25
CERDAE COMM. IN VERG. G. I 257-275 Admonet Vrsinus locum primum Catonis sumtum ex Theoph. lib.5 Hist. <V 1.3> cum dicat materiam secandam ScSuictas ir\c OCAT)VTK. Addit rationem, quia tunc ligna oxXnpotcpm icat aoancotcpav, duriora et minus apta putrefactioni. Ex his collige quando tempestiua sit pinus ad sectionem. Tria sunt praecipua capita, nimirum caadendam cum eius semen maturum, cum arbor non rorulenta, cum decrescit luna. Dissidet tamen a primo Theoph., nazn io eodem lib. ita ait ex nonnullorum sententia <H.P. V 1.4> : St* o wu nctpcwat ttvc? opttctv cae' cicaoTT»v otov neuicriv ncv icat eAaTnv 8TOV unoAonSotv, quamobrem particulatim quidam expedire conantur: pinum et abietem catdi oportere, cum germinant. ARGVMENTVM (257-275) Non frustra astrologiam sciri, cum pendeant ex ea qum necessaria sunt rustico. Ex qua occasione docet quid faciendum agricole hyemante ccelo, et subnectit quid festis diebus. Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus temporibusque parem diuersis quattuor annum. EXPLICATIO A (257-258) Non contentus dixisse ex coelesti doctrina prasdininanda tempora tempestatum, messis, sationis, etc, addit peculiariter multa agricolarnm opera qu® ex ccelo pendent et qu® ipsis necessaria. Non frustra (inquit) speculamur siderum ortus atque occasus; non otiose annum constaatem ex quatuor temporibus uere, asstate, hyeme, autumno; qu» cum diuersa inter se, tamen annum efficiunt parem et semper sui similem. Obserua elegantiam: paritas ex diuersitate. NOT/E 1/257 OBITVS. Ortus quoque et obitus siderum opposuit Cicero de Diuinat. lib.l <I 106>: seque obitu a solis nitidos conuertit ad ortus. Et in 157

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 257-275 Admonet Vrsinus …interclassica.um.es/var/plain/storage/original/application/8ac0a0b565eee0d32f173b1dc06...dixit : qualis inusta

  • Upload
    others

  • View
    2

  • Download
    0

Embed Size (px)

Citation preview

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 257-275

Admonet Vrsinus locum primum Catonis sumtum ex Theoph. lib.5 Hist. <V 1.3> cum dicat materiam secandam ScSuictas ir\c OCAT)VTK. Addit rationem, quia tunc ligna oxXnpotcpm icat aoancotcpav, duriora et minus apta putrefactioni.

Ex his collige quando tempestiua sit pinus ad sectionem. Tria sunt praecipua capita, nimirum caadendam cum eius semen maturum, cum arbor non rorulenta, cum decrescit luna. Dissidet tamen a primo Theoph., nazn io eodem lib. ita ait ex nonnullorum sententia <H.P. V 1.4> : St* o wu nctpcwat ttvc? opttctv cae' cicaoTT»v otov neuicriv ncv icat eAaTnv 8TOV unoAonSotv, quamobrem particulatim quidam expedire conantur: pinum et abietem catdi oportere, cum germinant.

ARGVMENTVM (257-275)

Non frustra astrologiam sciri, cum pendeant ex ea qum necessaria sunt rustico. Ex qua occasione docet quid faciendum agricole hyemante ccelo, et subnectit quid festis diebus.

Nec frustra signorum obitus speculamur et ortus temporibusque parem diuersis quattuor annum.

EXPLICATIO A (257-258)

Non contentus dixisse ex coelesti doctrina prasdininanda tempora tempestatum, messis, sationis, e tc , addit peculiariter multa agricolarnm opera qu® ex ccelo pendent et qu® ipsis necessaria. Non frustra (inquit) speculamur siderum ortus atque occasus; non otiose annum constaatem ex quatuor temporibus uere, asstate, hyeme, autumno; qu» cum diuersa inter se, tamen annum efficiunt parem et semper sui similem. Obserua elegantiam: paritas ex diuersitate.

NOT/E

1/257 OBITVS. Ortus quoque et obitus siderum opposuit Cicero de Diuinat. lib.l <I 106>: seque obitu a solis nitidos conuertit ad ortus. Et in

157

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 257-275

lib.l de Fato <17>: signorum ortus obitusque perdiscere. Et 2 fiat. <II 108>: ortus ubi atque obitus parte admiscentur in una. Et Catul. de Coma Berenices <LXVI 2>; et Paulin. Panegyr. Celsi: noctes atque dies ortusque obitusque uicissim/ alternant.

2/258 TEMPORIBVSQVE PAREM DIVERSIS. Vnioo uersiculo quatuor anni tempora complectitur, ubi pulcre iungit parem diuersis. Ad qnam lncem Claudius Marius Victor lib.3 describens quatuor anni tempora: curret opus mundi compar discordibus horis.

Frigidus agricolam si quando continet imber, 260 multa, forent quae mox coelo properanda sereno,

maturare datur: durtim procudit arator uomeris obtusi dentem, cauat arbore lintres, aut pecori signum aut numeros impresgit aceruis. Exacuunt alii uallos furcasque bicornes,

265 atque Amerina parant lentae retinacula uiti. Nunc facilis Rubea texatur fiscina uirga, nunc torrete igni fruges, nunc frangite saxo.

EXPLICATIO B (259-267)

Duplex diuisio est in hoc tractu: primum quid faciendum pluuio ccelo, quas prima mens Poetas; alterum quid diebus festis, quod primo annexum. Explicantur primo qu» ad primum pertinent. Ergo ait: non otiose coslum speculamur, quia si imber hyemis agricolam ad laborando eontinet, datur illi mature, tempestiue et per otium ea domi faoere; qua» si tempus esset serenum, debuisset properanter raptimque facere, ut ire ad opns. Itaque utatur occasione imbriferi temporis. Hanc puto esse claxam et expeditam huius loci explicationem, neque a qua facile recedam. Aduooat exempla. Exit agricola summo mane ad arandam terram: debet acuere uomerem, quia obtusum; quantum impendit hnic operi, tantum perdit de labore. Ergo cum imber est, faciat hasc per otium et mature. Vnde duplex utilitas: nam et tunc bene faciet, et nihil postea perdet de labore. Similiter excanet arbores

158

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 257-275

et formet in lintres; imprimat pecori aut aceruis frumentorum signum; excauat uallos et furcas; paret retinacula ex Amerino oppido Italiae, quas apta ad ligandam uitem; texat fiscinas ex uirga rubea; fruges aut igni torreat aut frangat saxo.

NOTJE

3/259 FRIGIDVS IMBER. Signat ex attributo tempus hyemis. Hoc etiam et Seruius indicat, imo sententiam sic concipit, frigus et imber.

