View
229
Download
0
Category
Preview:
Citation preview
7/21/2019 Www.vatican.va Archive Aas Documents AAS 65 [1973] - Ocr
http://slidepdf.com/reader/full/wwwvaticanva-archive-aas-documents-aas-65-1973-ocr 1/2
270 Acta Apostolicae Sedis - Commentarium Officiale
4.
DE PIETATE AO REVERENTIA ERGA SS.MUM SACRAMENTUM
QUOTIES PANIS EUCHARISTICUS
IN FIDELIS MANU DEPONITUR
Inde ab Instructione « Memoriale Domini », tres abhinc annos
edita, quaedam Conferentiae Episcopales facultatem a Sede Apo
stolica impetrarunt permittendi ut ministri s. Communionis distri
buendae eucharisticas Species in manibus fidelium ponerent. Ut
eadem Instructio meminit, « praescripta Ecclesiae Patrumque docu
menta copiose testantur maximam reverentiam summamque pruden
tiam erga sacram Eucharistiam adhibitam » 1 2 et adhibendam esse.
Praesertim ergo in hoc communicandi modo quaedam adamussim atten
denda sunt, quae experientia ipsa suadentur.
Assidua diligentia ac studium habeantur, speciatim quoad frag
menta quae forsitan ex hostiis deciderint, quod attinet sive ad mini
strum sive ad fidelem quoties sacra Species in manu communicantis
ponitur. *
Ad usum s. Communionis in manu fidelium accedat necesse estopportuna institutio seu catechesis de doctrina catholica, quae respi
cit tum realem ac permanentem Christi praesentiam sub Speciebus
eucharisticis tum debitam reverentiam erga hoc Sacramentum13.
Christifideles doceri oportet Iesum Christum Dominum esse et
Salvatorem eique sub Speciebus sacramentalibus praesenti eundem
deberi latriae seu adorationis cultum, qui Deo tribuendus est. Admo
nebuntur deinde fideles, ne post convivium Eucharisticum sinceram
et consentaneam praetermittant gratiarum actionem, quae uniuscuiusque viribus, statui, occupationibus congruat14.
12
S. Congr. pro Cultu Divino, Instr. Memoriale Domini, 29 maii 1969: A.A.S. 61
(1969), p. 542, quae adhuc vigere pergit.13 Cfr. Conc. Vat. I I, Const. de Sacra Liturgia, Sacrosanctum Concilium, n. 7:
A.A.S. 56 (1964), pp. 100-101; S. Congr. Rituum, Instr. Eucharisticum mysterium, 25
maii 1967, n. 9: A.A.S. 59 (1967), p. 547; S. Congr. pro Cultu Divino, Instr. Memoriale
Domini, in qua legitur: « . . . quodvis praecaveatur periculum, ne reverentiae defectus
vel falsae de SS.ma Eucharistia opiniones irrepant in animos»: A.A.S. 61 (1969), p. 545.14
Paulus VI, Alloc, ad Membra Consilii Eucharisticis ex omnibus Nationibus con
ventibus moderandis habita: A.A.S. 64 (1972), p. 287.
7/21/2019 Www.vatican.va Archive Aas Documents AAS 65 [1973] - Ocr
http://slidepdf.com/reader/full/wwwvaticanva-archive-aas-documents-aas-65-1973-ocr 2/2
Sacra Congregatio pro Gentium Evangelizatione 271
Ut denique accessus ad hanc mensam caelestem dignus omnino et
frugifer sit, ita illustranda sunt fidelibus bona eius atque fructus
tam pro singulis quam pro societate ut familiaris habitudo maximam
ostendat reverentiam, intimum foveat amorem erga Patremfamilias
(( panem cotidianum » nobis praestantem15
et ad vivam ducat coniunc
tionem cum Christo, cuius communicamur sanguini et carni 16
.
Hanc Instructionem Summus Pontifex Paulus VI approbare et
auctoritate sua confirmare dignatus est et publici iuris fieri iussit
decernens ut a die, quo edita esset, vigere inciperet.
Datum Romae, ex aedibus S. Congregationis de disciplina Sacra
mentorum, die 29 mensis Ianuarii anni MCMLXXI I I .
A. Card. S AMORE, Praefectus
£8 I. Casoria, a Secretis
SACRA CONGREGATIO
PRO GENTIUM EVANGELIZATIONE
SEU DE PROPAGANDA FIDE
iPROVISIO ECCLESIARUM
Sanctissimus Dominus Noster Paulus Divina Providentia Pp. VI ,
successivis decretis Sacrae Congregationis pro Gentium Evangeliza
tione seu de Propaganda Fide, singulas quae sequuntur Ecclesias de
novo Pastore dignatus est providere, nimirum :
die 18 Decembris 1972. — Metropolitanae Ecclesiae Bangkokensi
praefecit R. D. Michaelem Michai Kitbunchu, e clero saeculari locali,
seminarii minoris rectorem.
— Cathedrali Ecclesiae Indorensi R. P. Georgium Anathil, e So
cietate Verbi Divini, rectorem minoris seminarii in civitate vulgo
Palda siti.
die 29 Ianuarii 197S. — Cathedrali Ecclesiae Maruanae-Mokolensi,
15
Cfr. Lc. 11, 3.
» Cfr. Hebr, 2, 14.
Recommended