View
2
Download
0
Category
Preview:
Citation preview
1
NALDI (Naldo) VOLATERRAIS (1828 vers)
AD ILLUSTRISSIMUM DUCEM FEDERICUM URBINATEM
LIBER I
V_1 v.1 Quam bonus et bello fuerit Federicus et armis
2 Urbinas clarus, quamvis describere quisquam
3 non queat insigni divinus carmine vates,
4 haud tamen obmittam - faveat modo Phoebus Apollo -
5 quae Volaterranam nuper bene gessit ad urbem
6 dicere : nam quis eris, valeat qui cuncta referre
7 facta viri, aut tantum possit qui ferre laborem ?
8 Quo magis, o Divae, precor, aspirate canenti
Pour en savoir plus sur le substrat historique de cette épopée, vous
pouvez aller sur Wikipedia et taper « République de Volterra ».
2
9 e multis aliquam partem quae gesserit heros !
10 Omnia namque meis complecti versibus acta
11 nec volo nec possum : sed, si mihi dicere carmen
12 vos piget, at, Musae, cultori dicite vestro :
13 dignatus summo nam vos Federicus honore
14 usque suas vobis sedes jubet esse patentes.
15 Est urbs, Etruscis quae pulchrior exstat in oris,
16 Sullanus primae cui miles originis auctor
17 quamque tenent orti Romano a sanguine Patres.
18 Ex re nomen habet : nam cum modo floreat illa,
19 felix prole virum atque opibus ditata supremis,
20 omnibus est proprio Florentia nomine dicta,
21 Arnus quam medius vitreis interluit undis,
22 ex illa pariter qui manat origine qua tu
23 Tybri, fluis, mansit cui jam vetus Albula nomen.
24 Talibus hanc igitur prisci posuisse feruntur
25 Romulidae fatis, ut, cum volventibus annis
26 progenies Medicum moderandi frena Leonis
27 sumeret Etrusci, seu cum caput urbis honestum
28 illa quidem fieret patrio cupiente Senatu,
29 tunc fore ne quis eam valeat laesisse tyrannus,
30 audeat aut Tuscos armis violare Penates,
31 ast, ubi venissent haec tempora, cum novus acri
32 consilio patriam regeret sapientior urbem
33 usque Petri Medicis natus, Florentia late
34 proferat imperium et populis dominetur abactis,
35 protinus et multos quos possidet illa per annos
36 proroget ulterius fines, si Juppiter altus
37 id sinat aut stabili firment si numina Parcae !
38 Nec dubiis ea signa dedit Laurentius heros
39 adventasse dies quibus aurea saecula condat :
40 nam queat ut melius patrios bonus ille Penates
41 reddere felices, primum virtutibus ut sit
42 curat in urbe locus, vitiis procul inde fugatis.
43 Sic, patria veluti templis in sede dicatis,
44 praecipue Virtus colitur fulgentibus armis
45 et Pax et socios Victoria parta per agros.
46 Talia dum Medici fatorum e sorte geruntur,
47 invidia infelix, certamine victa supremo
48 de te, Laurenti, Sullana cessit ab urbe,
49 inde quidem duplici graviter confecta dolore,
50 et quod victori parere coacta fuisset
51 et quod laetantem populum liquisset Etruscum.
52 Est locus inferni qui fert Acherontis ad undas,
53 arboribus vacuus, tum sulfure plenus adusto,
54 qui vomit ardentes infestus ad aethera flammas,
55 nec procul urbe manens illa quam montibus altis
56 conditor Etruscis Lydus posuisset in oris.
57 Huc iter arripiens, fuscis se contulit alis ;
58 invisit nigrosque lacus Stygiamque paludem,
59 expetat horribiles Plutonis ut inde puellas,
60 e quibus hanc, reliquis quae saevior una duabus,
61 talibus exacuit stimulans Dea livida dictis :
62 "Hanc mihi da veniam, Cocytia virgo, roganti
63 mortalis quisquam ne temnere numina nostra
64 audeat atque tuos pariter ridere furores.
3
65 Effice ne cives concordi pace fruantur
66 usque Fluentini, sed tristibus undique pugnis
67 inter se certent : odiis fera corda tumescant,
68 ut pater, ut populus rabidas consurgat in iras.
69 Nam genus hoc Medicum (tanta est fiducia facti)
70 saepius inde tuas jactat pepulisse sorores
71 teque simul, cuperes cum tu nova condere bella
72 inter Sullanas agitanda furoribus urbes.
73 Quin et Mercurii telis et Gorgone saeva
74 Palladis armatus nuper velut agmine facto
75 me Tusca Medices Laurentius expulit urbe !
76 Quod te per Furiasque rogo nomenque Sororum
77 Tartareosque lacus, Stygiae per stagna paludis,
78 lurida perque Canem Plutonis regna tenentem,
79 si quando gessi morem tibi, Diva venenis
80 inficiens mala corda meis, quae deinde furori
81 sunt magis apta tuo atque atris magis apta colubris,
82 hanc mihi des operam, ne gloria nostra feratur
83 fracta nimis, Medici penitus superata quod uni
84 hostiles cogar vel inulta relinquere sedes.
85 Quod si fata obstant nostris conatibus, aut haec
86 irrita vota facit nobis Saturnia Juno,
87 nec fas Sullanos ulli violare Penates,
88 at licet horribili populos, sata nocte, propinquos
89 protinus exagites Furiali accincta flagello.
90 Et Volaterranos accendere Marte feroces
91 jam licet et Furiis socialia rumpere jura,
92 tu modo, saeva, tuis erectos crinibus angues
93 verberibus stimules : nam tu tibi mille nocendi
94 sumis, acerba, modos, artes tibi mille supersunt
95 tu quibus in fraudem contra sua viscera patres
96 infestos natis rapias, modo tristia bella
97 quae, Dea, corde geris populis inferre superbis
98 ne dubites saevasque faces jactare per alta
99 atria perque domos et culmina sacra deorum,
100 donec in id veniant raptis ut protinus armis
101 defecisse velint violataque foedera rumpant."
102 Talibus Invidiae dictis, consurgit Erinnys,
103 horribiles tollens oculos, atque ora resolvit :
104 "Quam mihi sit gratum de me quodcumque petisti
105 hinc tu nosse potes : tenebris et nocte profunda
106 cum sata sim, superas patiar tamen ire per auras
107 luminis invisi - tanta est injuria facti
108 tu velut enarras quae nos grave tangit utrasque !
109 Ibimus hinc igitur Tyrrheni ad moenia Lydi,
110 ac Volaterranos bis jam mea vota secutos
111 aeternis versabo odiis, et foedera rumpam
112 quae sibi Sullanis constant cum civibus, omni
113 religione patrum multos sancita per annos.
114 Sic nos perpetuam pacem turbabimus urbe
115 quae viget in Tusca ; prohibent nam cetera Parcae
116 quae petis ut faciam : nam, dum moderanda Leonis
117 frena quidem Tusci Medicum domus una tenebit,
118 desperanda gravi tibi sit discordia motu.
119 Ast erit hoc aliquid nobis turbasse quietem
120 hostibus invisis longam, dum bella repente
4
121 inde Fluentinus populus geret acer in illos
122 qui temnent pia jura viros, ne nostra feratur
123 fama levis, praeter solitum si cesserit uni
124 sic impune viro tam magna potentia nostra."
125 Haec ubi dicta dedit, squamosi pelle draconis
126 currum dira tegit pro pulchris illa tapetis
127 frondeque pro festa volucrum dea saeva rotarum
128 involvit radios nigris funesta colubris,
129 ut caput innumerum quemdam velut ordine facto
130 omnibus exstaret - spectacula grata furenti
131 dumtaxat Divae, reliquis horrenda, vel ipsi
132 Tartareas poenis animas qui torquet acerbis.
133 Hunc Dea conscendens, surgentibus undique monstris
134 per caput infestum nigroque infecta veneno
135 pectora, cum rabidos gerat haec pro crinibus angues,
136 protinus Invidiam dira comitante caterva
137 ad se corripuit tristique in sede locavit.
138 Omnibus inde quidem Fraus innectenda volentem
139 prosequitur dominam, Scelus, et Discordia demens
140 et Bellona furens, et Crimina noxia currum
141 et Dolor infelix atque aspera Bella sequuntur.
142 Nec mora : digreditur diris comitata ministris,
143 ora modis cui tot surgunt horrentia miris
144 ut, cum per manes iter efficit illa profundos,
145 avertat vultum facies tremefacta Sororum
146 atque Charon tristi demittat lumina vultu.
147 Ast, ubi perveniunt illuc, Dea livida sedes
148 unde prius Ditis sese demisit ad imas,
149 tollunt se celeres per apertos semper hiatus
150 noctes atque dies. Tum visae lucis Erinnys
151 ingemit aspectum graviter visamque perodit.
152 Nec tamen abstinuit (tanta est sibi cura nocendi)
153 quominus invisas tristissima Diva per auras
154 sese proripiat Tyrrheni ad moenia Lydi,
155 quominus et populum nigris suffecta venenis
156 cogat in horrendos actum gravis ira furores.
157 Et jam summa tenet vestigia tristis Erinnys
158 urbis et eductas attingit montibus arces
159 cum, sibi conveniens tempus bene nacta nocendi,
160 ingreditur Lydos hac tempestate Penates
161 qua Volaterrana disceptaretur in urbe
162 cuinam praecipue prospectis legibus ipsa
163 effodienda forent aluminis inde metalla.
164 Sic totam cum rem curamque Benuccius auctor
165 sumpsisset primus jussu populique favore,
166 cum quoque legitime quosdam de gente Senensi
167 deque Fluentina socios ascisset honestos,
168 e Volaterranae nimirum civibus urbis
169 eligit inde duos, quorum si nomina quaeras,
170 Ingheramus erat Paulus nec defuit alter
171 qui Riccobalda genitus de stirpe fuisset.
172 Haec ubi facta videt primum Furialis Erichtho,
173 Infernis habitum nuper quem gessit ab oris
174 exuit horribilem nimium ; fit limina templi
175 libertatis anus quae servat : corpore vestes
176 accipit ejusdem, vultus imitata seniles,
5
177 et sua sacratis circumdat tempora vittis.