Illustrabis Poetam ista Calabri comparatione lib.8 <VIII 379>: w? 5' otc unAo0otfipec evt otoeuo?oi uevea>ot/ AatAano icuavenv, otc zctuatoc fiuap ticntat/ Aappov ouou otepotot icat foatt icat vetpeeoot/ taptpcotv. Sententia est, pastores contineri in stabulis atro turbine, cum furit tempestas crebris fulminibus, imbribus, nubibus.

4/261 MATVRARE. Vide Agel. lib.10 c.ll <X ll.lsqq.>, Macrob. 7 c.8 <Sat. VI 8.7>, me in 1 /En.

5/261 PROCVDIT. Est hoc cudendo extenuare.

6/262 OBTVSI. Ita exprimunt Latini stuporem gladii, uomeris, similium. Graeci auPAuc.

7/262 DENTEM. Alcimus Auitus lib.3: uomeris affixi mordaci dente subacta. Et lib.5: exercet ualidos attrito dente ligones.

8/262 CAVAT ARBORE LINTRES. Allusum ad scaphas monoxylas, quarum Plinius meminit lib.6 <VI 105> et Heliod. lib.l Histor. Mthiop. non longe a fine. Vnica enim arbore excauabatur; uide Lilium De nauigiis.

Nonnulli interpretes hic capiunt lignum excauatum, ex quo pecora et

159

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 257-275

iumenta aquantur; pars maior fluuiales nauiculas, in quod et ego inclino. Egregie uero Poeta cauat lintres, nam hoc genus nauicul» nihil est

aliud quam cauatum lignum. Hanc rem aperte indicat locus Velleii lib.2 ubi loquens de quopiam barbaro. Ita ait: cauatum, ut illis mos est, ex materia conscendit alueum, solusque id nauigii genus temperans, ad medium processit fluminis; et petiit, liceret sibi sine periculo, in eam quam armis tenebamus, egredi ripam ac uidere Caesarem. Data petenti facultas. Tum appulsa lintre etc. Vbi quem primum cauatum alueum, mox lintrem uocat.

9/263 AVT PECORI SIGNVM. Huius moris multa exstant uestigia. Virgil. ipse 3 G. <158> de uitulis: continuoque notas et nomina gentis inurunt. Calpurn. in Bucol. <V 84>: impressurus oui tua nomina, nam tibi lites/ auferet ingentes lectus possessor in armo, ubi obiter aperti rationem moris. Festus <Paul.Fest. p.341 M.>: signare significat modo scribere, modo annulo signa imprimere, modo pecora signis notare. Alio loco <Paul. Fest. p.72 M>: dignorant, signa imponunt, ut fieri solet in pecoribus. Isid. iib.20 cap. extremo <XX 16.7>: character est ferrum caloratum, quo notat pecudibus inuruntur.

Ad eundem morem pertinet quod Arreanus scribit et commeminit Titius lib.7 Locor. cap.20, Sibam Indorum gentem consueuisse bubus clauae notam inurere in memoriam Herculis, qui illuc usque penetrauit.

Ad easdem pecudum notas uult Ioseph. Scaliger allusisse Auson. cum dixit <Urb. IV.V 12>: qualis inusta solet generis nota certa per ortum. Ista de reliquo pecore.

De unis equis idipsum ostendit Titius dicto loco, sequenti auctoritate , in quam etiam et nos incidimus. Anacr. ita ait: ev toxtotc ucv tnnot/ nupoc xapayu* cxouot, equi solent inustum coxis kabere signum. Apul.2 As. <XI 20> suo equo dat notam dorsualem. Suidas de Bucephalo ait: ouSe yap povKcyaXaQ icaAouuev 5ta to uopfnv TOtauTTrv cxuv, aAAa ftta TO OUTO RcxapaKTat, bucephalos non appellamus a forma bouis, quam habent, sed quod inscripti essent hoc nomine. Idem meminit equorum, qui Phasiano aue insigniti essent, propterea quod prope Phasidem pulcri equi nascerentur. Addam Titio dissentire a Suida Plinium, qui cap.42 lib.8 <VIII 154> de Bucephalo Alexandri ita ait: Bucephalum eum uocarunt, siue ab aspectu toruo, siue ab insigni taurini capitis armo impressi. Inde est, ut suspicor, uerba Suid» non

160

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 257-275

carere macula. Roges, qua parte pecoris nota illa imprimeretur? In armo, in fronte,

in pectore. De armo praecessit iam testimonium Calpurnii: sic enim legendum ex correctione Fruterii lib.l ueris. cap.15 et Titii lib.7 Loc. cap.20, non aruo, ut uulgus. De fronte Nonius: signare oportet frontem calda forcipe. De pectore Varr. lib.6 Ling. Lat. <VII 14>: signum candens in pectore. Ita corrigit Scalig. in Coniectan.

Mori quem aperui par alius, dignusque quem scias. Solebant ueteres uictimis donisque, quas in honorem deorum offerebant, titulos imponere. Sueton. Aug. c.59: nonnulli patrum familias testamento cauerunt, ut ab hatredibus suis pratlato titulo uictimat in Capitolium ducerentur, uotumque pro se solueretur, quod superstitiem Augustum reliquissent. Morem istum, si Virgilius illum attingeret, facile esset locupletare ex Ouid. 8 Metam. <433> et 2 Am. el.13 <II 13.24>, ex Propert. <III 4.16, IV 5.51, 11.32> et aliis.

Obseruabis signum impressum pecori dici xapcnctrtpa; Anacreon uocauit xapayua.

10/263 NVMEROS IMPRESSIT ACERVIS. Nulla hic lux interpretum, et ego in nihil incidi, quo sententiam aperiam. Seruiana de tesseris parum probo, et ea in promtu si uoles: sumsere ab illo omnnes. Ego existimo hanc esse posse sententiam, ut agricola domi per otium metiatur aceruos frumenti, quos habet in horreis (nam de his loquitur, ut liquet ex adiuncto hyberni temporis, non de aceruis, cum sunt in area) et imprimat in pariete aut alibi, signetque characteribus, quos habeat modios acerui singuli. Nisi uelis aceruos uocari sacos plenos frumenti, in quibus saccis characteres imprimantur, quibus testatum sit quot sunt modii in singulis saccis.

11/264 VALLOS. Sunt pali quibus uites et arbores illigantur cum tener». Lege Seru. Danielis. Quod hic exacuunt uallos, Homer. Odys.9 <326> de ligno, quo perforatus oculus Cyclopis, anoivvai.

12/266 RVBEA VIRGA. Vel quae abundat circa Rubos Itali» oppidum: ita Seruius; in hoc inclino, nam uidetur Poeta uoluisse coniungere

161

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 257-275

duo oppida Italiae. Vel ut alii uolunt, uox denominatur a rubo, quem fruticem inter uitilia enumerat Plinius <XVI 176>: facile enim flectitur et apta est texendis fiscinis.

