De Immortalitate Animae

Embed Size (px)

DESCRIPTION

ancient philosophy, St. Augustine

Citation preview

SCANNED FROM: Bibliotheque Augustinienne,Oeuvres de Saint Augustin. V. Dialoguesphilosophiques. II. Dieu et l'ame. Ed. dePierre de Labriolle, Desclee, De Brouweret Cie 1939, pp.170-218. AURELII AUGUSTINI: DE IMMORTALITATE ANIMAE[1.1] Si alicubi est disciplina, nec esse nisi in eo quod uiuitpotest, et semper est, neque quidquam in quo quid semper est potestesse non semper; semper uiuit in quo est disciplina.Si nos sumus qui ratiocinamur, id est animus noster nec recteratiocinari sine disciplina potest, nec sine disciplina esse animus,nisi in quo disciplina non est, potest, est in hominis animodisciplina.Est autem alicubi disciplina: nam est, et quidquid est nusquam essenon potest. Item disciplina non potest esse, nisi in eo quod uiuit.Nihil enim quod non uiuit, aliquid discit; nec esse in eo quod nihildiscit,disciplina potest. Item semper est disciplina. Nam quod estatque immutabile est, semper sit necesse est. Esse autem disciplinam,nemo negat. Et quisquis fatetur fieri non posse, ut ducta per mediumcirculum linea non sit omnium, quae non per medium ducuntur maxima,idque esse alicuius disciplinae; immutabilem disciplinam esse nonnegat.Item nihil in quo quid semper est, potest esse non semper. Nihil enimquod semper est, patitur sibi subtrahi aliquando id in quo semper est.Iamuero cum ratiocinamur, animus id agit. Non enim id agit, nisi quiintelligit: nec corpus intelligit, nec animus auxiliante corporeintelligit; quia cum intelligere uult, a corpore auertitur. Quod enimintelligit, eiusmodi est semper; nihilque corporis eiusmodi estsemper: non igitur potest adiuuare animum ad intellectum nitentem, cuinon impedire satis est.Item nemo sine disciplina recte ratiocinatur. Est enim rectaratiocinatio a certis ad incertorum indagationem nitens cogitatio:nihilque certum est in animo quod ignorat. Omne autem quod scitanimus, in sese habet; nec ullam rem scientia complectitur, nisi quaead aliquam pertineat disciplinam. Est enim disciplina quarumcumquererum scientia.Semper igitur animus humanus uiuit.[2.2] Ratio profecto aut animus est, aut in animo. Melior autem ratiorostra, quam corpus nostrum: et corpus nostrum nonnulla substantiaest, et melius est esse substantiam, quam nihil: non est igitur rationihil.Rursum, quaecumque harmonia corporis est, in subiecto corpore sitnecesse est inseparabiliter, nec aliud quidquam in illa harmonia essecredatur, quod non aeque necessario sit in subiecto illo corpore, inquo et ipsa harmonia non minus inseparabiliter. Mutabile est autemcorpus humanum, et immutabilis ratio. Mutabile est enim omne quodsemper eodem modo non est. Et semper eodem modo est, Duo et quatuor,sex. Item semper eodem modo est quod est, quod quatuor habent duo etduo; hoc autem non habent duo: duo igitur quatuor non sunt. Est autemista ratio immutabilis: igitur ratio est. Nullo modo autem potest,mutato subiecto, id quod in eo est inseparabiliter non mutari. Non estigitur harmonia corporis animus. Nec mors potest accidereimmutabilibus rebus. Semper ergo animus uiuit, siue ipse ratio sit,siue in eo ratio inseparabiliter.[3.3] Quaedam constantiae uirtus est, et omnis constantia immutabilisest, et omnis uirtus potest aliquid agere, nec cum non agit aliquid,uirtus non est. Omnis porro actio mouetur, aut moues. Aut igitur nonomne quod mouetur, aut certe non omne quod moues, mutabile est. Atomne quod ab alio mouetur, nec moues ipsum, aliquid mortale est. Nequemortale quidquam immutabile.Quare de certo iam et sine ulla disiunctione concluditur, non omnequod moues mutari. Nullus autem motus sine substantia: et omnissubstantia aut uiuit, aut non uiuit: atque omne quod non uiuit,exanime est; nec est ulla exanimis actio. Illud igitur quod ita mouesut non mutetur, non potest esse nisi uiua substantia. Haec autem omnisper quoslibet gradus corpus moues. Non igitur omne quod corpus moues,mutabile est.Corpus autem non nisi secundum tempus mouetur: ad hoc enim pertinettardius et celerius moueri: conficitur esse quiddam quod temporemoueat, nec tamen mutetur.Omne autem quod tempore moues corpus, tametsi ad unum finem tendat,tamen nec simul potest omnia facere, nec potest non plura facere:neque enim ualet quauis ope agatur, aut perfecte unum esse, quod inparses secari potest, aut ullum est sine partibus corpus, aut sinemorarum interuallo tempus, aut uero uel breuissima syllaba enuntietur,cuius non tunc finem audias, cum iam non audis