178 Quin etiam comitem juxta quae forte sedebat
179 admonet ut faciem sumat vultumque virilem
180 scribaque de multis unus quoque fiat, ut omnes
181 hunc, bene dum memorat quae sint facienda, sequantur.
182 Paruit illa Deae, faciem mentita virilem,
183 et sese scribas miscet ruitura per omnes :
184 "Quae vos, o fratres," inquit, "dementia cepit ?
185 An sinitis Paulum, qui vestri nominis hostis
186 perpetuus vobis pulchros invidit honores,
187 suscepisse locum fodiendi aluminis ullum ?
188 Anne suas ut opes, quarum sibi copia summa est,
189 augeat et vobis insultet victor abactis ? "
190 Haec ait, atque suum spiravit in ossa venenum
191 invidia, et tristi replevit pectora tabo,
192 ut Paulo cuperent, odio dum quisque tenetur,
193 intendisse dolos ; auxit Contugius acer
194 jure magistratus, nuper quem forte gerebat,
195 crimen, et infensus Paulo quia protinus esset
196 et quia seditio semper sibi grata fuisset.
197 Parte alia, subito consurgens vertice cano,
198 quae Libertatis vittas sumpsisset Erinnys
199 irruit, atque viros populus quos addidit acer
200 bissenos illis ducta qui sorte priores
201 urbis jura tenent, quibus est data summa potestas
202 quae tractanda forent agerent, male versat, et omnes
203 acribus impellit verbis ut rite tueri
204 libera jura velint, ut qui parere negarint
205 illorum monitis hostes habeantur acerbi
206 et procul a patria longas pellantur in oras.
207 Nam "Modo quae fiunt," ait, "huc spectare videntur
208 ut, Volaterranae fuerat quae protinus urbi
209 libertas curae, penitus sua jura remittat,
210 dum lucri specie Paulus favet hostibus, aut is
211 quem Riccobaldo fertis de sanguine cretum,
212 heu, magnis spolient cum vectigalibus urbem
213 effossis patriam non aequa sorte metallis.
214 Quin etiam, ut quo sint animo, qua mente futuri
215 in vos nimirum per me jam nosse queatis :
216 ex omni numero qui conduxisse feruntur
217 purgandum alumen (prius idem haesere volentes
218 Sullanis patribus quibus est ita magna libido
219 regnandi) exoptant ut copia nulla supersit
220 qua longa vobis e servitute redemptis
221 ad libertatem liceat remeare vetustam ;
222 sed sine divitiis ullis ullisque per artem
223 collectis opibus vestris e finibus, acri
224 pressos pauperie neu vos amor ullus avitae
225 virtutis teneat neu libertatis honores,
226 ut prisci quondam vos nunc sperare queatis.
227 Quare agite, et vestris jam jam decernite verbis,
228 sedibus expulsis ut conductoribus, ad vos
229 haec loca nunc redeant quibus est aluminis ingens
230 copia, qua vestri valeant ditescere cives
231 quave queant acres animos attollere in hostes."
232 Dixerat, atque gravi saevissima corda furore
6
233 complevit se dissimulans Cocytia virgo ;
234 nam, confessa Deam si se manifesta fuisset
235 horribilem, fugerent horrentia colla tumentem
236 sic, quibus a populo fuerat concessa potestas
237 ut facerent placidam spectent quaecumque quietem,
238 civis quisque, nefas ausus committere tantum,
239 decernit subito per vim quotcumque fuissent
240 qui curam caperent fodiendi alumnis ullam
241 pellantur, durisque furens agrestibus arma
242 porrigit atque viros quibus haec loca jure fuissent
243 jam conducta prius rabide propulsat, et omnes
244 durius inde domos quas hic conductor in oris
245 struxerat ut possent operam impendere labori
246 et quibus illud opus certe data cura fuisset
247 commodius facerent sub tectis, summus ab alto
248 cum miscet rabido tristes Aquilone procellas
249 Juppiter, heu, credens disjectis omnibus ille
250 in jus inde suum quae jam sibi dempta fuisset
251 inque potestatem populi loca cuncta redirent. -
252 Demens, qui gravibus Furiis agitatus et ira
253 non tum vidisset tantorum causa malorum
254 haec ut prima fuit, patriae velut urbis et illinc
255 fluxerit exitium, cum qui mandante Senatu
256 rite Fluentino Lydas venisset in oras
257 apparitorem subito pepulisset ut hostem
258 impetus ille ferox, cujus Contugius auctor
259 exstitit, usque adeo furialia verba locutus
260 ut neque per scelus Etrusco custode repulso
261 parceret aut duris verbis aut vocibus ullis
262 in graviter laesos populi Florentis honores.
263 Haec Volaterrana dum tractarentur in urbe
264 atque odiis varie concertaretur iniquis
265 civibus inter se, cum jam fera pectora Livor,
266 tristibus acta malis, intra sua jura teneret,
267 cum gravis imperium raperet Discordia, Lydos
268 incipiens cives agitare furentibus armis,
269 visa quidem multis jam tum nova signa fuerunt
270 urbs quibus illa foret tristem subitura ruinam :
271 namque ferunt nocuo ductos de sidere, tristis
272 quod Saturnus habet, diros arsisse cometas,
273 ducentes longos crines cum luce maligna ;
274 quin, vox inde virum crudelia fata monentum
275 exaudita fuit, caneret quae triste futurum
276 exitium cuiquam Lydis ex urbibus, aut quae
277 instantis fati tristes praediceret iras.
278 Nec qui caelestes cursus et sidera norunt
279 defuerant homines, qui tristia verba referrent :
280 aethera nimirum signis gravioribus altum
281 portendisse nefas Tyrrhenis civibus ingens
282 et caelum miseras civili sanguine caedes.
283 Quid referam vatum jam tum responsa piorum
284 edita de templis ? Horrentia Marte feroci
285 dum fore bella canunt, dumque ultima damna minantur
286 exiit atque suum volvendis fluctibus alvum
287 Lydius, Etruscis oritur qui montibus, amnis
288 per loca cuncta ruens Arnus camposque per omnes
7
289 dum trahit avulsas ruptis radicibus alnos ;
290 quin, tremefacta gravi concussa est pondere tellus
291 et simulacra deum templis sudasse feruntur.
292 Nec mirum : turbae tot sunt caedesque secutae
293 hinc Volaterranos, tot sunt civilia bella
294 hinc inter Lydas agitata Furoribus urbes :
295 namque Fluentinis cum jam remeasset ab oris
296 Paulus et huic patriam socius repetisset eandem
297 qui Riccobalda fuerat de gente creatus
298 est habitus magis atque magis suspectus uterque
299 in populum, hostili quoniam de gente veniret,
300 praesertim cum jam tutandi corporis alter
301 armatos plures circum securus haberet,
302 insultus credens his se vitare malignos.
303 Sed nihil adversis fas quemquam credere fatis :
304 nam, quae visa fuit certae fore causa salutis,
305 perdidit haec hominem, cum jam crevisset in illum
306 invidiae stimulus : nam cum, comitantibus armis
307 quorumdam, Lydam jam tum remeasset ad urbem,
308 creditus in patrios est arma parare Penates !
309 Hinc furibunda cohors duros instigat agrestes,
310 jamque faces atrae rapiuntur et impia saxa
311 et quaecumque gravis raptim furor arma ministrat.
312 Postibus avulsis, emoto cardine, cunctus
313 longa Fluentini praetoris in atria late
314 irrumpit populus, civesque quot invenit acer
315 obtruncat telis miseros ; nec claustra, nec ipsa
316 majestas Tusci potuit veneranda Leonis
317 defendisse satis, licet ii, velut esset asylum
318 hic locus, huc, atra ceu tempestate columbae,
319 fugissent populos insano Marte furentes.
320 Primus ibi ante omnes, graviter confossus ab uno,
321 credita cui fuerat bene multa pecunia quondam,
322 Romaeus periit, ne quod dare forte tenetur
323 debitor id solvat Furiis agitatus iniquis.
324 Nec satis hoc sceleris fuerit nisi rursus eumdem
325 perfidus hunc specula penitus turbaret ab alta !
326 Quin etiam, latebras Paulus cum forte petisset,
327 conatus telis saevam depellere mortem
328 saepius, heu, frustra, jaculis confixus acutis
329 concidit, ac dulcem, fumo quoque pressus ab acri,
330 ore vomens animam tenues migravit in auras.
331 Pro, scelus indignum ! Sunt qui saevire cadaver
332 illius in miserum, necnon volvisse ferantur
333 frigida cum pedibus calcarint membra perempti ;
334 addideruntque suis tristes odia aspera verbis :
335 "Sic eat hostiles animos quicumque sequatur,
336 quique Fluentinum praefert in honore Senatum ! "
337 At postquam furor est visus cessasse parumper,
338 nonnihil ac plebi rabidae fera corda quierunt,
339 demissum lapsus per funem dicitur unus,
340 unus qui Pauli fuerat de stirpe creatus,
341 dum se praecipitem turri demittit ab alta,
342 vitavisse vices duras populique furorem,
343 te duce, Diva parens, laureto cujus in amplo
344 Picentis terrae celeberrima templa coluntur.
8
345 Ad quae cum sese voti reus ille tulisset,
346 redderet ut Divae quae solvere dona pararat,
347 non tamen exsilium valuit pietate malignum
348 evitare, decem cum sic mandante viratu
349 a patria Tuscas fuerit detrusus in oras,
350 atque alii plures, quos est mora longa referre ;
351 nam quicumque sua justo tum voce favebat
352 ac Florentium caste servavit honorem,
353 exsulat a patria, varias depulsus in urbes.
354 Haec Volaterrano in populo dum forte geruntur,
355 dum parat injustus socialia rumpere jura,
356 inferri fraudem Sullanis civibus ullam
357 passa minus, variis Irim Saturnia pennis
358 laeta Fluentinam caelo demisit ad urbem.
359 Illa Petri Medicis pulchram petit aurea virgo
360 progeniem, Tuscum quae temperat arte Leonem.