13/266 TEXATVR FISCINA. Plin. lib.18 c.26 <XVIII 233>: qualos, crates fiscinas texere.

14/266 FISCINA. Vasis genus ad usum uindemiae. Nouius in Andromacha: quod tu, mi gnate, quatso ut in pectus tuum demittas, tanquam uindemiator in fiscinam. Ita Seru. Dan.

15/267 NVNC TORRETE. Eodem genio 1 Mn. <178>: frugesque receptas/ et torrere parant flammis et frangere saxo. Alibi illustraui.

Quippe etiam festis quaedam exercere diebus fas et iura sinunt: riuos deducere nulla

270 relligio uetuit; segeti prastendere sepem; insidias auibus moliri, incendere uepres, balantumque gregem fluuio mersare salubri. Saepe oleo tardi costas agitator aselli uilibus aut onerat pomis, lapidemque reuertens

275 incusum aut atras massam picis urbe reportat.

EXPLICATIO C (268-275)

Transit ad membrum alterum diuisionis, ubi inest subdiuisio. Non (inquit) mirum, ut rusticus aliqua faciat coelo hyemante, quippe cum fas et iura, id est, diuinae atque humanas leges (fas enim deos et religionem respicit, iura homines) sinant exercere quedam diebus festis. Quae sinunt fas et religio sunt haec: riuos deducere, id est, aquarum ductus purgare; segeti

162

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 257-275

sepimentum prstendere, ne besti® irrumpant; auibus insidias facere, ne agros uastent; uepres incendere, ne terram occupent et perdant herbas frugiferas; saepius mergere (nam hoc est mersare) gregem balantum, id est oues (phrasis mire poetica) fluuio salubri (cum uidelicet oues tentantur scabie). Quie sinunt humanae leges, imo qu» uolunt et iubent, sunt ut rusticus afferat oleum ad urbem, afferat poma uilia, quas emat uilis popellus: hoc enim cautum in urbibus lege humana, ut rustici, qui sunt in uicinis pagis, annonam conferant.

Hactenus completa sententia, nam quie de lapide incuso, id est, molari et pice, dicuntur obiter et ueluti adiunctim: sed necessaria illa quoque.

NOT^E

16/269 DEDVCERE. Macrob libr.3 cap.3 <Sat. III 3.10>: quod ait deducere, nihil est aliud quam detergere. Nam festis diebus riuos ueteres sordidatos detergere licet, nouos fodere non licet. Huc spectat Xenophon <Oecon. XX 12>, qui inter sua praecepta io u6<ap btaycxai t&fpou;, ex fossis aqua deducitur. Quo sane firmatur explicatio Seruii, qui accipit deducere pro siccare. Sic supra <G. I 113>: quique paludis/ collectum kumorem bibula deducit arena. Nam contra riuos inducere est irrigare, ut: deinde satis fluuium inducit. Af f ertque ex Varrone esse contra religionem, si festis diebus agri irrigentur. Columel. etiam lib.2 cap.22 <II 21.3> ait permissum lege Pontificum festis diebus piscinas, lacus, fossas ueteres tergere et purgare. Itaque siue tergere siue siccare accipias, eadem est sententia, quantum ad usum prascepti. De hac festorum dierum obseruatione lege quae Briss. congessit lib.l Form.

17/271 MOLIRI. Est hoc operari et industri» aliquid conari. Ita in 3 <Mn. III 5>: molimur classem; et in 12 <Mn. XII 327>: manibus molitur habenas. Ianus Guliel. in Plautin. Quatst. c.4 Epid.

18/272 BALANTVMQVE GREGEM. Ipse in 3 G. <457>: balantum ossa. Lucret. prius lib.2 <369>: balantum pecudes. Poeta quidam apud Cic. 1

163

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 257-275

Diuin. <I 42>: exsacrificabat hostiis balantibus.

19/272 FLVVIO SALVBRI. Macrob. lib.3 c.3 <Sat. III 3.11>: cauetur iure Pontificio, ut quoniam oues duabus ex caussis lauari solent: aut ut curetur scabies, aut ut purgetur lana festis diebus purgandat lanat gratia oues lauari non liceat; liceat autem, si curatione scabies abluenda sit. Additque <III 3.12> Poetae dictum salubri reddenti caussam ablutionis.

Ab his non abeunt qu» Columel. 1.2 cap.22 <II 21.2>: pontifices uetant lanarum caussa lauari oues, nisi propter medicinam. Virgilius quod liceat feriis flumine abluere gregem praecepit, et idcirco adiecit fluuio mersare salubri. Seruius hanc adducit rationem ex Varrone esse contra religionem, ut lauentur animalia festis diebus, Nymphat enim sine piaculo non possunt moueri. Et addit Virgilium dixisse ex mera necessitate, cui cedit religio, mersandas oues f luuio salutif ero.

20/273 TARDI ASELLI. Homerus quoque 11 Iliad. <559> vwOn uocat, tardum. Graecum epigramma Palladae: f>ov tnc ppaSutntoc, noyov, oAyov, ovetpov, filium tarditatis, merum laborem, segnitiem, somnium. Philo in lib. de Abraham: twv C.S«v to vuOcotatov ovoc, asinus animalium omnium tardissimus. Opp. 3 Hal. <III 140>: ovwv va@pov Scuac, assinorum pigrum corpus. Basil Homil.9: chv vuOnc $£ 6 ovo .

21/274 VILIBVS AVT ONERAT POMIS. Xenoph. de suo illo Oeconomico <XI 18> redeunte ex agro in urbem: aua <pcpuv ano tou mpov nvti BcmtM cic aotu, fert ex agro in urbem, quat hic necessaria.

22/274 LAPIDEM INCVSVM. Seruius accipit molam manualem cudendo asperatam, utique zctpouuAnv. Sequuntur illum interpretes.

23/275 MASSAM PICIS. Nam priscis agricolis magnus usus fuit picis ad multa condienda, ad uasa picanda, uti ex Plinio, Columella, Palladio,

164

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 276-286

Catone probat Beroaldus contra Seruium. Dissimulo hic digladiationem Floridi lib.2 Succ. cap.15 contra ipsum Beroaldum.

ARGVMENTVM (276-286)

Transit ad obseruationem quatuor dierum lunarium, nam constituit discrimina quinti, noni, decimi. Admiscet fabulas huic narrationi.

Ipsa dies alios alio dedit ordine Luna felices operum.

EXPLICATIO A (276-277)

Dilabitur ad dies lunares, qui obseruandi agricolae. Ait uero primum lunam dedisse mortalibus quosdam felices operum (id est, ad opera) et hos alios alio ordine; quasi dicat: non omnes eodem modo felices, sed hos hac ratione, illos alia etc.