initium. Porro quod sicagitur, et exspectatione opus est ut peragi, et memoria ut comprehendiqueat quantum potest. Et exspectatio futurarum rerum est,praeteritarum uero memoria. At intentio ad agendum praesentis esttemporis, per quod futurum in praeteritum transit, nec coepti motuscorporis exspectari finis potest sine ulla memoria. Quomodo enimexspectatur ut desinat, quod aut coepisse excidit, aut omnino motumesse. Rursus intentio peragendi quae praesens est, sine exspectationefinis qui futurus est, non potest esse: nec est quidquam quod autnondum est, aut iam non est. Potest igitur in agendo quiddam esse,quod ad ea quae nondum sunt pertineat. Possunt simul in agente pluraesse, cum ea plura quae aguntur simul esse non possint. Possunt ergoetiam in mouente, cum in eo quod mouetur non possint. At quaecumque intempore simul esse non possum, et tamen a futuro in praeteritumtransmittuntur, mutabilia sint necesse est.[3.4] Hinc iam colligimus, posse esse quiddam quod cum mouesmutabilia, non mutatur. Cum enim non mutatur mouentis intentioperducendi ad finem quem uoles corpus quod moues, illudque corpus dequo aliquid fit eodem motu per momenta mutetur, atque illa intentioperficiendi quam immutatam manere manifestum est, et ipsa membraartificis, et lignum aut lapidem artifici subiectum moueat, quisdubitet consequens esse quod dictum est?Non igitur si qua mutatio corporum mouente animo fit, quamuis in eamsit intentus, hinc eum necessario mutari, et ob hoc etiam moriarbitrandum est. Potest enim in hac intentione simul et memoriampraeteritorum et exspectationem futurorum habere, quae omnia sine uitaesse non possum. Quanquam etsi nullus interitus sine mutatione sit, etnulla mutatio sine motu; non tamen omnis mutatio interitum, omnisquemotus mutationem operatur. Licet enim ipsum corpus nostrum, et motumplerumque qualibet actione, et mutatum certe uel aetate dicere, tamennondum interisse, id est non esse sine uita. Liceat igitur et animumnon continuo putare priuari uita, quanquam ei fortasse per motummutatio nonnulla contingat.[4.5] Si enim manes aliquid immutabile in animo, quod sine uita essenon possit; animo etiam uita sempiterna maneat necesse est. Nam hocprorsus ita se habet, ut si primum est, sit secundum. Est autemprimum.Quis enim, ut alla omittam, aut rationem numerorum mutabilem esseaudeat dicere, aut artem quamlibet non ista ratione constare; autartem non esse in artifice, etiam cum eam non exercet; aut eius esse,nisi in animo; aut ubi uita non sit, esse posse; aut quod immutabileest, esse aliquando non posse; aut aliud esse artem, aliud rationem?Quamuis enim ars una multarum quasi quidam coetus rationum essedicatur, tamen ars etiam una ratio dici uerissime atque intelligipotest. Sed siue hoc, siue illud sit, non minus immutabilem artem esseconficitur: artem autem non solum esse in animo artificis, sed etiamnusquam esse nisi in animo manifestum est, idque inseparabiliter. Namsi ars ab animo separabitur, aut erit praeter quam in animo, autnusquam erit, aut de animo in animum continuo transibit. At ut sedesarti nulla sine uita est, ita nec uita cum ratione ulli nisi animae.Nusquam porro esse quod est, uel quod immutabile est non essealiquando non potest. Si uero ars de animo in animum transit, in illomansura deserens istum; nemo artem docet nisi amittendo, aut etiam nonnisi docentis obliuione fit aliquis peritus, siue morte.Quae si absurdissima et falsissima sunt, sicuti sunt, immortalis estanimus humanus.[4.6] At enim si ars aliquando est, aliquando non est in animo, quodper obliuionem atque imperitiam satis notum est; nihil ad eiusimmortalitatem affert argumenti huius connexio, nisi negeturantecedens hoc modo. Aut est aliquid in animo, quod in praesenticogitatione non est; aut non est in erudito animo ars musica, cum desola geometrica cogitat.Hoc autem falsum est; illud igitur uerum.Non autem quidquam se habere animus sentit, nisi quod in cogitationemuenerit. Potest igitur aliquid esse in animo, quod esse in se animusipse non sentiat. Id autem quamdiu sit, nihil interest. Namque sidiutius fuerit in aliis animus occupatus, quam ut intentionem suam inante cogitate facile possit refiectere, obliuio uel imperitianominatur. Sed cum uel nos ipsi nobiscum ratiocinantes, uel ab aliobene interrogati de quibusdam liberalibus artibus ea quae inuenimus,non alibi quam in animo nostro inuenimus: neque id est inuenire, quodfacere aut gignere; alioquin aeterna gigneret animus inuentionetemporali. Nam aeterna saepe inuenit; quid enim tam