopario conferri quama gemmario acta diurna certior fio legendo;

- discipulorum parentes nil cicaronibus, etsi pessimemoratis culpae vel vitio ascribi patiuntur;

- tam stultum esse me concludo, ut ob huiuscemodi nugas paene sexa-genarius ira etiam nunc excandescam.

Orestes Carbonero

136 137

Aenigma

QVO PRAEMIVM ACCIPI POTEST! QVODQVE AENIGMA RECTE SOLVTVMET RVMORI VARIO MISSVM AD SORTEM REVOCABITVR! DIES VLTIMAIDIBUS APRILIBUS EST! SOLVTIONES IN VNO LIBELLORVMSEQVENTIVM DEMONSTRABIMVS.

PRAEMIA SVNT: primum praemium LIBER

secundum et tertium praemium LIBELLVS

1. amata Ovidii poetae

2. Aetolium vel ad urbem Aetoliae pertinens (Adj. Acc. sg.n.)

3. suppedita!

4. unguentis afficias

5. dei nives de caelo iaciunt

6. exuenti vel vestes abicienti

7. amore flagrastis

1 2 3 4 5 6 7

2

3

4

5

6

7Daniel Weissmann

Page 22: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

138

Atrae bilis fragmenta

Multo mane, ut meus est mos, ad diurnorumaediculam me confero.Venditor subridens: “Mediolanensi” - inquit -,“quam legere soles, ephemeride emenda,Susannae Tamaro, scriptricis illius, librum, cui‘Quo te cor ducit tuum, illuc contende’ est

index, nulla adiecta impensa accipies”.“Cacatam istiusmodi chartam” - contracta fronte respondeo – “nemuneri quidem dari mihi volo”.Tum vero, nummulis e crumina extractis, Taurinensia ministrari mihi actadiurna iubeo. ***

Autumnus unusomnibus

aequata dona dividit:uvae racemis dissipat

caliginis velamina.

Silens, pudicus, nubilusmeam videtur indolemplane referre segregem,clamoribus contrariam.

Mitis, quietus, decolor,mentis furori impervius,tranquillitatis prosperaeexemplar est mortalibus.

Orestes Carbonero

Vernale tempus vividospraebet colores sensibus;aegrotus autem excluditurab hoc iacens spectaculo.

Aestas calore torridanudare suadet corpora;fugit marina litoraqui membra

celat flaccida.

Paucis hiems praefrigidanivosa pandit culmina;

plerisque damna comparatin urbe caenum civibus.

Anni tempus nulla admittensdiscrimina

Spei plenus quidam iuvenculus mature homini omnibus fere de rebusiam dubitanti otiose deambulans occurrit.“Cunctorum merito” - inquit iuvenis – “excitat admirationem Fabius ille,qui arduum cinematographici histrionis nuperrime exorsus est curricu-lum.“Ei opportune accidit” - aetate provectus collocutor obicit – “quod pateripsius praeclarus iam cinematographicus exstiterat histrio”.“Dextera videtur esse praedita peritia televisifica viginti nata annosdiurnaria, cui est nomen Lucilla”.“Nihil re vera laude dignum ista fecit, nisi tricenariae sororis diurnariaevestigia est secuta”.“Valde ab omnibus probatur cantrix illa Valeria, faciles cuius modoscuncti per vias plateasque cantitant”.“Per maritum vero enotuit, ditissimum ilium phonographicorum orbiumfabricatorem et magnarium.”“Quo igitur” - iuvenis sciscitatur maestior subito factus – “ille se vertat,cui gratiosi potentesque desunt parentes, seu fratres, seu coniuges?”“Viliore” - acerrimus morum carptor respondet – “aut scoparii, aut ta-bellarii, aut grammatistae contentus esto misellus ministerio”.

***Ultimo scholae die discipuli festive clamantessaltantesque e lyceorum aedificiis turmatim egre-diuntur.

Magistrali vero tantum decore professores impediuntur, hilariore quomi-nus laetitia incompositas et ipsi conserant choreas.