361 Ast, ubi inauratos ingressa est Diva Penates,
362 protulit haec roseo Thaumantias ore locuta :
363 "Quae te nunc, Medices, quae vestram diligit urbem,
364 de vobis summas quae gestat pectore curas,
365 ad te praecipue me mittit regia Juno,
366 ut referam Furiis velut exagitatus amaris
367 nunc Volaterranus tristes sub pectore versat,
368 ecce, dolos, fraudes varias meditatus et artes :
369 nam, quo decipiat vos nunc argutius omnes,
370 mittere legatos finget, quibus ille superbus
371 hos repetat cives vestra qui forte morantur
372 urbe suos, quamvis hos nec repetisse licebit ;
373 sed tamen efficiet : nam si responsa malignus
374 aspera suscipiat (quae vos tamen esse daturos
375 non dubitet, quoniam quae sint non justa petantur),
376 hinc ferat id graviter rabidas succensus in iras,
377 hinc justas odii causas sumpsisse nefandi
378 censeat in vestros non aequa sorte Quirites.
379 Hinc sibi vel faciles ansas malus ille putabit
380 oblatas, quibus a vobis (ita mitibus asper !)
381 defecisse velit, socium aspernatus honorem.
382 Concitet hinc durum violato jure tumultum,
383 hinc ruat in pugnas non aequo Marte feroces,
384 hinc urbis claudat disrupto foedere portas.
385 Necnon Invidia, Furiis agitatus et atris,
386 eviolare Lares vestros temptabit iniquus ;
387 sed frustra, Medices : nam te nunc maxima Juno
388 protegit, et Tuscos te consultore Quirites
389 victores tandem faciet patriumque Senatum,
390 praesertim populo si persuadebis Etrusco,
391 clarior ut quo nunc nemo est nec major in armis
392 ipse ducem bello concordi voce Senatus
393 et plebs constituat, rerumque impendat habenas
394 unus ut Urbinas equites Federicus et acres
395 ducat in arma viros : subito quibus hostis iniquus,
396 cum ducis ingenio tum summis viribus actus,
397 pendebit sceleris poenas superatus acerbas.
398 Nam, Florentinas illo ductante cohortes,
399 est nihil in terris quod desperare queatis,
400 sit licet id summum ! Quin maxima quaeque sub armis
9
401 sunt vobis speranda Ducis virtute supremi ! "
402 Dixerat, et variis depicta coloribus alas
403 se tulit e medio tenuesque recessit in auras.
404 At Medices, quamquam memor est Junonis amicae
405 dictorum, licet haec acri sub corde volutat
406 quae statuenda forent contra qui jura fidemque
407 fregerit et patrios violarit fraude Penates,
408 attamen, ingenio cum sit mitissimus ille,
409 aequius esse ratus placidis prius omnia verbis
410 pertemptanda sibi, quam perturbare quietem
411 Sullanam bello, nostra quicumque fuissent
412 hactenus urbe gravi detenti crimine, laesam
413 ob majestatem populi laesumque Senatum,
414 hos Volaterranos aedem moniturus ad unum
415 convocat in sacram divae Florentis ; et omnes
416 huc ubi conveniunt, multorum stante corona
417 talibus est placido Laurentius ore locutus :
418 "Huc, Volaterrani, mentes attollite vestras,
419 et monitus audite meos ! Nunc pectore firmo
420 sit vobis praesens animus, timor omnis abesto !
421 Hortor ut haec vestris graviter suadere velitis
422 civibus ut nullas nimium properanter agant res,
423 neve novi quicquam vestra patiantur in urbe
424 moliri, quicquam neu nunc inquirere temptent
425 amplius, haec populi quia sit clementia nostri,
426 hunc apud ut veniam facilem sperare queatis,
427 praesertim si curetis ne jura fidesque,
428 quam servare decet sancte, violetur ab ullo,
429 neve sit inconstans quisquam, qui fraude maligna
430 legibus, ut fas est, justis parere recuset.
431 Quae si feceritis vel praemia certa daturos
432 haec Florentinos scitote, ut vestra sit olim
433 sese Sullanis urbs defensura sub armis
434 semper, et infesto securaque vivat ab hoste.
435 Nam dabit id populus vobis tum ductus amore
436 usque Fluentinus, tum quod non esse videtur
437 aptior ex his finitimis modo gentibus ulla
438 ad vestram validis tutandam viribus urbem,
439 Quam quae Sullanos habitat gens Tusca Penates.
440 Namque potentatus alios procul esse videtis,
441 in vos surgenti cuiquam ne bella tyranno
442 pro vobis subito valeant inferre tuendis,
443 auxilium vobis properanter opemque laturi.
444 Fac tamen ut possint afferre petentibus illi
445 rursus opem vobis, non his tamen inde maneret
446 in vos idem amor, aut eadem foret inde voluntas
447 in vos quae nobis sociali jure fuisset,
448 ante quidem multos jam continuata per annos ;
449 at velut utilitas suscepti causa laboris
450 esset et auxilii vobis quodcunque tulissent,
451 illis utilitas finis sic ultimus esset,
452 Scilicet ut rebus vestris potirentur et acri
453 vos servitutis sub conditione tenerent ! "
454 Dixerat ; ast illi verbis gravioribus acti
455 concivem in patriam subito misere volentem,
456 qui cives reliquos, patria simul urbe manentes
10
457 atque domi, prudens hortetur voce benigna :
458 huc aliquem celeres reliquorum nomine mittant
459 ex his qui summosque gradus ibi forte tenerent
460 quique magistratus curamque decemque viratus
461 personam gererent, hanc ut legatus in urbem,
462 Romanus fuerat cui miles originis auctor,
463 accedat mandata ferens, quibus ille potentes
464 Sullanos roget ut statuant praestare salutem
465 ac Volaterrano veniam dare velle petenti.
466 Nec mora ; missus adest ex iis Acontius unus,
467 quos gravis Allecto nigris agitasse colubris
468 dicitur imprimis. Hic, cum responsa tulisset
469 optima, Sullana nimirum ex urbe profectus,
470 non tamen haec, patrias rediens ubi venit ad oras,
471 integra pertulerat, falsis sed mixta per artem
472 edidit (infelix !) Furiali percitus oestro.
473 Namque, ubi cognovit certam dare velle salutem
474 jam Florentinos, modo quae sint jussa facessat
475 ac Volaterranus veniam petat, improbus ille
476 omnia permiscet, veritus ne pacis amatae
477 sic cives patrios omnes amor unus haberet,
478 hanc omni cuperent ut conditione tueri.
479 Ergo, ubi quae populus Sullanus pacta dedisset
480 exposuit, veris commiscens falsa per artem,
481 "Talia confictis mentitus vocibus," inquit,
482 "dat Florentinus pacem veniamque petenti
483 nunc Volaterrano populo, si jussa facessat ! "
484 Hoc ubi quod verum fuerat bene protulit ille,
485 addidit et falsum, cum jam quae pacta tulisset
486 diceret haec eadem fieri non posse priusquam
487 e Volaterranis duo, quos gravis eligat auctor
488 Sullanus populus quales videantur, eidem
489 ad grave supplicium rapiantur caede nefanda !
490 Haec ubi dicta dedit verbis conficta malignis,
491 quisque sibi timuit graviter (calor ossa reliquit)
492 id sibi ne veniat quod dixerat ille futurum :
493 tantus enim furor inde viros invaserat omnis
494 ut minus audirent populi mandata ferenti
495 optima Sullani : sic illi, tristibus acres
496 acciti Furiis et numine tristis Erichthus,
497 rem Volaterranam in pejus rapuere labantem,
498 quae fuerit collapsa prius cum nulla probarent
499 pacta, Fluentinus quaecumque putasset habenda,
500 urbe sed a domina jam defecisse pararent :
501 ut quos infelix miseros agitarat Erinnys !
LIBER II
V_2 v.1 Interea versis aperitur maxima centum
2 undique cardinibus stellantis regia caeli ;
3 huc Pater ad sese superos ubi forte vocavit
4 Juppiter, in solio medius consedit eburno :
11
5 namque dies aderat - celeberrimus ille dierum -
6 quo Deus aetheream in sedem dira bella moventes
7 terrigenas nitido detrusit ab axe Gigantes
8 fulmineque impositum dejecit Pelion Ossae.
9 Victor enim dapibus mensas onerabat opimis
10 omnibus accitis ad se de more quotannis
11 ut festos agerentque dies canerentque Tonanti
12 victori laudes summas Cyllenia proles
13 Delius ac vates divini carminis auctor,
14 inque vicem citharas modulatus uterque canoras.
15 Atque ipsum, laetos agitat dum pectore motus,
16 dum Florentinas prospectat desuper urbes,
17 talibus alma Jovem Venus est affata supremum :
18 "Audieram, manibus Sullanis moenibus olim
19 fundamenta dei Martis cum jacta fuissent,
20 protinus in fastis volventibus affore tempus,
21 quo, cum Tyrrhenos Medices Laurentius acri
22 usque gubernaret, veluti facit, arte Quirites,
23 debeat inde suos in longum extendere fines
24 rite Fluentinus, priscos imitatus honores
25 stirpis, et egregius Romani nominis heres,
26 nullus ut extremis populus sit partibus orbis,
27 si modo fata sinant, Tyrrheni jussa Senatus
28 temnere qui cupiat, Sullanae gentis et ipsum
29 audeat imperium qui detrectare sub armis.
30 At modo, summe Pater, contra tua fata ruentes
31 cum Volaterrani non aequa sorte ferantur,
32 scire velim causam tanti venit unde furoris.
33 An quisquam est hominum qui temnere jussa Tonantis
34 audeat, aut temptet Superum se opponere Fatis ?
35 Certe ego, sollicita primordia mente volutans
36 Florentinae urbis, qua conditione fuissent
37 te duce facta, Pater, quam forti sidere Martis
38 constabilita mei, nullos secura tyrannos
39 suspectos habui, ne moenia laederet ullus
40 Florentis patriae, licet hic gravioribus acer
41 viribus irrueret Tuscam non aequus in urbem.
42 Adde quod ingentem necnon spem, summe, dedisti,
43 Juppiter, haec Lydis foret ut caput urbibus olim,
44 tempore quo recti Medices Laurentius auctor
45 Sullanas regeret propriis virtutibus arces.
46 Nunc Volaterranos cum jam furialibus armis
47 accingi videam contra socialia jura,
48 inque Fluentinos graviter prorumpere cives,
49 quos veluti caros decuit coluisse parentes,
50 quis te proposito potuit removere priori ?