aeternum quamcirculi ratio, uel si quid aliud in huiuscemodi artibus? Nec nonfuisse aliquando, nec non fore comprehenditur. Manifestum etiam est,immortalem esse animum humanum, et omnes ueras rationes in secretiseius esse, quamuis eas siue ignoratione siue obliuione, aut nonhabere, aut amisisse uideatur,[5.7] Nunc autem quatenus accipienda sit animi mutatio uideamus.Si enim subiectum est animus, arte in subiecto existente, nequesubiectum immutari potest quin et id quod in subiecto est immutetur;qui possumus obtinere immutabilem esse artem atque rationem, simutabilis animus in quo illa sunt esse conuincitur? Quae autem maiorquam in contraria solet esse mutatio? et quis negat animum, ut omittamcaetera, stultum alias, alias uero esse sapientem?Prius ergo quot modis accipiatur, quae dicitur animae mutatio,uideamus; qui, ut opinor, manifestiores duntaxat clarioresque nobisduo sunt genere, specie uero plures inueniuntur. Namque aut secundumcorporis passiones, aut secundum suas, anima dicitur immutari.Secundum corporis, ut per aetates, per morbos, per dolores, labores,offensiones, per uoluptates. Secundum suas autem, ut cupiendo,laetando, metuendo, aegrescendo, studendo, discendo.[5.8] Hae omnes mutationes, si non necessario argumento sunt morianimam, nihil quidem metuendae sunt per se ipsae separatim: sed nerationi nostrae aduersentur, qua dictum est, mutato subiecto omne quodin subiecto est necessario mutari, uidendum est. Sed non aduersantur.Nam illud secundum hanc mutationem subiecti dicitur, per quam omninomutare cogitur nomen. Nam si ex albo cera nigrum colorem ducatalicunde, non minus cera est; et si ex quadrata rotundam formam sumat,et ex molli durescat, frigescatque ex calida: at ista in subiectosunt, et cera subiectum. Manet autem cera non magis minusue cera, cumilla mutentur. Potest igitur aliqua mutatio fieri eorum quae insubiecto sunt, cum ipsum tamen iuxta id quod hoc est ac dicitur, nonmutetur.At si eorum quae in subiecto sunt, tanta commutatio fieret, ut illudquod subesse dicebatur, dici iam omnino non posset; ueluti cum caloreignis cera in auras discedit, eamque mutationem patitur ut recteintelligatur mutatum esse subiectum, quod cera erat, et cera iam nonest: nullo modo aliqua ratione quidquam eorum, quae in illo subiectoideo erant quia hoc erat, remanere putaretur.[5.9] Quamobrem si anima subiectum est, ut supra diximus, in quo ratioin separabiliter, ea necessitate quoque qua in subiecto essemonstratur, nec nisi uiua anima potest esse anima, nec in ea ratiopotest esse sine uita, et immortalis est ratio; immortalis est anima.Prorsus enim nullo pacto non existente subiecto suo immutabilis ratiopermaneret. Quod eueniret, si tanta accideret animae mutatio, ut eamnon animam faceret, id est mori cogeret. Nulla autem illarummutationum, quae siue per corpus, siue per ipsam animam fiunt (quamuisutrum aliquae per ipsam fiant, id est quarum ipsa sit cause, non paruesit quaestio), id agit ut animam non animam faciat. Iam igitur nonsolum per se, uerum nec nostris rationibus formidandae sunt.[6.10] Ergo incumbendum omnibus ratiocinandi uiribus uideo, ut ratioquid sit, et quoties definiri possit sciatur, ut secundum omnes modoset de animae immortalitate constet.Ratio est aspectus animi, quo per seipsum, non per corpus uerumintuetur: aut ipsa ueri contemplatio, non per corpus; aut ipsum uerumquod contemplatur.Primum illud in animo esse nemo ambigit: de secundo et tertio quaeripotest; sed et secundum sine animo esse non potest. De tertio magnaquaestio est, utrum uerum illud quod sine instrumento corporis animusintuetur sit per seipsum, et non sit in animo, aut possit esse sineanimo. Quoquolibet modo autem se habeas, non id posses contemplarianimus per seipsum, nisi aliqua coniunctione cum eo. Nam omne quodcontemplamur, siue cogitatione capimus, aut sensu aut intellectucapimus. Sed ea quae sensu capiuntur, extra etiam nos esse sentiuntur,et locis continentur, uncle nec percipi quidem posse affirmantur. Eauero quae intelliguntur, non quasi alibi posita intelliguntur, quamipse qui intelligit animus: simul enim etiam intelliguntur noncontineri loco.