10
ALIQUOT DE CREONTIS THEBANI PERSONA IN LITTERIS LA TINIS ANNOT A TIONES scripsit M. M. Hijmans-van Assendelft Usque ad tragicorum Graecorum aetatem Creon in Labdacidum fabulis partes minimas agebat. Rex formae parum circumscriptae erat et speciei inanis, qui Laio tyranno confecta aut, postea, Oedipodi Thebas regendi impotenti successit. Cum fabulae de Oedipodis casibus Thebas permanavissent, Creon sensim in his locum obtinebat: prima Laio interfecto, deinde Oedipode oculis privata, postremo fratribus Eteocle et Polynice inter se concisis regni procurator appellatur. Sunt autem qui dicant Creonta dentibus draconis prognatum esse\ quam ob rem Thebis ad ordinem maximae nobilitatis pertineret. Scholium ad Eur. Phoen. 1010 dicit Menoecea a Laio interfectum esse. Finge eum Menoecea patrem Iocastes Creontisque esse et tatum eventum tristem tibi proponere pates: Lab- dacides iste patrem Menoecea occidit, filiam Iocasten uxorem ducit, tyrannico imperio Thebas opprimit. Quo demum interfecto frater reginae Creon regni procurator agit 2 Eo regente Sphinx aenigma protulit et magnis caedibus consilii inops Creon reginam uxorem promisit ei, quicumque aenigma solvere potuisset. Itaque Creon actoris partes graves sustinet omni in tragoedia de interitu Labdacidum generis. Quod Sophocles intellexit, quam ob causam in tragoedia Antigona Creonti locum momenta convenientem ascripsit. Post Sophoclem multi scriptores Graeci tatam hanc histariam narraverunt 3 , inter quos Euripides, Callimachus, Antimachus Colophonius, aequalis Platonis, qui epos perlongum Thebaidem scripsit libris XXIV, magnum illud volumen, ut dixit Cicero 4 Apollodorus quoque de his fabulis in Bibliothecarum libra III scripsit. In litteris Latinis autem - quoad ex iis, quae nobis tradita sunt, cognoscere possumus - minime saepe de hac materie tractatum est. Quod haud est mirum, cum argu- mentum cohaerens cum antiquae Graeciae histaria agatur, cum fabula certa loco vere Graeco nata sit. Opera praeterea poetarum Ennii, Vergilii, Horatii, Lucani perlecta Romanorum animum potissimum adverterunt in Italiam Romaeque claritatem. Tragicos tamen Pacuvium et Accium et poetam Ponticum opera de fabulis Thebanis scripsisse constat, quae opera autem perierunt. Senecae vera uagoediae Oedipus et Phoenissae nobis sunt traditae, sicut epos magnum Statii Thebais et aliquot fabulae in libra Hygini 5 De Pacuvii vita operibusque minus pro cerro novimus, quam ut quemadmo- dum Creonta fingere potuerit disputare possimus. Nonnulla tamen Accii tragoe- diarum nomina exstant, e quibus Antigona et Phoenissae nobis persuadent fabulas Thebanas Romanos quoque interdum delectavisse. Magna audacia exemplorum Graecorum argumenta confudit et immutavit: ut exemplum 1 Cf. Aesch. Septem 474; Eur. Here. Fttr. 4 sqq.; schol. ad Eur. Phoen. 942. 2 Cf. Schol. ad Eur. Phoen. 53. 3 Legras La Thebaide de Stac e, Paris 1905, p. 15 sqq. 4 Bmt. 51. 5 Utrum Hyginus ille libertus Augusti sit necne adhuc dubium est. C. lulius Hyginus in Hispania natus magister Bibliothecae Palatinae fuit. Attium liberalium studiosus erat, sed num ea, quae nomine eius tradita sunt, fabularum librum et astronomicon poeticon, re :;-rera ipse scripserit, affirmari non potest. 77

ALIQUOT DE CREONTIS THEBANI PERSONA IN …casa-kvsa.org.za/1960/AC03-06-Assendelft.pdf · Nequaquam dicere velim Senecae fabulas esse tanta artis opera, quanta eius oratio soluta,

  • Upload
    hatuong

  • View
    223

  • Download
    3

Embed Size (px)

Citation preview

. ·.1 .. I

ALIQUOT DE CREONTIS THEBANI PERSONA IN LITTERIS LA TINIS ANNOT A TIONES

scripsit M. M. Hijmans-van Assendelft

Usque ad tragicorum Graecorum aetatem Creon in Labdacidum fabulis partes minimas agebat. Rex formae parum circumscriptae erat et speciei inanis, qui Laio tyranno confecta aut, postea, Oedipodi Thebas regendi impotenti successit. Cum fabulae de Oedipodis casibus Thebas permanavissent, Creon sensim in his locum obtinebat: prima Laio interfecto, deinde Oedipode oculis privata, postremo fratribus Eteocle et Polynice inter se concisis regni procurator appellatur.