51 An tua, summe Pater, sunt haec promissa fidesque
52 quae rata per Stygiae juraris stagna paludis
53 confore ? Sicque Patrem rerum violare tenorem
54 te decet ecce tuum, aut sic tua vertere fata ? "
55 Haec ubi dicta dedit, rosea cervice refulsit ;
56 at Deus omnipotens, vultu quo nubila caelo
57 depellit genitor tempestatesque serenat,
58 attigit ore genas natae, dehinc talia fatur :
59 "Ne dubita, stabili quoniam nec ab ordine cedunt
60 nunc mea fata, Venus : Medicum domus una manebit
12
61 urbibus usque caput Tuscis, velut ante fuisset !
62 Ex quo divinus moderandi frena Leonis
63 suscepit Cosmus Patriae Pater optimus olim,
64 audebit nullus posthac - mihi crede - tyrannus
65 eviolare domos Tuscas : sic vertitur ordo
66 fatorum, ternae statuunt sic fila Sorores ;
67 quin etiam fines patriae Laurentius acer
68 proferet in longum, duce te, duce Marte feroci,
69 cujus et auspiciis Florentia moenia constant.
70 Tunc Etrusca quibus se tollet gloria rebus,
71 aut quibus imperiis, Petri cum maximus olim
72 natorum patrios tutatus ab hoste Penates
73 inde Fluentinam victor remeabit ad urbem !
74 Nam Volaterrani quod tantum audere videntur
75 in Florentinum, priscos augebit honores :
76 Sullanis veniet cumulatior inde potestas !
77 Namque ubi jam populis bellandi finis utrisque
78 extremus dabitur, cunctos Leo victor in annos
79 Tyrrhenus tandem victae dominabitur urbi,
80 cuncta sub imperium redigens loca, saevior hostis
81 jampridem propria quae sub ditione teneret,
82 aut sibi quae quondam semper possessa fuissent."
83 Sic ait ; inde suo genitor de vertice natam
84 advocat, atque : "Leves talaribus indue pennas,"
85 inquit, "et Urbini summos pete, Diva, Penates,
86 atque haec fer celeres, jubeo, mea dicta per auras :
87 dic paret ut sese fortis Federicus ad arma
88 in Volaterranos, penitus qui fraude maligna
89 defecisse volunt sociali foedere rupto
90 a Florentino populo, quique impia saevi
91 sollicitant varios jam nunc in proelia reges.
92 Ergo nefas tantum quo possint pellere cives
93 Sullani, quorum me nunc tenet optima cura,
94 ductorem belli facient populusque Paterque
95 huncque volent tantis rebus caput esse supremum.
96 Jam sibi legatos Sullana ex urbe profectos
97 affore commemora, qui maxima munera portent,
98 argentique ferant qui magnum pondus et auri.
99 Ast hunc, ne qua tamen remoretur causa volentem,
100 dic modo se properet tantis bonus addere rebus,
101 ut, cum legati venient mandata ferentes,
102 instructas acies quam primum in proelia ducat,
103 unde Fluentinam victor Federicus ad urbem
104 ingenti partos referat virtute triumphos :
105 venit enim tempus quo Florida moenia crescant,
106 crescat et imperium populi Florentis in oras
107 extremas, Medices cum nunc Laurentius heros
108 temperet Etruscos propria virtute Quirites."
109 Dixerat ; at Pallas, summi mandata Tonantis
110 ut faciat, tenues fertur dilapsa per auras,
111 non aliter quam cum caeli de vertice summo
112 defert praepetibus sese Jovis armiger alis,
113 optavit quotiens humiles attingere terras.
114 Et jam dicta refert summi Dea summa Parentis,
115 protinus ac rebus jam se parat inde futuris
116 ille, jubente Dea ne quid remoretur euntem,
13
117 cum se legati Federici ad limina regis
118 sublimes in equisque ferunt, ac munera summo
119 summa Duci portant, Tusco mandante Senatu
120 ac Florentino populo : nam junctus uterque,
121 temporibus dubiis cum tantum instare pericli
122 cerneret atque ducem bello cum quaereret acrem,
123 misit ad Urbini Dominum, quem norat in armis
124 esse velut fortem quemdam de civibus unum,
125 protulit in Latio quondam quos Roma triumphans.
126 Ergo ubi conspectum Federici regis et ora
127 legati subeunt, solio dum sedit avito,
128 sic eques est placido Boniannius ore locutus :
129 "O decus egregium, quo non est major in armis
130 finibus Ausoniis, cui bello vivida virtus
131 cuique fides cunctos olim servata per annos
132 in genus omne fuit, quamvis foret hostis acerbus
133 is cui servares, ad te nos mittit euntes,
134 En, Florentinus subito populusque Paterque,
135 viribus usque tuis confisus uterque supremis.
136 Nam Volaterrani, quos est tutatus in annos
137 jam Leo complures veluti pater omnibus esset,
138 surgere cum fuerint contra socialia jura
139 ausi, quique nefas adeo committere dirum,
140 decrevit patriae jam nunc habeantur ut hostes,
141 audeat e nostris ne quis se attollere contra
142 Sullanos cives, ut qui peccasse feruntur
143 in nos dent poenas sceleris gravioris acerbas.
144 Cum summis igitur jam nunc virtutibus unum
145 viderit insignem te Florentinus et armis
146 fortibus eductum, cum nec superabilis ulli
147 ex illis fueris quos nostri temporis aetas
148 protulit egregios in Martia bella, nec ullus
149 omnibus e ducibus te sit praestantior aut te
150 dux modo sit melior ductandis milibus alter
151 aut nunc auctorem sibi quem magis ipse requirat
152 miles et imperio parere libentius optet,
153 cum tibi praeterea aspiret Fortuna benigno
154 afflatu, seu vis obsessas hostibus urbes
155 in libertatem fortis traducere primam,
156 seu rursus cupias aliquos obsidere fines,
157 sperat ut egregie possit depellere motus
158 protinus hostiles per te, modo ductor in ipsam
159 strenuus hinc aciem statuas prodire, feroces
160 tu modo quosque viros tam justa in proelia ducas.
161 Quo facere id possis, fulvi grave pondus et auri
162 mittitur, en, ultro, ne commoda forte volentem
163 te nunc deficiant, dum maxima facta parabis,
164 est animus nobis duce te quia vincere gentem
165 perjuram bello, scelus admisisse nefandum
166 hanc ut paeniteat. Quod si, velut omnis et una
167 Sullanus sperat populus Florensque Senatus,
168 feceris, haud dubita : nam praemia certa merenti
169 stant tibi, crede mihi, stant et virtutis honori
170 munera magna tuae, quo sis magis acer in hostes,
171 te juvet atque magis belli tolerasse labores."
172 Vix ea finierat, cum Dux quoque talia reddit :
14
173 "O utinam hae vires essent quibus arguor aut hoc
174 robur et ingenii tantum foret, ut tibi possem
175 nunc fecisse satis ; sed quicquid corpore toto,
176 quicquid mente queam, seu nunc quaecumque facultas
177 mi datur effundam vestris pro casibus omnem
178 ac si pro patria carisve parentibus essent
179 bella gerenda mihi ! Nam sic Florentis amore
180 ingenti capior populi, sic urget honesti
181 me ratio, possim pro quo deponere vitam,
182 viribus ut cunctis nunc sim satis omnia vestra
183 facturus causa ; nec me res ulla moratur
184 quominus hostilem subito veniamus ad urbem
185 militibus multis, ut jam sperare queamus
186 justitia freti causae Superumque favore.
187 Quin, breve per spatium nobis modo Juppiter adsit,
188 ad nos praepetibus victoria devolet alis ! "
189 Sic ait ; at pedites turmaeque parentur equorum
190 imperat : hinc iter ingreditur properantius urbem
191 ad Volaterranam ; quo cum venisset, et acres
192 junxissetque suos nostris, quos Jacobus ante
193 duxerat huc summo legati munere fungens,
194 sic Ducis est homines diffusum nomen in omnes
195 adventu subito, diros sic perculit hostes
196 strenuus ac nitidis veniens Federicus in armis,
197 ut quicumque viri fines coluere vetustos
198 sese dedentes Federici viribus omnes
199 porrigerent victasque manus venientibus ultro.
200 In castris haec dum fierent, Florentia summo
201 optima consilio Patribus de more vocatis
202 omnia consultat quae sint bona : namque repente,
203 ne quibus interea desit mens provida rebus,
204 mittitur inde Senas sapiens Donatus et arte
205 doctus ea, qualem dederat Cyllenius olim
206 nascenti, ut moneat cives ne ferre Senenses
207 auxilium statuant hosti neu foedere jungant ;
208 ni faciant, populus videant ne forte laturus
209 sit Florentinus graviter ! Dum talibus ille
210 commemorat, pedites passim lateque vagantes
211 invadunt agros, capiunt castella ruuntque
212 hostilesque locos cunctas regionis et oras,
213 vectantes raptas inimico a limite praedas.
214 At Volaterranus praetorem injurius ipsum,
215 quem Florentinus populus de more quotannis
216 mittere consuerat quondam, jubet ire Priores
217 protinus ad dominos, ne incustoditus honori
218 prospiceret patrio, neve in Nova Castra veniret,
219 esset si gravius quicquam meditatus in ipsum
220 praetorem saevasque manus iniceret hostis.
221 Hinc : Volaterrani, pugnae bellique gerendi
222 ignari licet usque forent, quia nullus in armis
223 usus erat, quamvis nulla experientia Martis
224 aeris et ad bellum data copia parva fuisset,
225 attamen elati, cum quicquid rustica proles
226 seu vini seu quid frumenti legit ab agris
227 huc tulerit velut ex undis compulsa marinis,
228 Sullano statuunt urbem defendere ab hoste :
15
229 stulti ! Qui contra molem durare supremam
230 aut se posse putent opibus contendere tantis !
231 Sed tamen efficiunt laeti satis, inde morantes,
232 donec et auxilium vicina ex urbe veniret
233 aut Florentinus solvendo exhaustus ab aere
234 continuum belli nequeat sufferre tenorem.