[6.11] Quare ista coniunctio intuentis animi, et eius ueri quodintuetur, aut ita est ut subiectum sit animus, uerum autem illud insubiecto; aut contra subiectum uerum, et in subiecto animus; aututrumque substantia.Horum autem trium si primum est, tam est immortalis animus quam ratio,secundum superiorem disputationem, quod inesse illa nisi uiuo nonpotest.Eadem necessitas in secundo est. Nam si uerum illud quod ratiodicitur, nihil habet commutabile sicut apparet; nihil commutari potestquod in eo tanquam in subiecto est.Remanet igitur omnis pugna de tertio. Nam si animus substantia est, etsubstantia ratio cui coniungitur; non absurde quis putauerit fieriposse, ut manente illa hic esse desinat. Sed manifestum est quamdiuanimus a ratione non separatur eique cohaeret, necessario eum manereatque uiuere. Separari autem qua tandem ui potest? Num corporea, cuiuset potentia infirmior, et origo inferior, et ordo separatior? Nullomodo. Animali ergo? Sed etiam in quo modo? An alter animus potentiorquisquis est, contemplari rationem non potest, nisi alterum indeseparauerit? At neque ratio cuiquam contemplanti defuerit, si omnescontemplentur: et cum nihil sit ipsa ratione potentius, qua nihil estincommutabilius; nullo pacto erit animus nondum rationi coniunctus, eoqui est coniunctus potentior.Restat ut aut ipsa ratio a se ipsum separet, aut ipse animus ab eauoluntate separetur. Sed nihil est in illa natura inuidentiae,quominus fruendam se animo praebeat. Deinde quo magis est, eo quidquidsibi coniungitur facit ut sit, cui rei contrarius est interitus.Voluntate autem animum separari a ratione non nimis absurde quisdiceret, si ulla ab inuicem separatio posset esse rerum quas noncontinet locus. Quod quidem dici aduersus omnia superiora potest,quibus alias contradictiones opposuimus.Quid ergo? Iamne concludendum est, animum esse immortalem? anetiamsi separari non potest, exstingui potest? At si illa rationisuis ipsa sua coniunctione afficit animum; neque enim non afficerepotest; ita profecto afficit ut ei esse tribuat. Est enim maxime ipsaratio, ubi summa etiam incommutabilitas intelligitur. Itaque eum quemex se afficit, cogit esse quodammodo. Non ergo exstingui animuspotest, nisi a ratione separatus; separari autem non potest, ut supraratiocinati sumus: non potest igitur interire.[7.12] At enim auersio ipsa a ratione per quam stultitia contingitanimo, sine defectu eius fieri non potest: si enim magis est adrationem conuersus eique inhaerens, ideo quod inhaeret incommutabilirei quae est ueritas, quae et maxime et primitus est; cum ab ea estauersus, idipsum esse minus habet, quod est deficere. Omnis autemdefectus tendit ad nihilum; et interitum nullum magis proprie oportetaccipi, quam cum id, quod aliquid erat, nihil fit. Quare tendere adnihilum, est ad interitum tendere. Qui cur non cadet in animum, uixest dicere, in quem defectus cadit.Dantur hic caetera: sed negatur esse consequens interire id quodtendit ad nihilum, id est ad nihilum peruenire. Quod in corpore quoqueanimaduerti potest. Nam quondam quodlibet corpus pars est mundisensibilis, et ideo quanto maius est locique plus occupat, tanto magispropinquat uniuerso: quantoque id magis facit, tanto magis est. Magisenim est totum quam pars. Quare etiam minus sit, cum minuitur, necesseest. Defectum ergo patitur cum minuitur. Porro autem minuitur, cum exeo aliquid praecisione detrahitur. Ex quo conficitur ut talldetractione tendat ad nihilum. At nulla praecisio perducit ad nihilum.Omnis enim pars quae remanet, corpus est, et quidquid hoc est,quantolibet spatio locum occupat. Neque id posses, nisi haberet parsesin quas identidem caederetur. Potest igitur infinite caedendo infiniteminui, et ideo defectum pati atque ad nihilum tendere, quamuisperuenire nunquam queat.Quod item de ipso spatio et quolibet interuallo dici atque intelligipotest. Nam et de his etiam terminatis, dimidiam, uerbi gratia, partemdetrahendo, et ex eo quod restat, semper dimidiam, minuiturinteruallum, atque ad finem progreditur, ad quem tamen nulloperuenitur modo.Quo minus hoc de animo formidandum est. Est enim profecto corporemelior et uiuacior, a quo huic uita tribuitur.[8.13] Quod si non id quod est in mole corporis, sed id quod inspecie facit corpus esse, quae sententia inuictiore rationeapprobatur: tanto enim magis est corpus, quanto speciosius est atquepulchrius; tantoque minus est, quanto foedius ac deformius; quaedefectio non praecisione molis, de qua iam satis actum est, sedspeciei putatione contingit.Quaerendum de hac re diligenter ac discutiendum est, ne quis affirmetanimum tali defectu interire; ut quoniam specie aliqua sua priuaturdum stultus est, credatur in tantum augeri posse hanc priuationem, utomni modo specie spoliet animum, et ea labe ad nihilum redigatcogatque interire. Quamobrem si potuerimus impetrare ut ostendatur, necorpori quidem hoc posse accidere, ut etiam ea specie priuetur quacorpus est; iure fortasse obtinebimus multo minus auferri posse animoquo animus est. Siquidem nemo se bene inspexit, qui non omni corporiqualemlibet animum praeponendum esse fateatur.