Sunt autem qui dicant Creonta dentibus draconis prognatum esse\ quam ob rem Thebis ad ordinem maximae nobilitatis pertineret. Scholium ad Eur. Phoen. 1010 dicit Menoecea a Laio interfectum esse. Finge eum Menoecea patrem Iocastes Creontisque esse et tatum eventum tristem tibi proponere pates: Lab­dacides iste patrem Menoecea occidit, filiam Iocasten uxorem ducit, tyrannico imperio Thebas opprimit. Quo demum interfecto frater reginae Creon regni procurator agit 2 • Eo regente Sphinx aenigma protulit et magnis caedibus consilii inops Creon reginam uxorem promisit ei, quicumque aenigma solvere potuisset.

Itaque Creon actoris partes graves sustinet omni in tragoedia de interitu Labdacidum generis. Quod Sophocles intellexit, quam ob causam in tragoedia Antigona Creonti locum momenta convenientem ascripsit. Post Sophoclem multi scriptores Graeci tatam hanc histariam narraverunt 3 , inter quos Euripides, Callimachus, Antimachus Colophonius, aequalis Platonis, qui epos perlongum Thebaidem scripsit libris XXIV, magnum illud volumen, ut dixit Cicero 4 •

Apollodorus quoque de his fabulis in Bibliothecarum libra III scripsit. In litteris Latinis autem - quoad ex iis, quae nobis tradita sunt, cognoscere possumus -minime saepe de hac materie tractatum est. Quod haud est mirum, cum argu­mentum cohaerens cum antiquae Graeciae histaria agatur, cum fabula certa loco vere Graeco nata sit. Opera praeterea poetarum Ennii, Vergilii, Horatii, Lucani perlecta Romanorum animum potissimum adverterunt in Italiam Romaeque claritatem. Tragicos tamen Pacuvium et Accium et poetam Ponticum opera de fabulis Thebanis scripsisse constat, quae opera autem perierunt. Senecae vera uagoediae Oedipus et Phoenissae nobis sunt traditae, sicut epos magnum Statii Thebais et aliquot fabulae in libra Hygini 5•

De Pacuvii vita operibusque minus pro cerro novimus, quam ut quemadmo­dum Creonta fingere potuerit disputare possimus. Nonnulla tamen Accii tragoe­diarum nomina exstant, e quibus Antigona et Phoenissae nobis persuadent fabulas Thebanas Romanos quoque interdum delectavisse. Magna audacia exemplorum Graecorum argumenta confudit et immutavit: ut exemplum

1 Cf. Aesch. Septem 474; Eur. Here. Fttr. 4 sqq.; schol. ad Eur. Phoen. 942. 2 Cf. Schol. ad Eur. Phoen. 53. 3 Legras La Thebaide de Stace, Paris 1905, p . 15 sqq. 4 Bmt. 51. 5 Utrum Hyginus ille libertus Augusti sit necne adhuc dubium est. C. lulius Hyginus

in Hispania natus magister Bibliothecae Palatinae fuit. Attium liberalium studiosus erat, sed num ea, quae nomine eius tradita sunt, fabularum librum et astronomicon poeticon, re :;-rera ipse scripserit, affirmari non potest.

77

offeram Antigona fratrem Polynicen sepeliens ante oculos spectatorum a custo­dibus deprenditur. Hoc studium res singulas tractandi fortasse Accium movit, ut Creonti alias partes atque auctores Graeci claret. Cum actiones magis quam personarum indoles, res leviter narrata magis quam res bene cogitatae, facinora atrocia magis quam subtiles varietates animadvertuntur, naturam operis mutari facile intellegitur. Argumenta ut Oedipodis casus delectant propterea quod eas condiciones afferunt, quibus multa in scaena agantur, sed sententia eorum pro­fundior, quam Sophocles tam subtiliter illustrare potuit, periit. Accium in aptandis ad actus scaenarum Thebanis fabulis, cum varia argumenta confundere ei placeret, tragoedias actionum plenas, in quibus Creon ut opinor tyrannus esset crudelis sine ullis virtutibus humanis, fecisse ponamus. Quae tamen ponentes non iam in rebus versamur, sed in opinionibus fictis.