Orestes Carbonero

139

ERRATA

in Rumoris Varii in pagina falso impressum forma recta

1/2003 4, l. 294, l. 30

desiganrene se

designarene de

Page 23: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

Quod sit maius mirabile

Haec respondit in habitu peregrini beatus.......................... Estelle GITTA

R

S

I

O

M

I

N

E

S

•Q

V

I

V

S

Q

R

V

M

F

I

ES

E

V

T

H

S

E

E

T

NI

T

E

O

V

Q

A

C

D

I

A

M

I

M

R

F

AC

M

I

N

T

I

D

I

T

E

P

S

E

S

E

N

T

FI

V

E

R

N

N

R

O

M

P

T

L

E

N

T

E

O

AAE

R

M

M

T

O

T

V

E

E

S

S

O

P

E

L

I

T

T

•F

V

V

I

T

O

M

T

N

O

N

R

E

E

A

E

N

T

I

F

AA

M

R

N

E

O

I

I

N

M

O

X

C

F

X

E

L

A

CC

I

E

S

E

E

I

T

V

RI

A

O

V

M

A

C

E

L

R

E

II

V

Q

N

NI

S

L

I

S

M

R

E

I

C

I

E

R

V

IV

Q

S

I

N

Q

V

I

I

M

I

N

S

R

V

M

T

I

U

M

F

VE

S

E

M

I

I

V

E

R

L

A•

E

E

T

I

O

D

VR

Q

I

N

O

M

B

E

P

E

E

S

N

R

N

I

N

I

M

V

N

NI

V

M

O

H

A

I

R

S

M

I

I

T

N

I

B

A

T•

F

V

E

R

V

N

T

I

O

S

I

L

M

I

O

I

T

I

O

M

VN

DI

E

T

R

I

N

V

I

S

I

S

E

O

H

T

Q

V

N

V

M

V

•I

N

E

E

V

T

V

D

N

T

M

S

M

S

V

DQ

V

EN

I

M

F

T

S

T

V

I

I

I

N

E

T

S

V

••

F

E

S

SN

V

N

L

E

E

L

L

N

V

T

E

I

I

E

TE

M

N

O

T

T

N

S

L

E

T

S

Q

V

E

I

N

F

IN

T

P

L

E

V

I

S

L

E

V

?

140

ROMULUS MAGNUS

Friderici DÜRRENMATT (1921-1990) Helvetii narratoris et comoe-diographi ingeniosi ROMULUS MAGNUS (“Romulus derGrosse”) comoedia historica fidei historicae contraria quattuoractibus scripta, anno 1948 primum acta, annis 1958 et 1964retractata, anno 2000 a Nicolao GROSS Germano Coreanensi inLatinum conversa.

Comoediae pars ultima

ODOACER: Theodericus est exemplar virtutis Germanicae. Qui somniatde orbe terrarum regendo necnon populus somniat una cum eo. Itaquehaec expeditio mihi facienda erat. Ego cum solus dissentirem a nepote,poetis, populo, coactus sum, ut concederem. Speravi me posse hoc bel-lum humaniter gerere, Romani non multum nobis restiterunt, sed quoplus versus meridiem signa movi, eo crudeliora scelera facta sunt a mil-itibus meis, non, quia iidem crudeliores sunt quam alii, sed quia omnebellum est ferinum. Horrui. Conatus sum expeditionem interrumpere,paratus fui ad summam fabricatoris bracarum accipiendam, adhuc enimmagistros militiae meos pecunia corrumpere potui, adhuc fortasse respotui dirigere secundum voluntatem meam. Adhuc. Nam mox non iampotero. Tum tandem facti erimus gens heroum. Serva me, Romule, tu esunica spes mea.ROMULUS: Quid speras?ODOACER: Me superstitem fore.ROMULUS: Num periclitaris?ODOACER: Nepos meus adhuc est mitis et lenis, adhuc est vir urbanus,sed olim, post nonnullos annos, me occidet. Novi fidem Germanicam.ROMULUS: Ergo vin’ ideo te mihi subicere?ODOACER: Per totam vitam quaesivi veram animi humani magnitudi-nem, non falsam, non magnitudinem animi nepotis mei, quem olim ap-pellabunt Theodericum Magnum, scriptores rerum haud ignoro. Egosum agricola et odi bellum. Ego quaero humanitatem, quam in silvis