NOT E

1/276 IPSA DIES ALIOS ETC. Ab hac sententia non dissimilis illa Hesiod. <Op. 82S>: aAAoxc unTputr» ncAet nucpn, OAAOTC unrnp, dies alia nouerca est, alia mater. Cum sapore ad uersum Virg. Iuu. 1 Sat. <I 127>: ipsa dies pulcro distinguitur ordine rerum.

Plin. lib.18 c.32 <XVIII 321> dicit Virgilium in hac lunarium dierum digestione secutum f uisse ostentationem Democriti.

165

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 276-286

quintam fuge: pallidus Orcus Eumenidesque satae; tum partu terra nefando Coeumque Iapetumque creat saeuumque Typhoea

280 et coniuratos coelum rescindere fratres.

EXPLICATIO B (277-280)

Docet fugiendam quintam diem lunae. Ratio: quia hac die quaspiam monstra sata sunt, quaepiam nata; satus Orcus, satas Eumenides, que sunt Furiaa inferorum; nati partu terrae Coeus, Iapetus, Typhoeus ceterique alii fratres gigantes, qui coniurarunt in louem ad ccslum rescindendum.

NOT/E

2/277 QVINTAM FVGE. Ex Hesiod. <Op. 802>: neunta? 5' efcaAeaoeat, cncl xaAcnat xc icat atvatV cv ncunTp yap <paotv 'Eptvuat; au<PtnoAcuctv/ "Opicov Ttvuucvac, TOV "Eptc TCICC nw% cntopicotc, quintas uera euitatio, quia difficiles sunt et graues./ In quinta enim aiunt Furias obambulare/ periurium uindidantes, quod malum eontentio genuit periurit.

Qu89 Seruius aliique interpretes scripserunt in promtu sunt; item quae Ccslius Rhod. 1.20 Ant. c.3. Sed relictis omnibus mihi nonnihil probantur quod scribit Galeotus lib. de Prom. Doctr. c.31 hunc in modum: uiri doctissimi longa rerum obseruatione alios dies prat aliis aut faustos aut infaustos duxerunt ex uariis rerum euentibus, qui in eos dies cecidere. Sed tamen primus inuentor lunaris obseruationis quatdam mandauit obseruanda aut matkesi imbutus, aut uaticinio inspiratus. Igitur cum 5 aut 10 aut 7 etc. diem lunat dicimus nulla facta mentione cum coitu solis, per excellentiam in domo luminarium coiisse putabimus (luminaria cum dico, solem et lunam intellige), nam illa in suo domicilio maximam habent potestatem. Hinc est ut Poeta cum nullum assignet coitum in peculiari, capiendus sit de eo coitu quem efficit cum sole in domo ipsiusmet lunat; est uero domus lunat cancer. Ac perinde a coitu in cancro usque ad leonem consumet dies 5. Est autem leo inter cetera signa todiaci magnat tristitiat magnique languoris. Nam eius

166

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 276-286

primum ac tertium decanum infestant Saturnus et Mars, utrumque importunissimum; nam Iupiter, qui in medio est, iuuare nihil potest obsessus a Saturno et Marte. Inde est ut dies quinta lunat a coitu in cancro, cum illa est in leone, omnino sit infortunatissima. Quinto igitur die, qui infelicissimus est propter Martem et Saturnum, fingunt Poetat ortum habuisse Eumenidas, quae ad furorem Martis, et Orcum, qui ad nequitiam Saturni pertinent; ac perinde ceteram tempestatem malorum. Hatc itaque prima rerum obseruatio uersa est in religionem. Procedo ad dies alios, quos hic Poeta assignat. Decima die a coitu in cancro luna erit in libra, ubi omnia ad quietem et uitam agricolarum fortunatissima. Septima dies fortunata quoque erit, nam erit in uirgine, atque adeo licebit uites ponere etc. Dies nona erit melior fugae, quia luna claritatem apertam habens.decanum primum libras ipsa occupans celeriorem efficit fugam, ita ut qui fuerint captiui fugientes, summa sine impedimento festinatione utantur, cumluna in decano suo aperiat fugamque adiuuet. Sed eadem nona inutilis erit furibus, qui ciuitates incolunt, quoniam aperit ac manifestat furta. Hactenus Galeotus.

3/277 ORCVS. Fabulas Orci, Eumenidum ac ceterorum monstrorum, quorum hic meminit Poeta, longum esset subtexere: petende a multis, in quibus obuiae,

Orci etymon Varro <L.L. V 66> aperit ex emendatione Scalig.: dictus quasi finis rerum omnium. Ita Amphiaraus in Thebaide Statii loquens de Orco <VIII 91>: o cunctis finitor maxime rerum.

4/279 COEVMQVE ETC. Ad umbram Hesiod. <Th. 134>: ecoYKotovTc, Kpc?6v e\ 'Yncpmova' r' 'Ianetov TC, Coeumque Creumque Hyperionemque lapetumque.

5/279 S./EVVMQVE TYPHOEA. Pr»termissis Coeo atque Iapeto sine epitheto, sauitiem dat Typhoeo. Fortasse hoc petitum a fabulis, quae huic dant diriora quam aliis. Certe Hesiod. in Theog. <821ss> in subtexenda horum gigantum historia, in uno Typhoeo quantum immoratur? Huic centum capita: ea instar serpentis; oculi igne emicantes; immugit ut taurus, fremit

167

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 276-286

ut leo, latrat ut canis, stridet ferociter, horret illum Pluto. Iam qum Ioui comparata tonitrua, fulgura, coruscationes ad expugnandum hoc monstrum? Copiose ista Hesiodus. Sed ferocia Typhoei copiosissima est in Nonno lib.2 ubi, cum in multis Hesiodo haereat, plurima ipse addit. Dignus est locus, qui adeatur. Attingit eadem lib.13.

6/280 CCELVM RESCINDERE. Ipse JEn. 6 <583>: qui manibus magnum rescindere caelum.

Ter sunt conati imponere Pelio Ossam, scilicet atque Ossae frondosum inuoluere Olympum; ter pater exstructos disiecit fulmine montes.

EXPLICATIO C (281-283)

Narrat obiter Gigantum facinus, qui conati sunt imponere Ossam montem supra Pelion supraque Ossam Olympum, ut inde Iouis ccelum oppugnarent. Sed hic conatus inanis fuit, nam pater Iupiter hanc struem montium f ulminibus disiecit.