Totum per saeclum sequens carminum argumenta e Thebanis fabulis hausta non esse videntur. Nam omni ex ea aetate nullius carminis nomen nobis est traditum, quod de Thebanis fabulis agere posset demonstrari. Haec est aetas illus­trium orationis solutae scriptorum Ciceronis, Caesaris, Sallustii; saeclum, quo carmina Lucretii scripta sunt, quo Catullus poeticam artem Hellenisticam divulgavit, quo mimus in artem venit. Et cum Augusto auctore ad summam venisset poetica in Vergilio, Horatio, Propertio, Tibullo, Ovidio, apud eos quoque frustra nomina e Thebanis fabulis sumpta quaeruntur.

Indicium tamen eius, quod hac aetate studium quoddam fabularum Thebana­rum fuit, Propertii Elegiarum I, 7 est ad Ponticum quendam data, cuius sunt primi versus:

'Dum tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae Armaque fraternae tristia militiae,

Atque, ita sim felix, primo contendis Homero, Sint modo fata tuis mollia carminibus .. .'

Quibus e versibus huic Pontico carmen de Thebarum casibus et praesertim de septem ducum expeditione contra Thebas in manibus fuisse apparet. Non autem eum tragoediam, sed carmen epicum scripsisse e vocibus ' ... primo contendis Homero' 6 intellegitur. Quod versus 47 Ovidii Tristium IV, 10 sustinet.

Ergo Ponticus poeta et unus ex amicis Propertii et Ovidii 7 epos, cui fortasse nomen Thebais erat, scripsit. E Propertii I, 7, 25 et e voce 'irrisor' (1, 9, 1) Ponticum elegias contempsisse apparere, e vocibus 'grave ... carmen' (1, 9, 9) et 'tristes istos ... libellos' (9, 13) epos gravis atque tristis generis fuisse fortasse cognosci potest 8 . De componendi autem et tractandi modo neque de Creontis partibus quicquam pro cerro dici potest. In litteris ergo Latinis quomodo Creon describatur tantum in Senecae Oedipode et Statii Thebaide quaeri potest.

Senecae philosophi tragoediae aliquanto minoris gloriae quam epistulae er alia de philosophia opera sunt. Per saecula XVI et XVII p.Cn. multum valebant apud Franco-gallicos et Britannicos poetas. Sed postea in dies minoris aestima­bantur, ut vir doctus Regenbogen anno 1930 (Vortrage zur Geschichte des Dramas, Bibliothek Warburg) diceret:

6 Enk Propertium eos sequi, qui Homerum Thebaidis poetam esse putent, in commen­tario exegetico ad hunc locum ponit.

7 Trist. IV, 10, 48. 8 Ut autem Ziegler (Paulys Realencyclopaedie XXII, 1, p. 27) dicit, haec verba forsitan

solum poetica lascivia scripta sunt.

78

'Demgegeniiber gefallt sich das 19. Jahrhundert- bei einer gewissen Anerkennung des historischen Wertes- fast durchweg in einer erbarmungslosen Scharfe des Aburteilens. Es hagelt Epitheta wie Schwulst, Bombast, Rhetorik; und ein neuer Beurteiler versteigt sich zu der Charakteristik: es handle sich hier urn die spaten Ausgeburten einer ohnehin rohen Halbcultur, urn iiberkiinstliche Unnatur' 9 .

Sine dubio multa in Senecae fabulis, cum tragoediis trium illorum poetarum Graecorum aequantur, inesse videbuntur vitia. Sed ut vir doctus Harsh 10

rectissime scripsit, 'The leap from Greek tragedy to Seneca is one of almost five hundred eventful years.' Et cum anni intersunt quingenti, tum institutis rei publicae, scholae disciplinaeque genere, animi ingeniique cultu, litterarum gravitate atque proposito Romani valde a Graecis distant. Fortasse Senecae tra­goediis cum Graecis comparatis discrimen disputatione non egeat, si cognoscere possimus, quomodo poesis scaenica paulatim progressa sit. Si Senecae fabulas antiquas scriptorum Graecorum tantae famae in litteras Latinas transferre in animo fuisset, sine ullo dubio aliter egisset 11. Senecae autem tragoediae suam ipsae habent praestantiam; utrum nos hodie delectent necne minoris refert. Nequaquam dicere velim Senecae fabulas esse tanta artis opera, quanta eius oratio soluta, sed cum viris doctis Regenbogen, Harsh, aliis eas reprehendendas condem­nandasque non esse credo. .