235 Hinc igitur tenui dementes aere ministros
236 belli conducunt pedites, quibus exstitit auctor
237 cum Venetus quidam tum cui Matricius esset
238 nomen : at, ii postquam fatis utrique malignis
239 ingressi penitus portas urbemque fuere,
240 laetitiam ingentem subitamque dedisse feruntur
241 obsessi cives : miseri ! quibus illa fuisset
242 causa quidem gravior qua protinus inde periret
243 jam Volaterranae libertas funditus urbis !
244 His ita confectis, Federicus ut acer in unum
245 composita e gravibus quae constet epistula verbis
246 misit, ut hunc ipsum placide bonus ille moneret
247 ne velit, heu, miserum tantae se credere pugnae,
248 at, decet ut victos, positis miserabilis armis
249 ut supplex tanti veniam petat ille furoris,
250 sint quia se propter non acria bella gerenda.
251 "Ast, ut perpetua lenti dehinc pace fruamur,
252 quam possint homines si suscepisse, priusquam
253 bella nefanda gerant aut in nova proelia surgant,
254 omnibus ex rebus nihil esse beatius usquam",
255 inquit,"nec melius quod nos optare queamus" ;
256 iis operam adjungitque suam - si sentiat hostis,
257 si velit - ut medium se dux ferat inter utrosque
258 ac Volaterranis placidam petat inde salutem
259 a Florentino, cui mens ita mitior exstat :
260 ne dubitet veniam quin sit bonus ille daturus,
261 dum Volaterranus Populi praecepta sequatur
262 Sullani semperque volens sua jussa facessat.
263 Scripserat haec Princeps ; ast, ii cum protinus aures
264 clausissent monitis, placidos properanter in hostes
265 castra movet ducitque viros urbique propinquat.
266 Qua sol exoriens nitidas agit arte quadrigas,
267 arduus est collis nullisque petentibus ipsum
268 est aditu facilis, sed, cum prope tangeret urbis
269 Moenia cumque foret necnon ibi grandis aquarum
270 copia, qua posset nimirum exercitus uti,
271 est quoque principibus visus locus aptus ut illic
272 castra locanda forent, acies Sullana maneret.
273 Est ultra portam silicem quae vergit ad ortum
274 ima petens vallis, duo quae complectitur in se
275 stadia. Cui valli dextra de parte per artem
276 haec via strata subest, sacram quae duxit in aedem
277 hanc, ubi divinus positis sibi Lazarus aris
278 excolitur templis sacrata in sede locatis.
279 At laeva de parte quidem magis ima petentem
280 spectabis vallem quae continuatur ab illa
281 quae prior est. Longe tamen ista profundior exstat
282 ultima quae ducit fluvium declivis ad Heram.
283 Nec procul a templis, quae diximus ante, supersunt
284 ii colles gemini, via quos jacet inter utrosque,
16
285 quae quoque finitimas sinuoso tramite ducit
286 inde Senas. Iter hac cum suscepturus et ipsos
287 Cum superaturus colles exercitus esset,
288 hunc Volaterranus, socio qui colle fuisset
289 altior atque illic etiam quia rursus aquarum
290 Copia magna foret scatebris surgentibus, omnem
291 occupat, et trabibus subito contexit acernis
292 et tabulata parat, sollers unde acer in hostes
293 saxa ruat tectusve queat pugnare sub armis.
294 Ast, ubi cognovit sapiens Federicus et ambo
295 legati duro penitus quod fiat ab hoste,
296 instituunt colles adoriri, ut strenuus acres
297 virtutem miles sic experiatur in hostes :
298 milibus hinc acie structa Dux imperat altum
299 protinus ascendant montem ; legit ipse cohortes
300 quae primum colles invadant agmine denso ;
301 hinc brevibus sapiens cum fortia pectora verbis
302 hortatus pugnas Dux erexisset in acres,
303 vincendi late spe conclamatur ad arma ;
304 omnibus inde quidem vox ingeminata remugit :
305 conabatur enim sollers Federicus ut illam
306 turrim in praecipiti stantem quam struxerat hostis
307 verteret ad terram praestanti robore, ne quis
308 inde suos queat in castris laesisse morantes.
309 Ergo ubi coeperunt nostri conscendere montem,
310 hostis, quo summam defenderet undique turrim,
311 arma parat subito, concurrit et agmine denso
312 ad loca quae fuerant graviori objecta periclo.
313 Eminus incipitur telis celerique sagitta,
314 remque gerunt hostes jaculandis undique saxis
315 e turri ; contra, nostri quoque missile telum
316 crebrius ingeminant, crepitans velut horrida grando
317 cum ruit aetherio summi de vertice caeli
318 densior in terras, quotiens Jovis ira minatur
319 acrius in miseros homines, quo tempore frustra
320 maturas viridis defendit pampinus uvas.
321 Jamque sub intextis tabulatis undique pugna
322 acrior inseritur : volvuntur ab hoste superbo
323 saxa super nostros ; illi tamen acriter hastis
324 oblongis ea ligna ruunt quibus improbus ante
325 tegmen ad illatos ictus sibi fecerat hostis.
326 Nec mora, nec requies : trabibus dum structa revinctis
327 moenia conscendit miles properanter, et alti
328 verticis hortando reliquos tenet usque cacumen,
329 cominus ad gladios ventum cum protinus esset,
330 sic hostes subito rapuit metus acriter omnes,
331 ut consternati fugerent, armisque potiti
332 omnibus iis nostri fuerint quae turpiter illic
333 liquerat aufugiens desertis collibus hostis.
334 Haec ubi confecit sapiens Federicus, ad urbem
335 castra locat, partes munitque cohortibus illas
336 et loca quae muris urbis magis apta fuissent
337 primum expugnandis. Reliquos, quotcumque fuerunt,
338 mortales jubet ut colles exercitus imos
339 obsideat nutusque suos ibi forte moretur
340 exspectetque Ducis monitus in proelia dandos.
17
341 His rebus subito Sullana in tecta relatis,
342 magna quidem populus suscepit gaudia Tuscus :
343 mentibus arrectis hilaris quoque funditur in spem
344 majorem ; ast aliique alios hortantur ut omnem
345 dent operam, diri penitus tollantur ut hostes
346 dentque graves poenas sceleris commissa luentes.
347 Hinc quoque festinant celeres tormentaque mittunt
348 bellica, bombardam, gravior quae machina muros
349 destruat urbanos deductaque moenia summis
350 montibus et summas consternat desuper arces.
351 At Volaterranus, colles ubi perdidit altos,
352 confractis animis post cives victus ab hoste
353 complures captos, se moenia continet intra,
354 hic ubi tristis agit Metus et Discordia demens
355 vexat et infelix Furiali accincta flagello
356 seditio miserosque rapit per compita cives,
357 non secus ac pueris agitatur verbere turbo
358 buxeus assiduo loris rapientibus illum
359 per fora perque vias et compita longa ruentem.
360 Perfidus hinc hostis, graviori quisque dolore
361 cum foret affectus rebus neque fideret ullis,
362 infelix varias diversi ad principis aulas
363 Mittit legatos, eadem mandata ferentes.
364 Praecipue Venetos homines Calabrumque potentem
365 constituunt hostes precibus contundere summis,
366 dedentes urbem, si ferre ruentibus ullam
367 vellet opem ut possent certam sperare salutem.
368 Qui simul audivit quae res foret ille petentes
369 reppulit, et longos tanti fecisse per annos
370 respondit Tuscos patres, ut quicquid in illos,
371 praesertim a sociis, statuatur acerbius, id se
372 ferre quidem gravius semper. Nec plura locutus
373 hos jubet e Calabro penitus discedere Regno.
374 Hoc ubi responsum Tuscam defertur ad urbem,
375 Scilicet ut gravibus rex Ferdinandus iniquos
376 sectatus Lydos verbis (quia patribus hostes
377 jam Florentinis facti neque jure fuissent)
378 reppulit, et patrios jussit remeare Penates,
379 acrius obfirmant animos ad proelia cives.
380 Rursus in hostiles Sullanis quilibet arces
381 delecti pedites mittuntur ab Insubre magno
382 protinus, auxilio nostris qui milibus essent
383 sescenti numero, sed cuncti fortibus armis
384 instructi. Tantis se praestantissimus addit
385 Ursinus comitem rebus, cum fortis equorum
386 duceret et turmas in proelia Marte feroces,
387 duceret et saevos huc qui pedes iret in hostes
388 Romano veniens ab agro Virgilius acer.
389 Viribus iis auctus cum tandem exercitus esset,
390 dux belli subito, Gradivi edoctus ab arte,
391 bombardis urbis muros ingentibus altos
392 usque adeo crebris diverberat ictibus acer,
393 ut breve per spatium ruerit fortissimus heros
394 maerorum partem vasto Federicus hiatu,
395 cujus quanta Ducis fuerit prudentia, quantum
396 ingenium certe licuit spectare volenti.
18
397 Illi fossa fuit, muros deducta sub ipsos
398 urbis et in spatium quae sic foret hausta profundum
399 miles ut innocue sese transferre per illam
400 cum velit ad muros obsessaque moenia posset,
401 desuper hanc quoniam contextis cratibus omnem
402 texerat ad crebros ictus et vimine denso
403 arboris et varie conjectis undique ramis
404 in tabulatorum morem, ne saxa, nec ullum
405 missile de summo noceat pugnantibus ipsis.
406 Hac igitur plures ad moenia parte subibant
407 expugnanda viri, veluti ruit agmine denso
408 e tenebris veniens angusta per ora cavatis
409 perque breves cuneos ingentem farris acervum
410 ut superet secumque ferens formica reponat.
411 Haec ita cum fierent nostris, tamen acriter hostes
412 viribus imparibus licet extra moenia quaedam
413 proelia committunt : nam descendebat ab urbe
414 tum pedes obsessa, porta quae ducit in oras
415 huc iter ingressos per compita longa marinas :
416 namque dolore gravi portis erumpere cives
417 confecti statuunt miseri, quos principis acris
418 auditum nomen subito retrahebat in urbem,
419 tanta quod invicto Federici e pectore virtus
420 surgeret ut contra subsistere viribus ullis
421 posse negent, validis veniunt quicumque sub armis.
422 Nec tamen interea vexare frequentibus ille
423 ictibus urbanas arces cessabat, ut actus
424 majorem secum murus trahat inde ruinam.