NOT/E

7/281 IMPONERE PELIO OSSAM. De hac trium montium substructione Graeci et Latini frequentissime. Homer. Odyss.W <315>: "Oooav in% 'Oi>Avun<j> ucuaoav Ocacv auTap hn "Ooop/ HnAtov ctvootipuAAov, tv' oupovoc au0aioc. etn, Ossam super Olympum conati sunt imponere; ceterum Ossat/ Pelion frondosum ut coslum peruium esset. Dissidet a Virgilio in ordine montium, ut etiam alii. Antipater Sidon.: OUK vOoop IlnAtov avecucvo , non Ossat imponens Pelion. Horat. lib.3 Od.A <III 4.51>: fratresque tendentes opaco/ Pelion imposuisse Olympo. Ouid. 1 Fast. <I 307>: sic petitur catlum; non ut ferat Ossan Olympus/ summaque Peliacus sidera tangat apex. Seneca

168

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 276-286

in Furen. <971>: uideat sub Ossa Pelion Chiron suum/ in caelum Olympus tertio positus gradu/ perueniet aut mittetur; et in Agamen. <345>: stetit imposita/ Pelion Ossa, pinifer ambos/ pressit Olympus. Sidon. Apollin. ad Magnum Felicem: nec Phlegrat legis ampliata rura/ missi dum uolitant per astra montes/ Pindus, Pelion, Ossa, Olympus, Othris,/ cum syluis, gregibus, feris, pruinis,/ saxis, fontibus, oppidis, leuati/ uibrantum spaciosiore dextra. Manil. lib.2 <I 42i> non montibus speciatim nominatis ita de hac audacia mortalium: uastos cum Terra Gigantes/ in ccelum furibunda tulit, tum dii quoque magnos/ quaesiuere deos; dubitauit Iuppiter ipsej quod poterat non posse timens, cum surgere terram/ cerneret, et uerti naturam crederet omnem./ Montibus atque alios aggestos crescere montesj et tam uicinos fugientia sidera colles/ arma importantes et rupta matre creatosj discordes uultu, permistaque corpora, partus. Pari f i lo Nonnus lib.2 Dionys. <372> coniungit OICOJICAOV oiconeAtt, <II 374> Jicrpnv nctpp, <II 376> ptoyafia pwyoSi, Aospov A6fw, scopulum scopulo, petram petras, saxum saxo. collem colli. Qui uero hi montes fuerint , non exprimit. Idem lib.14 <53> uenuste inducit Cyclopas pugnantes telis huiusmodi, nam ab illis mittebantur icoAtivat, cptnvat, eyxca, JtcTpnevia, montes, rupes, hastae, saxeat.

8/282 INVOLVERE. Signantur uires stupendae et ultra omnem modum. Quantae ill® uires, qu® potuerunt rotare Olympum supra alios montes et instar lapidis amissi e funda in altum deuoluere.

9/283 PATER EXSTRVCTOS DISIECIT FVLMINE MONTES. Ouid.l Met. <I 154>: tum Pater omnipotens misso perfregit Olympum/ fulmine, et excussit subiectum Pelion Ossat. Et 5 Fast. <41> de eadem fabula: fulmina de cotli iaculatus luppiter arce/ uertit in auctores pondera uasta suos.

Verbum illum exstructos montes a Virgilio sumsit idem Ouid. 5 Fast. <39>: exstruere hi montes ad sidera summa parabant/ et magnum bello sollicitare louem.

169

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 276-286

Septima post decimam felix et ponere uites 285 et prensos domitare boues et licia telae

addere.

EXPLICATIO D (284-286)

Ait septimam diem lunas esse felicem et decimam quoque, sed decima feliciorem septima. In utraque ponendas uites, domandi boues, cosptandae telae: procedet enim felix textura; incipies autem telam, si illi addas licia, quas rigant stamina.

NOT^E

10/284 SEPTIMA POST DECIMAM FELIX. Interpretes triplicem adducunt loci huius explicationem. Vt Poeta signet diem decimam septimam. Vel diem decimam quartam, quae est nempe septima duplicata post decimam; clarius: primus numerus septimus duplicatus, qui inuenitur post decimum, est decimus quartus; hanc explicationem aliis praefert Ccelius lib.20 Ant. c.3 propter plenilunium, qui dies probatissimus ponendis uitibus. Vel demum ut signet duos dies et decimam et septimam, sed decimam feliciorem.

Ex his tribus primam reiiciunt omnes, quia bb lunas detrimentum incommodata est ea dies ponendis uitibus. Alteram ego, quia uere nescio qui hoc Poeta dicat, neque satis queo intelligere qui dies septimam post dscimam signet diem decimamquartam; nam illud de duplicatione affingitur Virgilio, cum ipse nihil tale dicat.

Hinc est ut libentissime amplectar tertiam explicationem, quam iam ex Galeoto reprssentaui, quam Seruius sequitur, quam idem Ccslius, quam omnes: est enim nemo qui eam excludat.

Opinionem quam secutus sum firmat Hesiod. <Op. 770>, qui utriusque diei separatim meminit: icou cpfioun icpov fWp, et septima sacra dies; item <794>: CO6XT) 5* avSpoyovoc Sacatn, bona autem uiripara decima.

170

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 276-286

Nona fugae melior, contraria furtis.

EXPLICATIO F (286)

Dicit nonam diem lunae meliorem esse quauis alia die, ut in ea serui aut quicunque alii fugam capessant, ac perinde contrariam esse quibuscunque furtis: nam sicut praebet lucem ad fugam, ita quoque aperit latebras furum.

NOTVE

11/286 Hsec et multa alia de diebus lunaribus, tantum pendent ex obseruatione, qua obseruatum nonam diem lunae bene cessisse fugientibus, male furantibus. Sententiam Virgilii alio flexu ita amplexus est Propert. lib.3 <III 16.15>: luna ministrat iter demonstrans astra latrebras. Perinde ac si dicat: luna lucem praebet ad fugam, demonstrant astra latebras furum. Caesarius Dial.2 hunc ueterum errorem et persuasionem indicat istis uerbis interpretis: et serui satpe numero, cum toto lunat lumine splendet ad capiendam fugam surgunt, et eius auxilio ad celeritatem utuntur. Num igitur caussam temeritatis fugitiui dicemus lunam? Satpe numero item et effosminatus komo nocturnas tenebras ueritus domi dormire cogitur. Luna uero per noctem lucente, citius ad prostibulum instar equi lasciue prosiliens, hinniens et currens, adscortum lattus uenit. Num igitur itineris scelerati caussa est luna, quat diuino pratcepto terras ccelo subiectas illustrat.

Verba ista impulerunt me ut quaecunque furta in Vate caperem tam rapinarum quam Veneris. Est uero nemo qui ignoret uoluptates Veneris atque adulteria, furti nomine appellari solitas a poetis. Dixit Philo in lib. De hatrede diuinorum: aoacpaa Se 0aOu oroioc cv Aoytf», KACHTOIC 5e ovvcpyov x6 Ta0oc, est obscuritas caligo profunda in sermone, res furibus commodissima. Ceterum commoda diei noni late exponit Hesiodus <Op. 794>.