141

Page 24: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

Germaniae primigeniis invenire non potueram. Quam inveni in te,Romule Imperator. Domicurius tuus superior indolem tuam perspexit.ROMULUS: Aebiusne tuo mandatu in aula mea versatus est?ODOACER: Qui fuit speculator meus clandestinus. Sed bona mihi rettulit.De vero homine, de iusto homine, de te, Romule.ROMULUS: Qui rettulit tibi de morione, Odoacer. Totam vitam meamdirexi in eum diem, quo Imperium Romanum esset collapsurum. Ipsemihi ius concessi de Roma iudicandi, quia paratus eram ad moriendum.Postulavi a patria mea ingentem victimam, quia me ipsum feci victimam.Sanguinem populi sivi effluere, cum eundem reddidi inermem, quia ipsevolui effundere sanguinem meum. At nunc pergam vivere. At nunc nonaccipitur victima mea. At nunc is ero, qui solus se servavit. Necnon istud.Antequam venisti, mihi nuntiatum erat filiam, quam amo, periisse unacum sponso suo. Una cum uxore mea et aulicis. Hunc nuntium facilepassus sum quia putavi me moriturum esse, at nunc eodem nuntio ani-mus meus immisericorditer affligitur, nunc sententia mea immiseri-corditer refutatur. Nunc omnia quae feceram facta sunt absurda. Occideme, Odoacer.Silentium.ODOACER: Tu loqueris dolore afflictus. Supera maerorem tuum et accipeme tibi subditum.ROMULUS: Tu times. Supera timorem tuum et occide me.Silentium.ODOACER: Tu cogitasti de populo tuo, nunc debes quoque etiam co-gitare de hostibus tuis. Nisi acceperis subditionem meam, nisi nos com-muniter processerimus, orbis terrarum addicetur nepoti meo, et alteraRoma orietur, regnum Germanorum universale, nec minus fragile quamRomanum, nec minus sanguinolentum. Si hoc fiet, ineptum fuerit opustuum, id est te Romam delevisse. Non potes cedere magnitudini tuae,Romule, tu es unicus vir, qui sciat hunc mundum regere. Sis propitius,accipe meam subditionem, fi Imperator noster, tuere nos a cruenta mag-nitudine Theoderici.Genua flectit.ROMULUS: Non iam possum, Germane. Etsi vellem. Tu e manu meaexpulisti ius agendi.

142

ODOACER: Vin’ tu in hoc constare?Romulus item genua flectit, ut nunc unus ante alterum genua flectat.ROMULUS: Occide me! Id rogo te genubus flexis.ODOACER: Non possum te cogere, ut nos adiuves. Infortunium est fac-tum. At etiam occidere te non possum. Quia te amo.ROMULUS: Surgamus.ODOACER: Surgamus.ROMULUS: Nisi me occidere vis, alia quoque ratione quaestio potestsolvi. Unicus vir, qui adhuc cupiat me occidere, ante lectum meum dor-mit. Ibo eum excitatum.Surgit, item Odoacer.ODOACER: Hoc modo quaestio non solvetur, Romule. Tu es desperatus.Non consentaneum est, ut moriaris, nam hoc non est consentaneum nisimundus talis est, qualis tu tibi eundem mente finxisti. At talis non est.Etiam hostis tuus est homo, qui ita ut tu ipse iuste agere vult. Ergo nuncoportet fato oboedias. Aliud non datur.Silentium.ROMULUS: Iterum considamus.ODOACER: Aliud nobis non relinquitur.ROMULUS: Quid facere vis de me?ODOACER: Te cum pensione dimittam.ROMULUS: Men’ cum pensione dimittes?ODOACER: Haec est unica via quae nobis relicta est.Silentium.ROMULUS: Nihil horribilius mihi accidere potest quam cum pensionedimitti.ODOACER: Noli oblivisci mihi quoque imminere rem maxime horribilem.Debebis me declarare regem Italiae. Quo finis meus incohabitur, nisinunc egero. Itaque mihi nolenti volenti dominatio incohanda est homi-cidio.Gladium destringit dextrorsum iturus.ROMULUS: Quid vis?ODOACER: Occidam nepotem meum. Adhuc plus valeo quam ille.ROMULUS: Nunc tu es desperatus, Odoacer. Si nepotem occideris, milletibi orientur Theoderici novi. Populus tuus aliter sentit ac tu. Qui vult rem

