Upload
eoi-guadix
View
1.658
Download
9
Embed Size (px)
DESCRIPTION
Citation preview
De Schola loquamur
Discipula manum tollit et interrogat
Magister pensa emendat
Discipula pensa facit
Discipula tabulam exterget
Discipulus probatione cadit
Magistra lectionem explanat
Quid de Antonio et Germanico?
Quid est?Nescimus ubi Antonius sit et
cur moram faciat
Fortasse male se habet
Ita: Antonius male se habet et
aliquot dies aberit. Atque Germanicus
quoque abest nam is
peregrinatur.
Quomodo Hispanice hoc
dicitur?
Quomodo Latine dicitur?
Quid Hispanice significat?
Quota hora est?
Tintinnabulum sonavit. Iam est
tempus lectionem incipere.
Quo hebdomadis die
sumus?
Saturni die sumus, ut bene
credo…
Quo die mensis sumus?
Hodie ante diem VII Idus Novembres
est…
Ubi sunt Henricus et Johannes
Vincentius? Num aegrotant?
(Johannes Vincentius a ianua loquens)
Sero advenio, quod ex officina venio.
Intra! Intrate!
Paenitet me…!
Me excusa. Ignosce mihi
Animum attendite, discipuli, et mihi dicite: Id quod scribo, rectum an pravum est? Quis
vobis videtur…?
Id rectum nobis esse videtur
Minime! Plane erratis: nullo modo id rectum
esse mihi videtur.
Quid dixisti? Non id audivi.
Non id intellego.
Qua in pagina? Quo versu est?
In pagina… in versu sumus...
Malum! Non id memini!!
Id nescio.
Dolemus! Fortasse aliquis eam ad ludum
rapuit.
Qua de causa creta non erat? Vobis millies dixi
semper curare eam praesto esse...
Quid cogitas?Probationem
linguae latinae valde timeo... Noli laborare!
Legistisne omnes lectiones
totas?
Ita. Recte probeque ergo
probationem facies, ut mox
videbis…!!