Pertinent aliquid ad rem Poetas uerba Artemidori lib.2 c.35 ubi loquens de Diana, quae eadem cum luna, ait: fipanciac Bc icai ra anoAAoucva

171

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 287-310

<pnotv cupcenocoeat' ouScv y<*P T v Ocov fitatpcuyct, fugitiuos autem et ea quae perdita sunt, inuentum iri promittit. Nihil enim deam effugit.

ARGVMENTVM (287-310)

Pergit ad distinctioniem noctium et dierum. Mstim nocte secanda prata; hyberna inspicandae faces, texend» telm, coquenda sapa. ^Estiua die secandae segetes, terrends messes; autumnali aranda et serenda tellus; cruda hyeme laetandum, gaudendum, epulandum: ita tamen ut incumbatur legendis glandibus, baccis, oliuis, myrtis; interim etiam aucupio et uenationi.

Multa adeo gelida melius se nocte dedere, aut cum sole nouo terras irrorat Eous.

EXPLICATIO A (287-288)

Postquam docuit quee dies Lunae felix uel infelix sit, docet iam quae pars diei aptior ad opera rustica, distinguitque inter diem et noctem. Et obseruabis opponi a Poeta tam noctem quam summum mane diei. Itaque pro eodem reputat quae fiunt aut nocte aut summo mane. Eous est Lucifer, qui nouo sole aduentante terras nouo rore conspergit. Adeo est hic ualde, ut dicat: ualde melius.

NOTM

1/287 GELIDA. Dicturus Poeta quid faciendum nocte uel aestiua uel hyberna, usus est epitheto, quod hyberna conuenit ex natura hyemis, asstiuae ex absentia solis.

172

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 287-310

2/288 SOLE NOVO. Graeci nAtow veoo. Poeta ipse 2 G. <332>: nouos soles; et 4 Mn. <584>: nouo lumine; et 3 G. <325>: mane nouum. Omnia ista de exortu diei. Plin. lib.18 c.21 <XVIII 184>: sarculatio nouos soles admittit. Apul. lib.2 <Met. II 1>: sol nouus diem fecit.

Aliter uero hic atque in 6 Ecloga <37>. Hic sol nouus est exoriens, ibi recens factus; uersus est: utque nouum terrae stupeant lucescere solem.

3/288 EOVS. Ad Luciferum retuli cum Seruio, qui et firmat, nam Cinna in Smyrna: te matutinus flentem conspexit EousJ et flentem paulo uidi post Hesperus idem.

Alii per Eoum equum Solis intelligunt, nam Ouid. 2 Met. <153>: interea uolucres Pyrois, Eous et Aethon/ Solis equi quartusque Phlegon.

Nocte leues stipulae melius, nocte arida prata 290 tondentur, noctis lentus non deficit humor.

EXPLICATIO B (289-290)

Incipit ergo a nocte aestiua. Tum stipula secentur et quicquid in pratis prouenit, ut fosnum et similia. Ratio: quia cum haec sint arida sua natura, lentescunt rore, qui nunquam deficit per noctes, et ideo melius secantur. Itaque praemisit prata esse arida, quia dicturus de lento humore noctium.

NOT;E

4/289 NOCTE ARIDA PRATA TONDENTVR. Plin lib.18 c.28 <XVIII 260> loquens de pratis et fceno pratorum ita ait: noctibus roscidus secari melius.

5/290 TONDENTVR. De hac imitatione, quaB ducta a Graecis, alibi.

173

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 287-310

Et quidam seris hyberni ad luminis ignes peruigilat, ferroque faces inspicat acuto. Interea longum cantu solata laborem arguto coniux percurrit pectine telas,

295 aut dulcis musti Vulcano decoquit humorem et foliis undam trepidi despumat aheni.

EXPLICATIO C (291-296)

A noctibus aestatis transit ad noctes hybernas, in quibus non deest qui ad multam noctem et ad seram lucernan peruigilet, ut ferro incidat faculas ad imaginem spicarum acutas. Huius tam infatigabilis laborem agricol» uxor mitigat cantu suo, cum telas texit arguto (sonanti) pectine. Telarum enim textura melius noctu succedit, nam mollescunt fila humore noctis. Itaque coniux marito et usui est et uoluptati: usui in tela, uoluptati in cantu. Pergit. Aut certe, si uxor telam non texit, sapam conficit. Docet uero obiter qua ratione sapa conficiatur: decoquitur enim igni mustum, id est, absumitur cum coquitur, ac foliis despumatur, fortasse pampineis, nam haec ad manum et ideo rusticis erunt pro cochleari.

N O T J E

6/291 HYBERNI. Ex his quae Poeta scribit de diebus et noctibus hyemis atque «statis, uidetur secutus celebrem illam opinionem ueterum, qui annum diuidebant in hyemem et restatem nulla facta mentione ueris atque autumni. Id facile colliges ex sapa, quam attribuit hyemi, cumea tamen conf iciatur in autumno et ex nonnullis aliis.

7/292 FACIS INSPICAT. De hoc praacepto Cato lib. Rust. c.37 <XXXVII 3> faculas facito. Significationem uerbi inspicare i n

174

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 287-310

Explicatione iam attigi, et 8 Ecl. <29> ad illud: mopse nouas incide faces. Simplex uerbum ad hastas Macedonum traduxit Gratius <Cyn. 117>: quid, Macetum immensos libeat si dicere contos?/ quam longa exigui spicant hastilia dentes!. Quia uidel. (explicatore Turn. 1.21 c.25) longe et superuacaneae hastas Macedonum, quas uocant sarissas, prwfix» erant exiguo ferro, et ducto in modum spicas.

8/293 SOLATA LABOREM. Confert in hunc locum Vrsinus uerba Aristotelis in Problem. <917b 19>: Sio xl ot JTOVOUVTG? auAouvTat;, quare canant qui laborant? Et respondet quod sic $TTOV AujiSvtat, minus doleant. Tale quiddam Tibul. lib.2 Eleg.l <II 1.65>: atque aliqua assidue textris operata Mineruam cantat. Alter uersus qui sequitur similis est illi 7 Mn. <14>: arguto tenues percurrens tegmine telas. Et obserua quod in Virg. est percurrere in Iuuenale esse percutere, Satyr.9 <30>: et male percussas textoris pectine Galli; uidelicet lacernas.

9/294 CONIVX. Possis in hunc locum conferre quae scribit Cic. in Oeconom. lib.l, ubi ait iure a natura comparatam esse operam mulieris ad domesticam diligentiam, sicuti operam uiri ad externam et forensem negotiationem. Est hoc fragmentum Tullii in Colum. lib.12 c.l <XII Prmf. 4>.