Quam ob rem Seneca fabulas scripserit saepe a viris doctis disputatum est. Familia vetere et illustri natus Seneca semper summos inter viros versatus est. Totam per vitam, sed praesertim primos annos imperii Neronis, salus communis ei maximae fuit curae. Non solum autem vir rerum civilium peritus, praeclara eruditione atque doctrina ornatus, in rhetorica et eloquentia versatus, sed etiam fuit philosophus et Stoicus. Ei semper disciplinam Stoicam convenisse omnibus ex operibus, irnmo omnibus fere e sententiis apparet. Occupationes rei publicae a disciplina Stoica alienas non esse Plinius (Ep. I, 10) docet. Itaque Seneca. quoque cotidianae vitae consuetudini coniungebat et non solum in iis, quae agebat, sed etiam in iis, quae scribebat, rationes philosophiae in usu habere poterat. Quas re vera in usu habuisse ex operibus apparere vir doctus Smiley 12

in oratione de Senecae stilo habita disseruit. Qui enim in pagina 51 et sequente 'Given now an orator' inquit 'whose function is to speak the truth, to teach, and to use language that is in harmony with nature, it is easy to formulate a theory of style which shall have for its chief virtues

(1) pure and unperverted speech, (2) clearness, perspicuity, (3) conciseness, ( 4) appropriateness, (5) a form of embellishment that will be free from such colloquialisms as are·

inaccurate and lacking in precision.'

Quas res omnes in Senecae litteris inveniri posse demonstrat Smiley in pagina 57 et sequentibus.

Noone omnium horum- occupationum rei publicae, artis rhetoricae, disci­plinae Stoicae - indicia in tragoediis Senecae reperientur? Nonne magni

9 Vid. ad haec omnia Enk De Antieke T1·agedie, Leiden 1947, p. 143 sqq. 10 Harsh A Handbook of Classical Drama, Stanford Univ. Press [1944], p. 402. 11 Vid. Leo L. Annaei Senecae Tragoediae, I, Berolini 1878, praesertim pp. 158 et

159. Cf. Hermann Le Theatre de Seneque, Paris 1924, p. 231 sqq. 12 Classical Studies in Honor of C. F. Smith, Madison 1919, p. 50 sqq., 'Seneca and

the Stoic theory of Literary Style.'

79

momenti ad fabulas componendas vita eius et aetas erant, in qua VlXlt, et illonun temporum ratio? Quae profecto sunt, sed parum saepe in diiudicandis Senecae tragoediis respiciuntur. Fabulas scribendas confessus non est, ut Sophocles et Euripides. Haud igitur est mirum fabulas aptiores ad recitandum esse quam ad agendum. Cum Seneca esset rhetor et in eloquentia versatus, dispu­tatione non eget multa rhetoricae eloquenriaeque vestigia in tragoediis inesse. Non autem ut gloriam in scaena augeret, sed ut doceret fabulas scripsit. Quidnam docere voluit? Fortasse praesertim e facinoribus facinora provenire necessitatem esse fatalem 13

. Cuius rei ei erat exemplo discipulus Nero. Ob crudelem domina­tionem scriptoribus palam de regno iudicare non licuit. Seneca quidem se Neronis magistrum rei publicae plurimum prodesse intellexit: eo modo se effusas in omnem intemperantiam imperatoris libidines frenare posse speravit. Judicium igitur de Neronis factis non coram, sed occulte in fabulis exprimere conatus est 14

. Quoniam praeterea quibus annis tragoediae singulae scriptae sint ad hue non plane constat 15

, haec tragoediarum interpretatio mea quidem semen­ria valde est probabilis.

Non aurem unica Senecae causa fabulas scribendi fuit. Praecepta quoque moralia philosophiaeque auditoribus tradere voluit. Ut in dialogis et maxime in epistulis moralibus, ita in fabulis multas sententias et doctrinas Stoicas inveni­mus 16

. Sequitur ut ingeniorum personarum Seneca srudiosus non fuerit. Siqui­dem aliud facinus ad aliud ducit, quaeque fere fabula de rebus publicis aetatis Senecae significat et ad disciplinam Stoicam docendam adhibetur, indoles personarum magni momenti esse desinit.

Denique nihil maius de Senecae tragoediis mea quidem sententia dici potest quam quae vir doctus Harsh scripsit 17

:

'Interpreted as expressions of his intellectual interests, we conclude, the tragedies of Seneca are successful productions. The author was a serious thinker and an eloquent writer despite his many faults. He was not a great dramatist and made no attempt to be; but his plays have certain dramatic virtues, and their historical importance as drama has been tremendous.'

Quomodo ad Creonta pertineant haec omnia, dicet aliquis? Personae vel per­sonarum tractationem aut acta vel rationes modumque, quo introducantur apud singulos scriptores genere scribendi atque animi ingeniique cultu propositis tantum intelligi posse mihi est probatum.