143

Page 25: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi

heroicam. Tu eundem non potes mutare.Silentium.ODOACER: Iterum considamus.Iterum considunt.ROMULUS: Care Odoacer, ego volueram valere ad fatum et tu voluerasvitare fatum tuum, nunc fato dirempta sunt consilia nostra politica.Putavimus nos posse mundum e manibus nostris demittere, tu Germa-niam tuam et ego meam Romam, nunc curandae nobis sunt earum pa-rietinae. Quas demittere non possumus. Ego Romam supplicio capitisaffeci, quia timui eius facinora praeterita, tu Germaniam, quia formidastieius futura. Vim habuerunt ad nos duo phantasmata, nam revera nosnon habemus vim ad ea, quae sunt praeterita et ad illa, quae sunt futu-ra. Vim non habemus nisi ad ea, quae sunt praesentia, de quibus noncogitavimus et in quibus tractandis res utrique nostrum male succedit.Quae tempora mihi nunc pensionario degenda sunt, mihi, qui mordeorconscientia mortium filiae a me amatae, filii, uxoris, multorum misero-rum.ODOACER: Ego autem civitatem regere debebo.ROMULUS: Consilia nostra a veritate correcta sunt.ODOACER: Quam amarissime.ROMULUS: Age perferamus amarum. Conare aptas reddere ineptias, hispaucis annis, qui tibi restant ad mundum fideliter administrandum. DonaGermanis Romanisque pacem. Age porro, princeps Germanorum! Nunctu impera! Nonnulli anni erunt, quos historia mundi obliviscetur, quiaerunt anni heroibus vacantes – at erunt inter huius terrae perturbataeannos felicissimos.ODOACER: Deinde autem mihi moriendum erit.ROMULUS: Consolare te. Nepos tuus me quoque occidet. Numquamignoscetsibi genua flectenda fuisse coram me.ODOACER: Age geramus officia nostra tristia.ROMULUS: Celeriter agamus. Etiam ludamus, ultimo ludamus comoe-diam. Simulemus rationem constare, simulemus carnem hominis vincispiritu.ODOACER: Nepos!

144

A dextris venit nepos.NEPOS: Care avuncule?ODOACER: Invoca magistros militiae, nepos.NEPOS: Ut iubes, care avuncule.Signum dat securi carnificis. Grapheum completur a Germanis longo iti-nere fatigatis et inquinatis. Vestimenta linea unicoloria, iis impositae suntloricae, simplices cassides, quibus facies obteguntur, secures carnificis,tota eorum multitudo videtur esse caterva carnificum minacissima. Odoa-cer surgit.ODOACER: Germani! Hunc virum irrisistis, huic canticis illusistis, quaecantastis in viis ruralibus aut nocte ad ignes cubilium. At ego eiushumanitatem expertus sum. Numquam eo viro vidi maiorem neque vosumquam videbitis maiorem, quicumque erit successor mei. Nunc tu ipseloquere, Imperator Romane.ROMULUS: Imperator dissolvit Imperium suum. Ultimo aspicite hancsphaeram multicolorem, hoc somnium magni Imperii, quod quo-dammodo inter caelum terramque dubium pendet, levi halitu labiorummeorum propulsum, ecce illae terrae mari caeruleo delphinorum saltan-tium pleno circumiectae, ecce illae provinciae divites frumento flaves-centes, ecce illae urbes borrientes animantibus abundantes, ecce sol,quo homines sunt calefacti et, cum stetit altissimus, mundus est com-bustus, nunc in manibus Imperatoris lenis sphaera evanescens.Omnes silent animis attentissimis. Germani stupefacti oculis emissiciisaspectant Imperatorem surgentem.ROMULUS: Odoacerum ducem Germanorum declaro regem Italiae!GERMANI: Vivat rex Italiae!ODOACER: Ego autem Imperatori Romano attribuo villam LuculliCampaniensem. Praeterea idem accipiet annuam pensionem sex milleno-rum nummorum aureorum.ROMULUS: Transacti sunt anni Imperatoris famelici. De pariete demiteimaginem regis, qui eiusdem nominis fuit ac ego et Romam condidit,quam ego nunc tollam!Germanus affert imaginem fictam.ROMULUS: Gratias tibi ago.Imaginem bracchio supponit.

145

Page 26: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi
Page 27: De sancto Benedicto , p a t r ono Eur opaeomnino solus vixit in spelunca quadam, quae postea ãspelunca sanctaÒ ... Vita communis et labor corporalis per Benedicti regulas maximi