10/295 DECOQVIT. Colum. lib.l c.6 <I 6.19>: sapam decoquet. Quantum debeat mustum decoquere et deminui ad sapam

conficiendam, docent Plin. et Colum. Prior lib.14 c.9 <XIV 80>: siratum, quod alit hepsema, nostri sapam appellant, ingenii non naturat opus est, musto usque ad tertiam partem mensurat decocto; quod ubi factum ad dimidiam est, defrutum uocamus. Posterior lib.12 c.19. <XII 19.1>: quidam quartam partem eius musti, quod in uasa plumbea coniecerunt, nonnulli tertiam decoquunt. Nec dubium quin ad dimidiam si quis excoxerit, meliorem sapam facturus sit. Poetas satis f uit prasceptum attigisse.

Pulcre ait Plinius sapam excogitatam in adulterium mellis. Obseruat Dalecamp. sapam a Marcello medico dici carenum, uulgo iam pro eodem sumuntur sapa, defrutum, hepsema, sirateum, carenum.

175

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 287-310

Sed quare signate Vulcanol Disce Virgilium usurpare hoc nomen non temere pro igni. Si flamma debuisset esse modica ignem diceret; sed quia maxima excitanda est, ut plurimum uini decrescat, ideo Vulcano. Ac perinde 4 G. <268>: igni pinguia multo defruta. Quasi Vulcanus nihil sit aliud quam mustus ignis.

Obserua tu loca Virgilii, in quibus pro igni Vulcanum ponit, et uidebis signari magnum incendium.

11/296 TREPIDI. Hanc lectionem retinui cum Seruio, in cuius codicibus etiamsi frequenter legatur tepidi, tamen ex eius commentatione aliter apparet; ait enim: trepidi, quia quod ebullit quasi tremere uidetur. Pierius etiam repraesentat hanc lectionem ex Rom. Cod. Ideo autem retinui, quia tepor hic nihil efficit, imo officit: nam spuma non in tepore, sed in feruore.

At rubicunda Ceres medio succiditur aestu, et medio tostas aestu terit area fruges.

EXPLICATIO D (297-298)

Absoluit quid agendum noctibus aestatis atque hyemis, gradumque facit ad dies «estatis atque hyemis. De aastate breuiter expedit, docens messem omnem frumentariam secandam die medio, terendam die medio. Subiungit rationes. Ideo secanda, quia tunc rubet, id est, concocta est et matura. Ideo terenda, quia medio aastu tosta est atque adeo aptior, ut grana excutiantur.

NOT/E

12/297 RVBICVNDA. Homerus prius Hov8r> Awwnp <I1. V 500>. Et Pind. <Ol. VI 94> (poivucoiieta AnufWnp. St Catul. <Appendix Vergiliana

176

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 287-310

Priapea II 7> rubens arista sole feruido. Ita Ouid. 3 Eleg. <A. III 10.3>: flaua Ceres. Tibul. <I 1.15>, alii.

13/297 CERES. Haec uox pro tritico sumitur cum adhuc est in segete; et pro eodem, cum iam confectus est panis. De priore Plutar. De Jsid. et Osir. <377 D>: nomtnc 5e xic, tnl twv Ocpttoviuv, iHitoc 6V ctttnot Anuntcpa icwAotcucuoiv, poeta quidam de messoribus dixit: cum lecti iunenes Cereris iam membra secarent. De posteriore Oppian. 3 Hal. <463>: tupov ouou Anuntpt n£f upucvov, Cererem subactam cum caseo.

Nudus ara, sere nudus; hyems ignaua colono. 300 Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur,

mutuaque inter se laeti conuiuia curant. Inuitat genialis hyems curasque resoluit, ceu pressae cum iam portum tetigere carinas puppibus et laeti nautae imposuere coronas.

EXPLICATIO E (299-304)

De hyeme non ita breuiter, nam et plura docet, et poetice ac uenuste excurrit ad narrandas uoluptates agricolarum, quas id temporis capiunt. Docet arandum ac serendum, non quidem cruda hyeme, sed ante rigidum frigus, cum et tepor hyemis et labor aratoris reiiciat uestimenta a corpore arantis. Videtur mihi signare autumnum, utique tempus sementis. Nam hyems cruda colonum facit ignauum, ut quas ipsa ignaua est. Quin id tempus, cum horrent frigora, dicatum est uoluptatibus agricolarum. Tunc fruuntur parto (parato), conuiuia inter se exercent, nam hyems qu» genialis, id est, uoluptuosa est, eos inuitat et resoluit curas. Illustrat hoc comparatione. Non aliter illi gaudent exactis laboribus, quam naut», cum pressat carinae, (signat naues oneratas compressasque mercibus; clarius, onerarias) portum contingunt et lstabundi ipsi puppes coronant. Est qui explicet naues pressas oppressas et agitatas: non placet, quod apparebit ex

177

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 287-310

imitatione <19/303>.

NOT^E

14/299 NVDVS ARA. Sententia translata ab Hesiod. <Op. 391 >: yuuvov onctpetv, yuuvov 5c $omz7v,/ yuuvov S* ctuaeiv, nudus sere, nudus ara, nudus mete. Nam ut bene aduertit German., pouTctv in Hesiodo non est flow; pooicetv, sed apoTptav, ex Virgilio qui imitando dixit nudus ara.

P e s s i m e quidam napufinoac contra Virg. dixit <Suet. Vita Vergilii 44>: nudus ara, sere nudus, habebis frigore febrem. Ad hanc arandis nuditatem referunt aliqui (ait Vrs.) uerba Plinii De uiris illust.: Quintius Dictator dictus, ad quem missi legati nudum eum arantem trans Tyberim offenderunt.

Ad sententiam istam, qua docemur, non cruda hyeme arandum, refer uersus euisdem Vatis <G. II 315>: nec tibi tam prudens quisquam persuadeat auctor/ tellurem Borea rigidam spirante mouere. Cuius sententie ibidem rationem praebet.