Quales in Oedipode fabula partes Creon agit? 'Adestne clams sanguine ac factis Creo?' (v. 203). Haud dubie adest etiam clarus sanguine et fortasse factis, quam­quam nisi quod Delphos iit ad oraculum consulendum de factis eius non agitur. Is autem est, qui legatur; is qui dum Tiresias Laium ex Erebo evocat, adest; is qui ... accusatur verbis: 'lam iam tenemus callidi socios doli' (v. 668). Tantum a rege, quod se regno spoliare velit, accusari potest, cum is sit, 'ad quem secun­dum regna respiciunt .. .' (v. 400). Initio fabulae tantum est legatus Creon, sed mox eum maioris esse momenti Thebis apparet, cum Oedipus, quod Laio truci-

13 Agamemn. 1011 sqq. et alibi; Thyest. 255, 1110. 14 Thyest. 166 sqq.; idem 344 sqq.; idem 455 sqq.; Phaedra 136 sqq. et alibi. 15 Cf. Hermann, p. 78 sqq.; Giancotti Saggio sttlle Tragedie di Seneca, Roma 1953,

p . 17 sqq. 16 Agam. 302-305, ubi Aegistus Stoice se ipse interficere vult. Thyest. 344 sqq. et

alibi, ubi exemplar regis Stoici profertur. 17 Op. cit. p. 408.

80

data verum non exqms1v1t, reprehendit (v. 239 sqq.). Quam criminationem subito a sororis marito allatam Sphingis aenigma rei publicae maiori fuisse peri­culo demonstrans repellit (v. 244 et 246) . Qui versus Creonta post Lai mortem imperium praestitisse docent. Creonti ergo magnam potestatem quondam tribu­tam esse apparet, tantam tamen prudentiam ei fuisse, ut Oedipodi, cum Sphingis aenigma solvisset, earn potestatem concedere potuerit. Ceteras Creontis partes nunc secundum earn naturam scriptas esse apparet. Quod enim ad eum 'secundum regna respiciunt', Creonti officium sacrum, ut Tiresiae adsit, manda­tur. Eius prudentia patet ex hoc, quod quae in lucu acciderunt narrare moratur, e verbis quoque, quibus de regnandi curis loquitur et quibus Oedipoda ut disponat tam gravia regna hortatur (v. 673 sqq.). Ea ipsa autem verba se condemnatura esse Creon intellegere debuit. Noone vero omnis hie locus magis ad regnandi interpretationem Stoicam declarandam quam ad verum inter affines sermonem scribendum pertinere videtur? Forsitan, ut Neronis acta reprehenderentur?

Utcumque est, Creon regis iracundiam avertere non valet et incognita causa comprehenditur. Piget nos quid illi fiat ignorare: quamvis secundae sint eius partes, quam vis brevi us tempus quam Oedipus in scaena moratus sit, cum postre­mum scaenam reliquit, illi viro naturae fidelis et amicitiae integrae, non tamen recte existimatae, favemus.

Profecto narratio longa et diligens, illustres vividasque continens descriptiones, a Creonte explicata de iis, quae in lucu evenerunt (v. 530 sqq.), non necessaria quicquam de eius ingenio indicat: Oedipodis quoque descriptio et aliarum rerum et pestis horrorum nimium est diligens. Multo magis Senecae eloquentiae et rhetoricae pulchra specimina haec sunt, sicut cantus chori. Ratione tamen eius, quod Seneca ingeniis carminum personarum minus quam actionibus studebat, habita eum ut veram personam Creonta correptamque e vivis depinxisse certo dici potest.

P. Papinius Statius circa annum 40 p.C.n. natus est Neapoli. Educatione a patre diligenter perfecta filius max litteris et arti poeticae se dedit et quam­quam in summorum poetarum numero non ducitur, tamen facultas scribendi ei negari certe non potest. Permagna erat eius fama etiam viventis et postea per multa saecula usque ad finem mediaevalium temporum 18

. In Statii magis iam quam Senecae operibus iudicandis, quibus temporibus, qualibus auditoribus scripta sint obliviscendum non est. Statio quoque disciplinae rhetorica maximam partem tenebat. Insuper potissimum ad recitandum carmina scribebat. Quam ob causam vir doctus Mozley iustissime in pagina x

'The poetry of Statius' inquit, 'shows many of the characteristics of the Silver Age. (i) The rhetorical influence is evident, frequency of hyperbole, straining after epigram and point, superficiality and obedience to textbook models. (ii) There is a tendency to realism which shows itself now in the petty, now in the horrible, as for instance in many of the battle­scenes of the Thebaid. (iii) There is a general diminution of scale ... The search for new matters takes the form of describing things that the great poets would not have

18 Vid. de Statii vita Mozley Statitts with an English translation, Loeb Library, 1928; Introduction, p. vii sqq. De aestimatione operum per saecula vide op. cit. p. xxvi et Ten Kate Quomodo Heroes in Statii Thebaide describantttr quaeritur, Groningen 1955, p. 3 sqq. Magni momenti sunt disputationes viri docti Krumbholz haec: Die Thebais des Statius, Giittingen 1953; 'Die Erzahlungsstil in der Thebais des Statius, I: Vergleiche', Glotta XXXIV (1955), p. 93-138; Idem, 'II: Die Wesensziige des Stiles', ibid. p. 231-260.

