3
Book IV 25 Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri iussit; quae res magno usui nostris fuit. Nam et navium figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt.

Book IV 25

Embed Size (px)

DESCRIPTION

Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri iussit; quae res magno usui nostris fuit. qui X legionis aquilam gerebat, contestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret,

Citation preview

Page 1: Book IV 25

Book IV 25

Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat

barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior,

paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et

ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis

hostes propelli ac submoveri iussit; quae res magno usui nostris fuit.

Nam et navium figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt

ac paulum modo pedem rettulerunt.

Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris,

qui X legionis aquilam gerebat, contestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret,

Page 2: Book IV 25

' desilite', inquit, ' milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere;

ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero.'

Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit.

Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desiluerunt.

Hos item ex proximis primi navibus cum conspexissent, subsecuti hostibus appropinquarunt.

iussit main verb

fundis, sagittis, tormentis with slings,arrows, artillery

navium figura by the type of ships

inusitato genere tormentorum the unfamiliar type of artillery

contestatus deos calling the gods to witness

aquilam eagle (the legionary standard was in the shape of an eagle)

certe at least

Page 3: Book IV 25

praestitero I shall have performed

inter se each other

Hos the object of conspexissent-supply the as the subject

appropinquarunt=appropinquaverunt (an abbreviated form of the perfect indicative)