425 At Volaterrani reparandis moenibus instant
426 ne disjecta ruant ; sed, postquam certus ad aures
427 nuntius auxilium veniens sibi forte negari
428 rettulit a cunctis, Furiis agitantur, et omnes
429 quique magistratum gererentque decemque viratum
430 acrius incusant ; levitatem plebis iniquae
431 tum detestantur ; rapuit quos ultio cives
432 in scelus hos verbis etiam exsecrantur acerbis.
433 Cuncta quidem cupide, nulla ratione, per ipsam
434 namque gerebantur neglectis legibus urbem,
435 ut sine legitimo servato more creandi
436 hic modo praeriperet primas, licet ipse fuisset
437 ordine plebeio natus, modo rursus et ille
438 tractandas raperet populi non dignus habenas.
439 Namque magistratus quae protinus ante fuisset
440 summa quidem nullis inerat reverentia primi,
441 nec Volaterrana servatus in urbe priorum
442 exstitit ullus honos. Igitur, cum quisque salutem
443 speraret nullam nec pestem evadere belli
444 fideret, Etruscam legati rursus ad urbem
445 Quam primum celeres mittuntur, ut inde ferentes
446 illa decem dederat sibi quae mandata viratus
447 protinus exponant et Riccobaldus et alter
448 cui Petrus exstiterat nomen. Sed, moenia postquam
449 ii Sullana viri tandem subiere, locuti
450 ad Florentinos haec verba fuisse feruntur :
451 "Ad vos, o summi proceres, vestrosque voluti
452 ecce pedes venimus, delicti supplice nostri
19
453 voce quidem nobis pacem veniamque petentes,
454 in vos, at pulsi subito caecique furore,
455 praesertim cum non odio dicamur acerbo
456 in vos, at pulsi subito caecique furore,
457 deliquisse, Patres. Nam vos cum semper in omnes
458 nos animumque bonum quondam mentemque benignam
459 gesseritis, patrum similes, cum parva minanti
460 poena sit et patri nati pro crimine magno,
461 oramus minima ut poena nunc esse velitis
462 contenti, Patres, cum nostrum quisque paratus
463 sit, modo si libeat vobis, sufferre labores
464 ingentes - modo sit vobis ea certa voluntas
465 quilibet ut pereant, sceleris commissa luentes -
466 vel quascumque placet vobis persolvere poenas."
467 Haec ubi dicta, velut populus mandarat Etruscus,
468 sic fuit egregio Laurentius ore locutus :
469 "Quanta fides fuerit nobis cum mente voluto,
470 quam bonus aut animus quamque optima cuique voluntas
471 in vos, haud lacrimas valeo retinere cadentes,
472 talia cum fuerint ut, mens nisi laeva fuisset,
473 ni vos in pejus tristis rapuisset Erinnys,
474 optatam possent vobis praestare salutem.
475 At modo, cum tanto Florentis nomine laesa
476 majestas populi fuerit, vindicta nefandi
477 publica delicti jam suscipienda videtur.
478 Nam, ratio nostri si nunc habeatur honoris,
479 nil sit quod deceat populum promittere vobis
480 ex his quae cupitis nostrum, nisi libera nobis
481 moenia tradantur sine condicionibus ullis !
482 Quod si feceritis, poterunt suadere quod olim
483 exstitit in vobis fidei quoque vestra futurum
484 verba mihi ac solitum pariter dehinc velle tenorem
485 continuare quidem, vobis dum jura supersint.
486 Haec Florentinus populus cum signa videbit,
487 in vos, ut semper fuerat clementior, idem
488 exsistet veterem servans, nisi fallor, amorem.
489 Sic igitur vobis melius sperare potestis
490 rursus et afflictis melius confidere rebus."
LIBER III
V_3 v.1 Ut responsa gravi Laurentius edidit ore,
2 legati patrios subito rediere Penates,
3 jamque bonum populo suasisset uterque quod esset
4 consilium, rabido ni gens agitata furore
5 agrestes misere duxisset in arma feroces,
6 Allecto quoniam, tempus bene nacta nocendi,
7 signum agreste canit graviter, quo pontus et omne
8 intremuit nemus et silvae intremuere profundae.
20
9 Nec satis hoc fuerit, ni se Dea saeva furenti
10 monstrasset populo, non hac velut ante fuisset
11 visa sub humana specie sed qualis ab atra
12 haec Styge consurgit, qualem pater atque sorores
13 hanc vidisse solent, visam fugisse, nefandos
14 tollentem colubros atque horrida colla tumentem.
15 Namque, ubi perspexit veluti concordia late
16 in Volaterranos coepit diffundere vires
17 hosque Fluentinis dare velle petentibus urbem,
18 intonat horribili penitus succincta flagello
19 (invidia graviter diram comitante sororem),
20 atque ita terribili sonitu permiscuit omnes,
21 protinus ut celeres illi, velut agmine facto,
22 correptis facibus ruerint et ad arma feroces
23 haec se contulerint quae dat gravis ira furori.
24 Nec mora, nec requies, dum qui Florentibus olim
25 favissent populis perdant miserosque trucident !
26 E Volaterranis sed cum sibi quisque caveret
27 pestibus in tantis, juvenem - miserabile visu ! -
28 inde Fluentinum foede rapuere sub armis
29 vestibus abscissis, nudato pectore, tantis
30 confixum jaculis quantis Polydorus in agro
31 Thracensi fertur cum ferrea crevit arundo.
32 Profuit haud aetas tenero nec vita pudice
33 acta, nec innocuas semper spectata per artes,
34 quominus arriperet Furialibus ipse ministris
35 hunc Volaterranus confossum vulnere crudo,
36 ictibus et crebris lacerum crudeliter ora
37 figeret atque modis trepidantia pectora miris,
38 ut locus in faciem transjectaque corpora ferro
39 exstaret solidus nullus, pars integra nulla
40 in cute disrupta misero superesset in illo.
41 Tum vero Urbinas justas exarsit in iras,
42 cum Florentina de nobilitate creatum
43 hostibus accepit crudeli morte peremptum,
44 hancque Fluentino Dux vim pro nomine monstrat
45 hos animos laeso, castris ut uterque videret
46 legatus vires necnon exercitus omnis
47 adventasse novas : nam milibus ille ... [lacune]
48 aggreditur muros et moenia dividit urbis,
49 non secus ac leo, cum praedas invadit oviles
50 disruptis saeptis, seu cum lupus acer in agnos
51 fertur, ut arripiat, custos licet undique saeptum
52 claudat et hinc summum temptet defendere vallum.
53 At Volaterranos tristes metus acer habebat
54 discordes, omnis late rationis egentes,
55 ut quos in Furias miseros agitabat Erinnys,
56 ordine Bellona nullo rapiente cohortes
57 urbanas vario Dirarum turbine, qualis
58 nascitur inter se gravior certantibus Euris
59 protinus in varias a mundi vertice partes ;
60 sicque magistratus nulli reverentia primi,
61 nullus honos aderat cum baccharentur ad unum,
62 vexati gravibus Furiis ac Martis iniqui
63 usque adeo stimulis, ut jam de caede suorum
64 consilium caperet quisquis de plebe fuisset.
21
65 Haec Volaterrana cum sic agerentur in urbe,
66 dux breve per spatium speraret ut arce potiri,
67 strenuus ille tamen nihil inde remittit in horas,
68 militis officium cum nunc Federicus obiret
69 nunc ducis egregii, noctesque diesque per artem
70 omnia molitus, summa quibus optimus ille
71 hostibus incutiat summos virtute timores,
72 dedere dum statuant urbem gravioribus hostes
73 casibus atque novis Federici viribus acti.
74 Jamque dies aderat quo moenia victa subire
75 debebat Princeps magna comitante caterva ;
76 ingenio tamen is miti cum praeditus esset
77 nec minor huic homini foret et prudentia rerum
78 quam vires, captam cunctis intrantibus urbem
79 instituit mirus foret observandus ut ordo,
80 obsessa fieret ne dirus in urbe tumultus,
81 aut aequo gravius ne turbaretur in illa.
82 Ergo probis ducibus subeundi moenia cura
83 est data, militibus jussum ne saevius usquam
84 quis agat, excelsas intrat dum victor in arces.
85 Gabriel e castris igitur Malespina sub armis
86 primus adest, peditum qui sit comitante caterva
87 ordine venturus Federici primus in arcem.
88 Regulus hinc Montis porta quae subjacet arci
89 ingressurus erat, captam dum tendit in urbem.
90 Creditus at cui pro meritis exercitus omnis
91 ductandus fuerat summis, fortissimus aedem
92 inter et Andreae disjectaque moenia Princeps
93 se fert insignis tali Federicus honore,
94 illorum qualis fuerat quos viderat olim
95 urbs Romana domum longos ductasse triumphos.
96 Audeat in tristes ne quisquam irrumpere victos
97 per loca quae grandi fuerant collapsa ruina,
98 Jacobus huc ipsam tercentis milibus acer
99 per portam veniens arcis fora publica certe
100 occupaturus erat. Talis fuit omnibus ordo
101 servandus, veluti Federicus censuit unus,
102 qui reliquis ducibus tanto sapientior exstat,
103 cetera sol vincit quanto magis aureus astra.
104 Hic tamen est ordo nulli servatus, eorum
105 culpa qui penitus celassent omnia plebem
106 verba quidem quae jam de deditione fuere
107 facta prius, primis quae non nisi nota fuissent
108 civibus ; unde gravis dissensio coeperat ipsos
109 conductos homines Furiis agitare malignis
110 tam graviter, cuperent ut moenia tradere nobis,
111 clam reliquis miserae si possent civibus urbis.
112 In Nova nam Venetus cum Castra veniret ab urbe
113 perfidus obsessa, quo proderet hostibus illam
114 (sed frustra, quoniam depulsus ab hoste fuisset
115 proditor ut dirus montes abiturus in altos),
116 audiit in reditu plaudentis ab arce cohortis
117 Sullano voces populo quae forte faverent.
118 Hic, cum quod factum fuerat ratus esset ut ipsi
119 jam Volaterrani tum moenia victa dedissent
120 clam Veneto nobis, conclamat voce superba,
22
121 ac se deceptum queritur, nec multa locutus
122 advolat Andreae templum sedemque sacratam,
123 huc, ubi bombardis jam moenia fracta ruissent,
124 insubris ut populos prorumpere cogat in urbem,
125 hunc gravibus quoniam suffecta Megaera venenis
126 ostentans angues invisit dira nefandos,
127 quo magis instimulet juvenem ne linquat inausum
128 neve intentatum quicquam Dea saeva remittat,
129 quo magis et Venetum ad praedas invitet iniquas
130 insubris et populos in moenia transferat acres.