81

thought worth describing, or not suitable to poetry. The Description, indeed, as such, the "E:xcppfXcrL~ " , becomes a recognized literary form. (iv) Another note of the age is the conscious learning which obtrudes itself into many a passage ... while audiences probably relished such compliments to their culture.'

Et in pagina ix scripsit:

'He also lived at a time when the practice of recitation had become a popular rage; his. pleasant voice, his poetry, with its subtle effects of alliteration and assonance, its brilliant passages, startling tricks of style and language, its avoidance of the obvious and occasional touches of the pathetic and the horrible, all this combined to tickle the ears and feelings of the popular audiences of the day.'

Epos Thebais in libros XII dispositum - ut Vergilii Aeneis - longius est quam ut ab initio usque ad finem placere possit; nostra quidem sententia insunt vitia, quae tamen magna ex parte rationi litterarum in Statii aetate praevalenti ascribi possunt. Profecto compositio totius operis parum recta est; nirnis multae atque magnae digressiones insertae sunt 1 9

; liber extremus finem multo minus aptum quam liber XI affert; similia, quibus utirur, saepe copiosius explicans debilitat 20

• Tamen multa in Thebaide nos delectant: ludi libro VI bene des­cripti sunt, sicut 'delubra Mavortia' (VII, 40 sqq.), 'desidis atria Somni' (X, 87 sqq.) - quin, fere omnes descriptiones nos aliqua ex parte capiunt.

Sine dubio opera Aeschyli, Sophoclis, Euripidis, Antirnachi, Senecae quoque et fortasse Pontici Statio exemplo fuerunt. Ut vera vir docrus Ten Kate in p. 13 sqq. affert, non serviliter Statius eos poetas imitatus est, sed suo modo narravit et complures res novavit 21

.

In Thebaidis libra VII Creon primum vacatur, et quidem ab Antigona (v. 251), dum exercitus cum Phorba e muris spectat:

'die, o precor, extera regurn agmina; nam video, quae noster signa Menoeceus, quae noster regat arma Creon, quam celsus aena Sphinge per ingentes Homoloidas exeat Haemon.'

Non sine causa principes - patrem filiosque - ante omnes nominari dicas! Nota et vim, qua vox 'noster' repetitur. Eteocles tamen in versu 385 avunculum non inter prapinquos nominat; iuxta quos versus iam eadem in libra hos ab Apolline Amphiarao dictos legimus (774 sqq.)

'Vincimus: immites scis nulla revolvere Parcas stamina; vade, diu populis pramissa voluptas Elysiis, certe non perpessure Creontis imperia aut vetito nudus iacirure sepulcro.'

Cur hie Creonta nominat et qualia sunt Creontis imperia? Antigona Creonta tantum atque filios propugnatores vocat; Eteocles avunculum mentione dignum non putat; Apollo deinde de Creontis imperiis etiam loquitur. Forsitan Statius, quantae auctoritatis Creon re vera Thebis sit, demonstrans rixam Eteoclis et avunculi (XI, 262 sqq.) subtiliter praecipere velit: iisne sagaciter significatis Statum in familia regali describerevelit? Mea quidem sententia Statius numquam

1 9 Ut historia Hypsipyles et Opheltis (liber V). 20 II, 595 sqq.; IV, 93 sqq.; VII, 393 sqq.; XI, 644 sqq. 21 lure Braun (Rheinisches Mttsettm, Neue Folge 22, 1867, p . 245 sqq.) similitudines

inter quosdam Statii Thebaidis et Senecae Oedipodis locos proposuit, sed quae ex iis collegit Senecam Statium imitatum esse paulum est ridiculum.

82

tam subtiliter res tam bene cogitatas scripsit. Immo, Antigona Creonta ut in historiam introducatur, filios, cum a Creonte separari vix passim, nominat 22

Eteocles deinde proximos tantum propinquos, non omnem familiam, nominare debet, ut fratris facinoris horrorem ostendat. Apollo postremo, sicut Statius et auditores, Creonta mox regem, immo tyrannum esse futurum post fratrum mortem scit.