[8.14] Sit igitur nostrae ratiocinationis exordium, quod nulla res sefacit aut gignit, alioquin erat antequam esset: quod si falsum est,illud est uerum.Item quod factum ortumue non est, et tamen est, sempiternum sitnecesse est. Quam naturam et excellentiam quisquis ulli corpori dat,errat uehementer quidem. Sed quid pugnamus? multo enim magis eamdare animo cogimur. Ita si corpus ullum est sempiternum, nullusanimus non sempiternus est, quoniam quilibet animus cuilibet corporipraeferendus est, et omnia sempiterna non sempiternis.At si, quod uere dicitur, factum est corpus, aliquo faciente factumest, nec eo inferiore. Neque enim esset potens ad dandum ei quodfaceret, quidquid illud est quod est, id quod faciebat.Sed ne pari quidem: oportet enim facientem melius aliquid habere adfaciendum, quam est id quod facit. Nam de gignente non absurdedicitur, hoc eum esse, quod est illud quod ab eo gignitur. Uniuersumigitur corpus ab aliqua ui et natura potentiore atque meliore factumest, non utique corporea. Nam si corpus a corpore factum est, nonpotuit uniuersum fieri. Verissimum est enim quod in exordioratiocinationis huius posuimus, nullam rem a se posse fieri.Haec autem uis et natura incorporea effectrix corporis uniuersipraesente potentia tenet uniuersum. Non enim fecit, atque discessiteffectumque deseruit. Ea quippe substantia quae corpus non est, neque,ut ita dicam, localiter mouetur, ut ab ea substantia quae locumobtinet, separari queat; et illa effectoria uis uacare non potest,quin id quod ab ea factum est, tueatur, et specie carere non sinat,qua est in quantumcumque est. Quod enim per se non est, si destituaturab eo per quod est, profecto non erit: et non possumus dicere idaccepisse corpus cum factum est, ut seipso iam contentum esse posset,etiamsi a conditore desereretur.[8.15] Quanquam si ita est, magis id habet animus, quem corporipraestare manifestum est. Atque ita de proximo immortalis probatur, sipotest esse per seipsum. Quid quid enim tale est, in corruptibile sitnecesse est, ac per hoc interire non possit, quia nihil se deserit.Sed corporis mutabilitas in promptu est, quod ipsius uniuersi corporisuniuersus motus satis indicat. Unde diligenter inspicientibus quantumtalis natura inspici potest, ordinata mutabilitate id quod mutabileest mutari reperitur. Quod autem per se est, ne motu quidem opus habetullo, omni copia sibi seipso existente; quia motus omnis ad aliud est,cuius indiget quod mouetur.Adest igitur species uniuerso corpori, meliore natura sufficienteatque obtinente quae fecit: quare illa mutabilitas non adimit corporicorpus esse, sed de specie in speciem transire facit motuordinatissimo. Non enim quaepiam eius pars ad nihilum redigi sinitur,cum totum capessat uis illa effectoria nec laborante nec desidepotentia, dans ut sit omne quod per illam est, in quantum est.Quamobrem nemo tam deuius a ratione debet esse, cui aut non sit certumcorpore animum esse meliorem, aut qui hoc concesso arbitretur corporinon accidere ut corpus non sit, animo accidere ut animus non sit. Quodsi non accidit, neque animus esse nisi uiuat, potest, nunquam profectoanimus moritur. [9.16] Quod si quisquam non eum interitum dicit formidandum animo,quo efficitur ut nihi1 sit quod aliquid fuit, sed eum quo dicimus eamortua quae uita carent; attendat quod nulla res seipsa caret. Estautem animus uita quaedam: uncle omne quod animatum est, uiuere; omneautem inanime quod animari potest, mortuum, id est uita priuatumintelligitur.Non ergo potest animus mori. Nam si carere poterit uita, non animussed animatum aliquid est. Quod si absurdum est, multo minus hoc genusinteritus timendum est animo, quod uitae certe non est timendum. Namprorsus si tune moritur animus, cum eum deserit uita illa, ipsa uitaquae hunc deserit multo melius intelligitur animus, ut iam non sitanimus quidquid a uita deseritur, sed ea ipsa uita quae deserit.Quidquid enim uita desertum mortuum dicitur, id ab anima desertumintelligitur: haec autem uita, quae deserit ea quae moriuntur, quiaipsa est animus, et seipsam non deserit; non moritur animus.