131 Hos urbem intrantes sequitur quoque copia major,
132 imperio sine cujusquam, qua parte locorum
133 moenia tormentis penitus convulsa fuissent.
134 Ad nos in roseis surgens Aurora quadrigis
135 vix se contulerat, nullo cum quisque tumultu
136 miles in accepta veluti cupit urbe vagatur,
137 ut cuncti cives, quicumque sit obvius illi,
138 sicut compositum fuerat venisse putarent,
139 scilicet ut positis animis hostilibus urbem
140 quilibet ingrediens hac conditione veniret,
141 urbis ut imperium caperet dumtaxat et arcem.
142 At Venetus, cum se spretum nimis ante putasset
143 omnibus a sociis in dandis moenibus et cum
144 insuper hunc gravibus stimulis agitasset Erinnys,
145 protinus exclamat : "Praedam quicumque cupitam
146 diripuisse velit, comitemque ducemque sequatur
147 me modo nec dubitet sacros violare Penates
148 dum sibi praeripiat quod Fors objecerat illi."
149 Dixerat ; et captam quam primum pervolat urbem ;
150 nec mora : complures fatali hunc sorte sequuntur.
151 Tollitur hic subito sublatus ad aethera clamor,
152 omnibus ut praedam sic est ea cuncta repente
153 urbs ibi visa rui, multos quia tristis Erinnys
154 attonitos faciens Furiis ita verterat atris
155 ut, licet imperiis sapiens Federicus et ipsi
156 legati gravibus Venetum sociosque monerent
157 ne quid agant rabide, ne depraedentur et urbem,
158 attamen hunc illi tantum sedare furorem
159 haud poterant : tantus rapuit furor acriter omnes
160 praedandi, tantas vires sibi fecerat ardor.
161 Protinus aerato franguntur cardine postes :
162 attonitae matresque simul timidaeque puellae
163 crinibus, heu flentes passis caeloque supinas
164 tendentes cum voce manus tam dira queruntur
165 consilia illorum, patriam qui funditus omnem
166 perdiderant, rabido cum pelleretur avita
167 quaeque domo mulier bello, velut ipse minores
168 turbat aves caelo gravibus Jovis armiger alis.
169 Acta furore novo pars deveniebat in aedem
170 publica quae fuerat ; pars ad pia sacra deorum
171 fert se templa petens ut proxima quaeque fuissent,
172 confidens illic aliquam sperare salutem.
173 Nec tamen haec miseras fiducia sola fefellit :
174 nam, quae praestari in tanto potuere furore,
175 praestiterat casu tanto Federicus in illas,
176 omnis ut intactas aetatis et ordinis omnis
23
177 milite vel cunctas penitus servaret ab acri
178 inclusas templo quodam, velut esset asylum,
179 quo tamen haud licuit cuiquam se ferre virorum.
180 Si qua tamen fuerat graviori victa dolore,
181 urbe vagans tota, quae se nesciret ad illum
182 inde referre locum quem cetera turba petisset,
183 haec, ut tuta foret, deducebatur eodem :
184 sacri tanta fuit Federico cura pudoris.
185 Quis vir, quis, gemitus, Musae, memorabit acerbos,
186 ni vos auxilium fertis ? Clamoribus horum
187 horrendis qui sunt victricia castra secuti
188 et miseris matrum miserarum vocibus urbis
189 omnia complentur lacrimis gemituque dolentum.
190 Jamque diem referens Titan lustraverat orbem,
191 legati et sapiens cum dux Federicus in armis
192 per portam silicem turmas equitesque volantes
193 quoslibet obsessam traducunt protinus urbem.
194 Inde forum subeunt celeres, pestemque malignam
195 postibus avertunt aedis quae publica quondam,
196 dum fortuna fuit, civiles sumere curas
197 consuerat, populus quotiens venisset in unum.
198 Jamque vias urbis sapiens Federicus obibat,
199 legatique simul, si qua ratione cupitam
200 afflictis rebus possent afferre salutem ;
201 omnia sed frustra penitus conantur ob illos
202 quos furor invasit rapiendae maximus urbis,
203 his quia tam magnus ferretur ad aethera clamor
204 principis ut vox haec summi praecepta monentis
205 milite, dum fureret, non audiretur ab ullo,
206 imperio posset nedum parere jubentis.
207 At videt ingenti Princeps ubi cuncta furore
208 compleri nimium, videatur ut esse nefandis
209 cedendum Furiis, veluti sapientior unus
210 omnibus, instanti quam primum cessit Erinni,
211 ingentem gravior dum se furor ille remittat,
212 donec et incipiat tantas deponere vires.
213 Mox, ubi cognovit superas ut saevior auras
214 liquerat Allecto rabidos satiata furores
215 infernum repetens et nigri Tartara Ditis,
216 Urbinas Princeps medium volat inde per agmen,
217 hortaturque viros verbis gravioribus omnes
218 amplius in misera ne debacchentur in urbe.
219 Talibus edictum praeconis voce severa
220 jungitur - ut graviter legatus uterque monendum
221 jusserat - , accepta ne quis foret ausus in urbe
222 ultra meridiem captos rapuisse Penates :
223 ni faciant, capitis poenam cuicumque minatur.
224 Ast simul hi monitus Federici atque aurea verba
225 accipiunt, cui nec minor est prudentia rerum
226 juncta nec ingenii bonitas minor insuper astat,
227 non aliter quam cum, ventis quatientibus aequor
228 tollitur in caelum variis surgentibus undis,
229 dum mare caeruleum verrit gravis Auster et atra
230 tempestate ruit, si tum caput egit honestum
231 partibus ex imis, Neptunus temperat iras,
232 sic Ducis egregii praesentia protinus omnes
24
233 impulit usque adeo ut monitis parere volentes
234 paulatim inciperent dirum sedare furorem.
235 Commotus magis egregia virtute monentis
236 atque Ducis verbis melior quicumque fuisset,
237 quam mala terribili praeconis voce minantis,
238 excepto Veneto, qui, cum Furialibus acer
239 exagitaretur curis per compita, dirus
240 perque vias urbis debaccharetur abactae,
241 quaesitus multum laqueo suspenditur ; inde
242 vita fugit subito tenuesque recedit in auras,
243 ut miser admissi poenas daret ille supremas
244 ac sceleris graviter lueret peccata nefandi.
245 Quae vis exstiterit praedam rapientis ab urbe
246 militis ingentem per compita longa viarum,
247 per vicos varios, per apertos undique campos
248 non memorare queam : nam quae sibi forte supellex
249 exstitit obsessam tulerat securus in urbem
250 agricola, heu, fatis nimium confisus iniquis,
251 ut modo non urbis tantum pretiosa sed omne
252 quod fuit egregium ruris rapuisse ferantur.
253 Haec procul hostili cum sic traherentur ab urbe
254 cumque profanarum rerum nihil esset inhaustum,
255 non tamen abstinuit miles sacrisve pepercit :
256 sic amor arripuit gravis hunc sceleratus habendi !
257 Namque sub insigni templo dum singula lustrat
258 rimaturque frequens miles quod raptet iniquus,
259 ausus in aethereos mundi qui temperet axes
260 injecisse manus : scelus, o scelus, impie, tantum
261 eloquar an sileam ? Quo condita membra supremi
262 sunt Jovis atque sacrum corpus manet, ipse nefandis
263 id vas, id, manibus rapis improbus ! Inde superbus
264 (pro, scelus !) admisces praedae rebusque profanis !
265 Nec dubiis ea signa dedit temeratus Olympo
266 Juppiter ex alto : portae namque undique clausae
267 sunt, homo ne sacro posset discedere templo ;
268 quin oculis virtus abrepta videntibus ante
269 et fuit et geminos factus fuit orbus in orbes !
270 Hinc tamen admonitus scelus ut tam triste piaret,
271 cum vas ad muros illideret ille superbus
272 ac Deus ad terram confracta e sede repente
273 illaesus caderet, tum terrae motus in urbe
274 maximus est factus tota, ne major ab ullo
275 auditus fuerit post condita moenia quondam.
276 Hinc datus est finis praedae, cum quisque timeret
277 urbs ea ne rueret motu concussa nefando.
278 Quae mens aut animus fuerit mulieribus ipsis
279 e templis vacuos redeuntibus inde Penates
280 vix meminisse queam, mutatio maxima rerum
281 cum foret in pejus confecta. Prioribus omnis
282 demptus honos, omnis majestas dempta per annos
283 protinus innumeros, victor velut ante cupisset,
284 qui nec ut inferret quicquam grave tristia bella
285 victis movisset, nec ut ullum laederet, hostis
286 hic licet exstiterit, sed ne sua gloria cedat
287 fracta loco, cupiat pro quo deponere vitam.
288 Hinc etiam capti, qui deditionis iniquae
25
289 auctores fuerant, rebus qui forte novandis
290 favissent : pars exsilium subit altera late
291 per loca Florentis populi perque oppida, pars et
292 altera carceribus fuerat damnata severis.
293 Est tamen, est miseris permissa licentia victis
294 civibus, in patriam ut redeant, quicumque verentes
295 rebus in extremis hanc deseruere cadentem ;
296 namque tulit graviter populus Sullanus, ut urbem
297 direptam audivit, quam conservare libenter,
298 dummodo vicisset (tanta est clementia !), vellet,
299 pluribus e signis velut ostendisse benignus
300 fertur et in castris veluti legatus uterque
301 monstravit, casus longe miseratus acerbos,
302 ut Dux, heu, verbis miseros solatus amicis,
303 ut Florentini Sullana in moenia patres
304 vigintique viri, quibus est data cura suprema
305 ne detrimenti caperet res publica quicquam.
306 Inter quos primus Medices Laurentius acer
307 sic virtute nova nituit magis omnibus unus,
308 est Titan reliquis veluti fulgentior astris.