Ergo apud Statium modus scribendi qui usque ad finem nos suspensos teneat, qui eventus arcana suo tempore enuntiet, qui sagaciter subtiliterque status varios et res narret, non est quaerendus. Non est Sophocles Statius; epicum, non tragi­cum carmen composuit. Quam ob causam multas descriptiones, et valde interdum lautas, factorum ac casuum expectare possumus - quae expectatio nos in Thebaide legendo non fallit -; omnia igitur acta e fabulis Thebanis, plurimis ornata digressionibus descriptionibusque, invenimus in Thebaide; paucas tamen subtilitates et varietates in personis describendis. Quod in disputanda Creontis persona bene in mente teneamus. Nunc enim Creonta, quamquam aliquanti esse momenti videtur, quod versu 353 libri VII, quo primus nominatur ex iis qui Thebas defendunt, sustinetur, e conspectu amisimus, quin paene eius obliti sumus, sed in libra X rursum historiae particeps fit. Multis rebus gestis ab Argivis et Thebanis nunc hi in oppidum redacti sunt, illi summa virium contentione Thebas oppugnare conantur. Rebus ad extrema perductis alii Thebani Eteoclem fratri reddere regna iubent, alii Tiresian orant et 'nosse futura rogant' (X, 581 sqq.). Et nunc Creonta reperimus prope vatem et altaria (v. 616-618). Cur propugnator et ardens oppidi defensor, surnmis angustiis pressi, media in vulgo versetur et ei vaticinationi adesse vacet, non quaeramus: liceat poetae haec impune fingere. Peropportunus autem adest, nam, ut ipse sentit, eius filius a diis poscitur. At nunc Creon non iam pugnator fortis est, qui in primis certat, sed 'stupet anxius alto I corda metu glaciante pater' (v. 621122) . Humilis fit et genua amplectens vatis orat, ut quaecumque prospicit reticeat. Sed nequiquam: iam oraculum per omnes vulgatur. Creon paulo ante salutis patriae maxima cura affectus, nunc metu et ignavia quadam adductus, filium cum obvius fit obsecrat, ne se ipse morti offerens Thebis auctor salutis sit. Eximia arte hunc locum scripsit Statius: prima pater et filius loqui noluntvel non audent; sed tandem pater incipit rogans, quare Menoeceus pugnam reliquerit (v. 690 sqq.). lam versu 694 ipse responder vocibus 'audisti responsa, palam est.' Pergit autem non eum orans, ne se ipse occidat filius, sed ne vatis verbis credat. Nam fortasse dolosas esse insidias regis Eteoclis, qui Menoecei nobilitatem et virtutem timeat extrema in sorte! Nee se timidum parentem flectere eum velle: immo, proelia misceat, Danaas acies et medias per enses obvius se det, durnmodo patri liceat filii vulnera lavare.

Hie patrem timidum, qui filium proelia inire et fortasse eorum superstitem futurum potius quam morte voluntaria, sed certa, rem publicam servare videat, plane descriptum habemus. Patrem autem dolo decipiens (v. 722 sqq.) Menoe­ceus in proposito perseverat et a belli superis et Apolline, ut parentem deceptum exorent, quaerens se ense transfossum de muris deicit (v. 756 sqq.).

Versu 791 profecto Creon Menoecei fato placatus esse dicitur ('hie victa genitor lacrimabilis ira I congemit'), sed libra XI (v. 262 sqq.) alium eundem

22 Vox 'noster' modo, quia vocibus 'extera regum agmina' contraria sit, tanta vi dicitur.

83

'"·

.--r• .:

Creonta videmus. Luctu affectus et dolore ob Menoecei mortem, 'omnia libertate dictums est' (v. 263) - nota quali subtilitate animus eius sit descriptus: 'nulla patri requies, illum 23 quaeritque tenetque; I illum sanguineos proflantem pectore rivos I aspicit et saeva semper de turri cadentem' (v. 265-267). Aspec­tus filii morientis eum persequebatur adeo, ut Eteoclea dubium et pugnas inire cunctantem eo liberius compellaret (v. 269 sqq.). Quae ramen compellatio talis est irae, odii, invidiae etiam, ut Eteocles in ea spem atque occultam regnandi cupidinem audiat 24

. Praeterita scientes iram odiumque Creontis sincerum non esse credere nolimus. Mera incensus ira Eteocli, quod Thebarum ruina sit, expro­bat; mero dolore afflictus £ilium suum luger. Qui tamen animus ad ea, quae postea dicit et agit, accommodandus non est. Nam versibus 648 et sequentibus postremo tyrannum videmus Creonta.