[10.17] Nisi forte uitam temperationem aliquam corporis, ut nonnulliopinati sunt, debemus credere. Quibus profecto nunquam hoc uisumesset, si ea quae uere sunt et incommutabilia permanent, eodem animo acorporum consuetudine alienato atque purgato uidere ualuissent. Quisenim bene se inspiciens, non expertus est tanto se aliquidintellexisse sincerius, quanto remouere atque subducere intentionemmentis a corporis sensibus potuit? Quod si temperatio corporis esset animus, non utique id posses accidere. Non enim ea res quae naturampropriam non haberet, neque substantia esset, sed in subiecto corporetanquam color et forma inseparabiliter inesset, ullo modo se ab eodemcorpore ad intelligibilia percipienda conaretur auertere, et inquantum id posses, in tantum illa posses intueri, eaque uisione melioret praestantior fieri. Nullo quippe modo forma uel color, uel ipsaetiam corporis temperatio, quae certa commixtio est earum quatuornaturarum quibus idem corpus subsistit, auertere se ab eo potest, inquo subiecto est inseparabiliter.Ad haec, ea quae intelligit animus cum se auertit a corpore, non suntprofecto corporea; et tamen sunt, maximeque sunt, nam eodem modosemper sese habent. Nam nihil absurdius dici potest quam ea esse quaeoculis uidemus, ea non esse quae intelligentia cernimus; cum dubitaredementia sit, intelli genti am inco mp arabi liter oculis anteferri.Haec autem quae intelliguntur eodem modo sese habentia, cum eaintuetur animus, satis ostendit se illis esse coniunctum, miro quodameodemque incorporali modo, scilicet non localiter.Namque aut in illo sunt, aut ipse in illis. Et utrumlibet horum sit,aut in subiecto alterum in altero est, aut utrumque substantia est.Sed si illud primum est, non est in subiecto corpore animus, ut coloret forma: quia uel ipse substantia est, uel alteri substantiae quaecorpus non est, in subiecto inest. Si autem hoc secundum uerum est,non est in subiecto corpore tanquam color animus, quia substantia est.Temperatio autem corporis in subiecto corpore est tanquam color: nonest ergo temperatio corporis animus, sed uita est animus: et se nullares deserit; et id moritur quod uita deserit: non igitur animus moripotest. [11.18] Rursus igitur si quid metuendum est, id est metuendum nedeficiendo animus intereat, id est dum ipsa existendi specie priuatur.De qua re quanquam satis esse dictum arbitrer, et quam hoc fieri nonpossit certa ratione monstratum sit.Tamen etiam hoc attendendum est, non esse aliam causam huiusformidinis, nisi quia fatendum est in defectu quodam esse animumstultum, et in essentia certiore atque pleniore sapientem.Sed si, quod nemini dubium est, tunc est animus sapientissimus, cumueritatem, quae semper eodem modo est, intuetur, eique immobilisinhaeret diuino amore coniunctus; et illa omnia quae quoquo modo suntab ea essentia sunt, quae summe maximeque est: aut ab illa est animusin quantum est, aut per seipsum est.Sed si per seipsum est, quoniam ipse sibi causa existendi est etnunquam se deserit, nunquam interit, ut supra etiam disputauimus.Si uero ex illa, diligenter opus est quaerere quae res ei possit essecontraria, quae animo auferat animum esse quod illa praebet. Quid estigitur? An forte falsitas, quia illa ueritas? Sed manifestum est,atque in promptu situm, quantum nocere animo falsitas possit. Num enimamplius potest quam fallere? at nisi qui uiuit, fallitur nemo. Nonigitur falsitas interimere animum potest. Quod si haec non potest quaecontraria ueritati est, auferre animo animum esse, quod ei ueritasdedit (ita enim est inuictissima ueritas); quid aliud inuenietur, quodauferat animo id quod est animus? Nihil profecto: nam nihil estcontrario ualentius ad id auferendum, quod fit ab eius contrario. [12.19] At si ueritati contrarium ita quaeramus, non in quantumueritas est, sed in quantum summe maximeque est, quanquam in tantumest idipsum in quantum est ueritas; siquidem ueritatem eam dicimus quauera sunt omnia in quantumcumque sunt, in tantum autem sunt in quantumuera sunt; tamen nullo modo id defugerim, quod mihi euidentiussuffragatur.Nam si nulla essentia in quantum essentia est, aliquid habetcontrarium, multo minus habet contrarium prima illa essentia, quaedicitur ueritas, in quantum essentia est. Primum autem uerum est.Omnis enim essentia non ob aliud essentia est, nisi quia est. Esseautem non habet contrarium, nisi non esse: uncle nihil est essentiaecontrarium. Nullo modo igitur res ulla esse potest contraria ilksubstantiae, quae maxime ac primitus est. Ex qua si habet animusidipsum quod est (non enim aliunde hoc habere potest, qui ex se nonhabet, nisi ab illa re quae illo ipso est animo praestantior), nullares est qua id amittat, quia nulla res ei rei est contraria qua idhabet; et propterea esse non desinit. Sapientiam