15/301 MVTVA CONVIVIA. Respicit proculdubio Poeta ad conuiuia quaedam alternantia, quae priscis usitatissima, ideo mutua. Antiqui dicebant mutitare. Agel. lib.2 cap.24 <II 24.2>: legi nuper in Capitonis Attei collectaneis Senatus decretum uetus C. Fannio et M. Valerio Messala Coss. factum in quo iubentur principes ciuitatis, qui ludis Megalensibus antiquo ritu mutitarent, id est, mutua inter sese conuiuia agitarent. Mauult Lipsius lib.l Sat. c.19 legi in Capitone ex fide codicum dominia, quam conuiuia. Hsereo, nam qui aut ubi i s t i codices? Scio praebitorem conuiuiii dici dominum, et inuitationes ipsas dominia, ex Lucilio, Cicerone <Vatin. 31 , Verr. (II) III 9>, aliis. Sed in Capitone tamen lego conuiuia, quia ita receptum in codicibus Agelli correctissimis; quia Pind. Od.l <Ol. I 39>: auoi0aTa ®eo?c SeTnva napcxuv, loquens de Tantalo, pratbet diis mutua conuiuia; quia Oppian. 3 Hal. <226>: auoutaTotc Senacoot, et 4 <71>: auot^atp ftAorijTt, et 4 Cyn. <349>: auot a&totot icuncAAotc, mutuis pateris, inuitatione, poculis. Hi omnes, ut uides, hanc uicissitudinem mensarum explicant per conuiuia et pocula, non per signatam illam uocem dominiorum. Quia demum

178

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 287-310

ita Virgilius dixit, et cur non ex imitatione Capitonis? Hoc adeo efficax est ut, si in Capitone legeretur dominia, corrigendum esset conuiuia ex Virgilio imitante.

Attigit haec conuiuia Dio Chrysost. OratAl <10>: ouveottaoee rai aAAnAouc \mo5ezcoeat, conuiuia agitatis uosque inuicem suscipitis; et latissime Plato 1 Legum: imo hoc in eo libro praBcipuum argumentum. Hec Romanis in usu plurimo. Ouid. enim 4 Fast. <3S3>: cur uicibus factis ineunt conuiuia, quatro,/ tunc magis indictas concelebrantque dapes.

16/301 CVRANT. Ex Greecis qui ecpancuu transferunt ad conuiuia, quo usus Aristophanes apud Athen. lib.5 c.10 ex diuisione Natalis; et cap.15 loquens de pistoribus et cauponibus owuarwv 8epammu$, curatores corporum.

17/302 GENIALIS. A g e n i o u o l u p t a t i s deo natum ut genialis applicetur rebus, in quibus inest uoluptas. Tibul. lib.l El.l <I 7.49> perquam hilariter: huc ades et centum ludos geniumque choratis/ concelebra et multo tempore funde merum.

18/302 CVRAS RESOLVIT. Catul. in Epig. <XXXI 7>: o quid salutis est beatius curis. Sappho in Asmate ad Venerem: cAec uot K<U VUV zaAcnSv 5e Avoov/ CK ucpmvav, ueni mihi o nunc Venus et grauibus solue curis. Achil. Statius in Catul.

19/303 CEV PRESS-/E. Tibul. <I 3.40>: presserat externa nauita merce ratem. Ex qua imitatione recte colligit German. in Virg. pressas carinas esse oneratas mercibus. Ulud portum tetigere carinat ita adumbrat Propert. lib.3 <III 24.15>: ecce coronatat portum tetigere carinat. Et Val. Flac. 1 Arg. <I 301>: uisa coronatat fulgens tutela carinat.

20/304 PVPPIBVS. Hic uersus repetitur 4 jEn. <418>.

179

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 287-310

21/304 CORONAS. De more, quo naues coronantur, alibi loquor.

305 Sed tamen et quernas glandes tunc stringere tempus et lauri baccas oleamque cruentaque myrta. Tum gruibus pedicas et retia ponere ceruis auritosque sequi lepores, tum figere damas stupea torquentem Balearis uerbera fundae,

310 cum nix alta iacet, glaciem cum flumina trudunt.

EXPLICATIO F (305-310)

Restant uersus sex unica periodo includendi. Etiamsi in hyeme soluend» cur® agricolarum, non ita tamen ut nihil agant. Colligant tunc glandes, baccas lauri, oleam, myrta, quae instar cruoris rubent, cum matura sunt. Exerceant se in aucupio gruum, in uenatione ceruorum; sequantur lepores, f igant damas Baleari f unda cum uidelicedt nix alta terram occupat, fluuios glacies summa. Breuius: cum hyems est.

Flumina trudunt glaciem est impellunt, quod contingit saspe, cum fractas crustulas aqu» contrudunt et conuoluunt.

NOTJE

22/306 CRVENTA MYRTA. Vult Germ. dictum hoc ex Nic. enp. ubi: atBa uupta. Par metaphora in illo Prophet»: uuat sanguinem, Frequentissimae sunt in Nonno uoces istas ad uinum: nopq*upouv, fotvtooetv et similes.

23/307 GRVIBVS. Inter hominis rustici uoluptates Horat. quoque od.3 Ep. <II 3S>: pauidumque leporem et aduenam laqueo gruem/ iucunda captat pratmia.

180

CERDAE COMM. IN VERG. G. I 311-334

24/307 RETIA PONERE CERVIS? Venatio ceruorum ut plurimum cum retibus. Poeta ipse in 5 Ecl. <60>: nec retia ceruis/ ulla dolum meditantur. Et 3 G. <413>: ingenti clamore premes ad retia ceruos. Iul. Pollux lib.S Onomast. de ceruis: aAtoicovTat StrTwoic capiuntur retibus. Et Xenoph. 1 de Cyri Institutione <I 6.28> eos ait capi apncSovatc, laqueis, funibus. Phrasin arripuit Ouid. 5 Met. <579>: posuit casses.

25/308 AVRITOS LEPORES. Macrob. lib.6 c.5 <Sat. VI 5.6>: auritos lepores non Maro primus usurpat, sed Afranium sequitur. Sed in Prologo ex persona Priapi ait: nam quod uulgo pratdicant, aurito me parente natum, non ita est. Obseruat Germanus a Graeco poeta in Epig. leporem dici eijpa ouaoocvTa, feram auritam.

Huc spectat etymon. Volunt enim grammatici Aaywov dici ab ouc, auris, et Aot, particula intensiua.

26/309 BALEARIS VERBERE FVND/E. Baleares Insul» circa Hispaniam sunt; quas Plin. miro elogio lib.3 c.5 <III 77> appellat fundas bellicosas, et Liu. 1.28 <XXVIII 37.6>: nec quisquam alterius gentis unius tantum ea arte, quantum inter alios omnes Baleares excellunt. Elogium hoc Liuii pene incredibile est.

De his loqui in tanta luce et poetarum et scriptorum superuacaneum est. Tantum de nomine. Habuerunt illud, ut credi potest, a iactu fundarum, cui tantopere dediti, uidelicet «hco TOV paAActv. Ad etymon signate Ouid. 2 Met. <727>: Balearica plumbum funda iacit.

Ad Virgilii modulum Lucan. lib.l <229>: impiger et torto Balearis uerbere funda. Virgil. supra <G. I 141>: latum funda iam uerberat amnem.

ARGVMENTVM (311-334)

Accidit tempestas initio autumni, exitu ueris. Describitur prima ab segetibus erutis a radice expulsisque in altum; altera ab euersis satis.

181