Non sine causa scripsit Statius versu 650 'Cadmi tenebat iura Creon'. Quae enim voces calamitates futuras praenuntiant. Haec quoque afferamus, quibus darius impendentia pateant:

'Illi I pugnarant fratres. Hunc et Mavortia clamant semina, et impensus patriae paulo ante Menoeceus conciliar populis. Scandit fatale tyrannis flebilis Aoniae solium: pro blanda potestas et sceptri malesuadus amor! Numquamne priorum haerebunt documenta novis? luvat ecce nefasto stare loco regimenque manu tractare cruentu..rn!' (v. 652-658)

Primo Danais rogo interdici iubet (v. 661 sqq.), deinde, cum Oedipode e planitie rediente congressus, paulum extimens max 'redit in regem' et caecum senem increpans Thebas linquere iubet (v. 665 sqq.). Et eius et Antigonae vocibus aliter dictis (v. 708 sqq.) attenuatus Creon tamen concilium mutare non vult, sed Oedipodi Antigonaeque, ut prope Thebas habitent, concedit et 'ficto comi­tum volgique gementis I adsensu limen tumidus regale petebat' (v. 755156) .

Descriptio admirabilis est artis, sed, quem prius noveramus Creonta amisimus. Nam et Eteocles indignos ac haud regales accipit honores et Polynices Argivus haberi iussus funere eget (XII, 57-59). Quin etiam, Creonta Oedipodi parem esse, quia uterque eadem die suos Thebarum salutis causa morti obtulerit, valde piget! (v. 84 sqq.) Rursus summa iubet vehementia Danaos igne supremo arceri (v. 94 sqq.). Creon denique optime describitur versibus 149 sqq., praeser­tim hi~:

' ... Vestrisne Creon dabit aequus honorem luctibus? Immitis citius Busiridos aras Odrysiisque famem stabuli Siculosque licebit exorare deos; rapier fortasse precantes, si mens tota mihi, nee coniugalia supra funera, sed caris lange mactabit ab umbris' (v. 154-159),

et verbis 'bello cogendus et armis I in mores hominemque Creon' (v. 165166). Contra cruenti regis iussa Argia Antigonaque - altera alterius consilium

nesciens - marito fratrique ramen iusta facere decreverunt. Deprehensae autem ad Creonta ducuntur. Argivae interdum petitum Thesea profectae sunt, ut

2 3 I.e. Menoecea. 24 Quod Statius nobis Creonta re vera rerum potiri velle significate cupic, fortasse

vocibus 'miseri, sic, dum arma movetis / vicic nempe Creon' (XII, 442/3) confirmatur.

84

Creontis animum flecteret; quod statim Theseus ira incensus promittit: optio­nem Danaos sepeliendi aut bellum gerendi Creonti se daturum. Quod cum nuntius Atticus Creonti dixit, rex saevus, cui Antigonam Argiamque morte afficere in animo erat, paulum cunctatur, sed tunc firmat se et 'Accipimus, veniant' inquit (v. 691). Proelio deinde inito Theseus, quia sibi cum Creonte res est, ipsum tyrannum optat et vocitat (v. 752). Creontis comites sua sponte absce­dunt, quam vis suos retinere et revocare conetur 2 5

; qui tamen Thesea sequuntur, iussu abeunt; principes soli reliquuntur, alter alteri oppositus. Extrema nunc se colligit ira Creon, sed contumelia vixdum elocutus a rege Atheniensi interficitur. Quam caedem gaudium tantum subsequitur (v. 782 sqq.).

Quomodo descriptum Creonta vidimus? De quadamne Creontis persona apud Statium loquendum est? Ego quidem de personis loqui velim. Nam mea sententia tres habemus Creontes: primo miles et propugnator, qui observantia colitur et in primis oppidi defensor pugnat, describitur; deinde patrem videmus timidum morte filii proposita et ad eum Thebarum saluti praeferendum paratum; pos­tremo tyrannum habemus quadam arce descriptum, sine autem ingenii proprieta­tibus. Cum tyrannus amplissime descriptus sit, fortasse tyrannus omne per opus Creon considerandus est. Sed, ut iam prius dixi, acta et dicta priora posterioribus accommodanda non sunt. Singulis in partibus Creontis persona et sensus bene, interdum eximia etiam arce, descripti sunt. Variae tamen descriptiones inter se non cohaerent, unam non formant personam. Quas autem esse singulas perfectas haud dicere velim. Praesertim cum Creon tyrannus factus est, multum abest, ut auditoribus se humanae esse naturae persuadeat. 'Cette peinture crop imper­sonelle d'un tyran n'a rien qui puisse nous £rapper,' inquit vir doccus Legras in pagina 228, et quamquam Creontis tyranni descriptionem numquam nos movere dicere nolim, tamen multo magis tyranni quam Creontis descriptionem esse, qui moveat, credo. Nonnullarum tamen etiam tyranni descriptionis subtilitatum ratio habenda est: noli et aliorum et versuum XI, 666/67, XII, 71 sqq. (praesercim 83-86), 686-688 oblivisci!

25 Cf. autem XI, 654.

85