uero, quiaconuersione habet ad id ex quo est, auersione illam potest amittere.Conuersioni namque auersio contraria est. Illud uero quod ex eo habetcui nulla res est contraria, non est unde possit amittere. Non igiturpotest interire. [13.20] Hic forte oboriatur nonnulla quaestio, utrum sicut noninterit animus, ita nec in deteriorem commutetur essentiam. Viderienim cuipiam potest, neque iniuria, id effectum esse ratiocinationehac, ut animus ad nihilum non possit peruenire, conuerti autem incorpus forsitan possit.Si enim quod erat ante animus, corpus fuerit effectum, non utiqueomnino non erit. Sed hoc fieri non potest, nisi aut ipse id ueldt, autab alio cogatur. Nec continuo tamen animus, siue ipse id appetierit,siue coactus fuerit, poterit corpus esse. Illud enim sequitur ut, sisit, ueldt aut cogatur. At illud non sequitur ut, si ueldt autcogatur, sit.Nunquam autem uoles: nam omnis eius appetitus ad corpus, aut ut idpossideat, est, aut ut uiuificet, aut ut quodammodo fabricetur, autquolibet pacto ei consulat. Nihil autem horum fieri potest, si non sitcorpore melior. At si erit corpus, melior corpore profecto non erit.Non igitur corpus esse uoles. Neque ullum rei huius certius argumentumest, quam cum seipsum hinc interrogat animus. Ita enim facile comperitappetitum se non habere, nisi agendi aliquid, aut sciendi, autsentiendi, aut tantummodo uiuendi in quantum sua illi potestas est.[13.21] Si autem cogitur corpus esse, a quo tandem cogitur? Aquolibet, certe a potentiore. Non ergo ab ipso corpore cogi potest.Nullo enim modo ullo animo ullum corpus potentius. Potentior autemanimus non cogit in aliquid, nisi quod suae potestati subditum est.Nec ullo modo animus potestati alterius animi, nisi suds cupiditatibussubditur. Cogit ergo ille animus non amplius quam quantum eius quemcogit cupiditates sinunt. Dictum est autem cupiditatem non posse animum habere, utcorpus sit. Illud etiam manifestum est ad nullam suae cupiditatisexpletionem peruenire, dum amittit omnem cupiditatem: et amittit dumcorpus fit. Non igitur potest ab eo cogi ut fiat, qui cogendi ius nisiper subditi cupiditates non habet. Deinde quisquis animus alterumanimum habet in potestate, magis eum necesse est ueldt in potestatehabere quam corpus, et ei ueldt bonitate consulere, uel malitiaimperitare. Non ergo uoles ut corpus sit.[13.22] Postremo iste animus cogens aut animal est, aut caret corpore.Sed si caret corpore, in hoc mundo non est. Et si ita est, summe bonusest, nec potest uelle alteri tam turpem commutationem. Si autem animalest, aut animal est etiam ille quem cogit, aut non est. Sed si nonest, ad nihil cogi ab alio potest. Non enim habet potentiorem qui insummo est. Si autem in corpore est, ab eo rursus qui in corpore estper corpus cogitur, ad quodcumque cogitur. Quis autem dubitet nullomodo per. corpus fieri tantam commutationem animo? Fieret enim siesset illo corpus potentius: quamuis quidquid illud est, ad quod percorpus cogitur, prorsus non per corpus, sed per cupiditates suescogitur, de quibus satis dictum est. Quod autem rationali anima meliusest, omnibus consentientibus, Deus est. Qui profecto consulit animae,et ideo non ab eo cogi anima potest, ut conuertatur in corpus. [14.23] Si igitur nec propria uoluntate, nec alio cogente id animuspatitur; unde id pati potest?An quia inuitos nos plerumque opprimit somnus, metuendum est ne quotali defectu animus conuertatur in corpus? Quasi uero quoniam somnomembra nostra marcescunt, idcirco animus fiat ulla ex parte debilior.Sensibilia tantum non sentit, quia quidquid illud est quod somnumfacit, e corpore est atque in corpore operatur. Corporeos enim sensussopit et claudit quodammodo, ita sane ut tali commutationi corporiscedat anima cum uoluptate; quia secundum naturam est talis commutatioquae reficit corpus a laboribus: non tamen haec adimit animo uelsentiendi uim uel intelligendi. Nam et imagines sensibilium praestohabet, tanta expressione similitudinis, ut eo ipso tempore discerninequeant ab his rebus quarum imagines sunt; et si quid intelligit,aeque dormienti ac uigilanti uerum est.Nam uerbi gratia si per somnium disputare sibi uisus fuerit, uerasquerationes secutus in disputando didicerit aliquid; etiam expergefactoeaedem incommutabiles manent, quamuis falsa reperiantur caetera,ueluti locus ubi disputatio, et persona cum qua disputatio fuisse uisaerat, et uerba ipsa, quod ad sonum attinet, quibus disputariuidebatur, et alia huiuscemodi; quae etiam cum ipsis sensibussentiuntur agunturque a uigilantibus, praetereunt tamen, nec ulla exparte sempiternam praesentiam uerarum rationum assequuntur.Ex quo colligitur, tali commutatione corporis, qualis somnus est, usumeiusdem corporis animae, non uitam proprlam, posse minui. [15.24] Postremo si quamuis locum occupant) corpori anima tamen nonlocaliter iungitur, summis illis aeternisque rationibus, quaeincommutabiliter manent, nec utique loco continentur, prior afficituranima quam corpus; nec prior tantum, sed etiam magis. Tanto enimprior, quanto propinquior; et eadem cause tanto etiam magis, quantoetiam corpore melior. Nec ista propinquitas loco, sed naturae ordinedicta sit. Hoc autem ordine intelligitur a summa essentia speciemcorpori per animam tribui, qua est in quantumcumque est. Per animamergo corpus subsistit, et eo ipso est quo animatur, siueuniuersaliter, ut mundus; siue particulariter, ut unumquodque animalintra mundum 1 Quapropter consequens erat ut anima per animam corpusfieret, nec omnino aliter posses.Quod quia non fit, manente quippe anima in eo quo anima est, corpusper illam subsistit, dantem speciem, non adimentem; commutari incorpus anima non potest. Si enim non tradit speciem quam sumit a summobono, non per illam fit corpus: et si non per illam fit, aut non fitomnino, aut tam propinque speciem sumit quam anima: sed et fit corpus,et si tam propinque sumeret speciem, id esset quod anima: nam hocinterest, eoque anima melior, quo sumit propinquius. Tam propinqueautem etiam corpus sumeret, si non per animam sumeret. Etenim nullointerposito tam propinque utique sumeret. Nec inuenitur aliquid quodsit inter summam uitam, quae sapientia et ueritas est incommutabilis,et id quod ultimum uiuificatur, id est corpus, nisi uiuificans anima.Quod si tradit speciem anima corpori, ut sit corpus in quantum est, non utique speciem tradendo adimit. Adimit autem incorpus animam transmutando.Non igitur anima siue per seipsam corpus fit, quia non nisi animamanente corpus per eam fit; siue per aliam, quia non nisi traditionespeciei fit corpus per animam, et ademptione speciei anima in corpusconuerteretur, si conuerteretur.[16.25] Hoc et de irrationali anima uel uita, quod nec in eamrationalis anima conuertitur, dici potest. Et ipsa enim nisi inferioreordine rationali subiiceretur, aeque sumeret speciem et talis esset.Tradunt ergo speciem a summa pulchritudine acceptam potentiorainfirmioribus naturali ordine. Et utique cum tradunt, non adimunt.Eoque sunt quae infirmiora sunt, in quantum sunt, quod species eis,qua sint a potentioribus traditur: quae quidem potentiora etiammeliora sunt. Quod his naturis datum est, quae non mole maiore pluspossum minoribus molibus, sed sine tumore ullo localis magnitudiniseadem specie potentiora sunt qua meliora. In quo genere est animacorpore melior et potentior. Quapropter cum per illam, ut dictum est,corpus subsistat, ipsa in corpus nullo modo uerti potest. Corpus enimnullum fit, nisi accipiendo per animam speciem. At anima ut corpusfieret, non accipiendo speciem, sed amittendo, fieri posses: etpropterea fieri non potest; nisi forte loco anima continetur, etlocaliter corpori iungitur. Nam si ita est, potest eam fortasse maiormoles, quanquam speciosiorem, in suam deteriorem uertere speciem, utaer maior ignem minorem. Sed non est ita. Moles quippe omnis quae occupat locum, non est in singulis suds partibus tote, sedin omnibus. Quare alla pars eius alibi est, et alibi alia. Anima ueronon modo uniuersae mold corporis sui, sed etiam unicuique particulaeillius tote simul adest. Partis enim corporis passionem tote sentit,nec in toto tamen corpore. Cum enim quid doles in pede, aduertitoculus, loquitur lingua, admouetur manus. Quod non fieret, nisi idquod animae in eis partibus est, et in pede sentiret; nec sentire quodibi factum est absens posses. Non enim nuntio aliquo credibile estfieri non sentiente quod nuntiat: quia passio quae fit non percontinuationem molis currit, ut caeteras animae partes quae alibi suntlatere non sinat; sed illud tote sentit anima quod in particula fitpedis, et ibi tantum sentit ubi fit. Tota igitur singulis partibussimul adest, quae tote simul sentit in singulis. Nec tamen hoc modoadest tota, ut candor uel alia huiusmodi qualitas in unaquaque parsecorporis tota est. Nam quod in alia parts corpus patitur candorisimmutatione, potest ad candorem qui est in alia parse non pertinere.Quapropter secundum partes molis a se distantes, et ipse a se distareconuincitur.Non autem ita esse in anima per sensum de quo dictum est, probatur.