309 Hi nam pro illatis furioso a milite damnis
310 proque redimenda praeda statuere volentes
311 publicus ut sumptus res compensaret ademptas.
312 Hic Volaterranae finis fuit ultimus urbis,
313 exitus hic gravior ; quam nec Romanus in annos
314 complures domuit, sapiens Federicus eamdem
315 paucorum spatio propria capit arte dierum.
316 Hunc tam digna manet victricis gloria palmae.
317 Discite quid possit Discordia pessima, cives
318 qui regitis patrias, aut quid Discordia demens,
319 heu, valeat miseras interbacchata per urbes.
320 Nam Volaterrana fuerat nil fortius urbe,
321 nil fuit uberius ; tamen haec agitata furore
322 inque suos sic est socios oblita decori,
323 caedibus ut postquam fuit exsatiata suorum
324 civilique manus maculavit sanguine diras,
325 invicti subito Federici evicta supremis
326 viribus antiquos amiserit illa Penates
327 atque magistratus libertatemque vetustam,
328 pro qua servanda suavem deponere vitam
329 quisque vir exoptat, ne serviat ille, sed acer
330 imperitet potius, potius sua jura sequatur.
331 At Florentinus, susceptis moenibus urbem
332 ut magis obfirmet, positis custodibus arcem
333 aedificat summam, surgat ne quando malignus
334 hostibus a victis quisquam qui jura fidemque
335 audeat in domitos olim violare potentes ;
336 ne tamen a solitis discederet ille benignus
337 moribus et solitos obmitteret ille tenores,
338 egregia statuit victos clementior arte
339 instaurare quidem tristes ac munere laeto.
340 Adde quod et Medices huc se Laurentius heros
341 contulit, ut caperet solandi munus in hostes
342 qui quondam fuerant, casus miseratus acerbos.
343 At praestans animi juvenis simul attigit urbem,
344 est simul ingressus victos bonus ille Penates,
26
345 aspectu reficit clementior unus, et omnes
346 it favor in miseros, dum verbis pectora mulcet
347 grandibus, exhaustos dum blando munere donat,
348 laetior ut Bacchus, maturas vitibus uvas
349 cum grave pampineis tempestas fregerit atra,
350 Sirius aut gravibus radiis combusserit ardor,
351 aspectu reficit vires redditque feraces,
352 aut cum flava Ceres, frontem redimita corona,
353 languentes spectans rabidis a solibus agros,
354 per campos quotiens circum caput egit honestum,
355 irrigat imbris aqua fruges, aut grandine quassas
356 cum levat et solitum jubet illa redire vigorem.
LIBER IV
V_4 v.1 At summus noster summo mandante Senatu
2 inde magistratus curat Federicus in urbem
3 Sullanam veniat, duce quo Victoria nobis
4 se tulit ingenti Fortunae accita favore,
5 protinus egregiae stent ut sua praemia laudi,
6 et capiat meritos Urbinas victor honores.
7 Jamque dies aderat, quo Florida tecta subiret
8 accitus propere multis cum milibus heros,
9 ducat ut aequalem meritis bonus ille triumphum,
10 obvius ad portam civis cum quisque supremo
11 usque Duci veniens illum comitatur euntem
12 huc ubi sumendo datus est locus amplus honori.
13 Urbe quidem media solitus quo rite Senatus
14 cogi, celsa nimis quadrato Curia saxo
15 tollitur : hanc habitat Sullanae maximus urbis
16 usque magistratus, rerum dum tractat habenas
17 dumque suis leges populis meditatur honestas.
18 Inde gradus terni subter radicibus exstant
19 nascentis muri, quales habuisse theatrum
20 fertur in urbe Remi quondam dum regna manebant,
21 possit ut his gradibus sedeat quicunque videri
22 a populo, veluti cavea suspectet ab ima.
23 Hos de more gradus Etrusci vestibus ornant
24 Attalicis, quotiens quibus est data summa potestas
25 quosque vocant dominos ineunt sua munera primi
26 prima magistratus aut magnus cum petit urbem
27 Sullanam quisquam Tyrrhenaque moenia Princeps.
28 Huc ubi pervenit multis comitantibus heros
29 atque triumphanti similis Federicus et omni
30 consensu populi summo donandus honore,
31 desilit acer equo dominisque fit obvius urbis.
32 Quos ubi complexus, miro succensus amore,
33 ascenditque gradus sessumque receptus in unum,
34 dum stupet admirans hominis tam grandia facta
35 quilibet atque Ducem spectat dum miles honorem
27
36 miratus summum, populi miratus et ora
37 conversa ad podium, Princeps ubi forte sedebat
38 admixtus dominis, tum facta silentia cunctis.
39 Scala magistratus jussu, quem protinus unum
40 edocuit proprias sapiens Cyllenius artes,
41 sic est de summis Federici laudibus orsus :
42 "O Dux, o decus Italiae, quo major et armis
43 nullus in Ausonia nec bello clarior alter,
44 quo me dicendi, Princeps, tua maxima facta
45 raptat amor ? Non haec humeris est sarcina nostris
46 convectanda : gravi premerer sub pondere, sacrum
47 de te dicendi praestet nisi Musa favorem,
48 conveniens gestis spiret nisi carmen Apollo,
49 cum tu, sive regis divino numine Princeps
50 teque domumque tuam, seu rem quae publica fertur,
51 quicquid agas ita te rebus geris omnibus acer,
52 nullus ut in Latio, penitus si cuncta revolvas,
53 inventus fuerit te nunc sapientius uno
54 qui se, quique domum, melius qui temperet urbem.
55 "Ast ego principium, tot nunc memorare volenti,
56 unde mihi sumam ? Sic urget copia rerum
57 ut quod praecipue referam modo nescius errem :
58 nam sic a puero te moribus imbuis aureis,
59 Socratis ostendit ratio velut optima nobis,
60 ut nihil ad mentes quo pertinet arte levandas
61 praeteriisse velis, Pietas hinc aurea certe
62 Erigoneque venit, lances quae temperat acri
63 omnibus arte pares ; post hanc tibi carior auro
64 cana Fides alboque venit circumdata panno
65 et quas praeterea nunc est mora longa referre.
66 Nam tu quam pius exstiteris, Dux optime rerum,
67 deditus aut fueris quam religionis honori
68 omnibus in rebus, Princeps venerande, gerendis,
69 acta docet sancte semper tua vita, quod ullum
70 temporis haud spatium praetermisisse videris,
71 quin ut pontificis quidam de sorte sacerdos
72 hymnis incumbas noctesque diesque canendis.
73 "Quid modo quam sancte statuas quoque rebus agendis
74 principium referam, si, dum celebrantur in aris
75 sacra Jovi supero, praesis tu primus honori
76 divino, tantis animi conatibus, ut jam
77 omnibus exemplar sis religionis honestum ?
78 "Justitiae quantum tribuas, Federice, decoris,
79 abs te culta Fides quam sit, pater optime, norunt
80 jus quibus edicens aequa sic lege ministras,
81 mirentur patres ut te, miretur ut omnis
82 usque tuus populus, gravitas quae tanta gerendis,
83 quae sit tanta tuis necnon constantia rebus,
84 vix ego quam sanctis domus hinc tua tota piisque
85 imperiis regitur possim memorare canendo.
86 "Moribus usque probis se plebs simul instruit omnis
87 te duce, quamque suos caste colat illa Penates !
88 Jure quidem nam tu scelus admisisse nefandum
88 qui cupiere, jubes patria procul urbe fugari,
89 hos quia non secus ac saevam, Dux optime, pestem
90 insequeris, scelerum vindex fraudisque repressor,
28
91 ne quis ab ingeniis fraudem traxisse malignis
92 possit, ut aspecta livorem ducit ab uva
93 quae bona corruptas si tangit et uva propinquas,
94 nullus ut omni parent qui de legibus acres
95 flaminiis numero nunc inveniatur in orbe,
96 ecce, tuo, curis qui non se dedat honestis.
97 "Usque adeo cives laudanda negotia curant,
98 semper suntque bonis intenti rebus habendis,
99 ut, licet ad votum segetes non rite ministrent
100 arva sed interdum videatur abesse quod optet
101 incola neve suis jam colligat usibus apta,
102 attamen haec abs te regio cum legibus aequis,
103 Urbinas Princeps, divina e sorte regatur,
104 quo nec in Ausonia Dux est sapientior alter :
105 ingens semper adest cunctarum copia rerum.
106 "Quid memorem summis quot tu virtutibus acer
107 praemia summa paras, quot tu quicumque sequuntur
108 Pieridas dederis praestantia munera, Princeps,
109 cum Florentini cives testentur honesti
110 a quibus est aliquid scriptum quod nomine dignum
111 duxeris esse tuo ? Quis enim fuit urbis Etruscae
112 ex his qui gravibus vigilata volumina curis
113 inscripsere tibi cui non data dona supersint,
114 En, tua Castaliis semper celebranda Camenis ?
115 "Quin etiam, si qui non aequa sorte fuerunt
116 urbibus expulsi patriis, non jure, sed acri
117 Fortunae invidia, miseros ita suscipis omnes
118 sic opibusque tuis bonus est quicumque levatur
119 ut regnum petiit quisquis, Federice, Laresque
120 forte tuos, atra ceu tempestate superstes
121 sentiat in portum se traduxisse quietum.
122 "At modo tu quanta sapiens pietate tueris
123 usque sacerdotes castos dum sacra ministrant
124 omnibus est notum : sic tu praecepta Tonantis
125 excolis, ac sanctos altari imponis honores.
126 Post, ubi templa deum perfectis ordine sacris,
127 exis, teque domum recipis, Federice, Laresque
128 invisisque tuos, veterum penetralia regum,
129 das operam Musis longam, veneraris easdem,
130 consulis atque Deas quae sint facienda, tuisque
131 quae populis cunctis, quae civibus undique prosint :
132 ut Numa Pompilius Musis Phoeboque sacratam
133 fertur Aricinam vallem coluisse, Dearum.
134 Consilio nitens, ut, tamquam numen ab illis
135 divinum rediens, leges meditatus honestas
136 consulta Egeria, consultis rite Camenis,
137 Romanoque daret populo, monitisque severis
138 devinctum sacra sub religione teneret.
139 "Hinc ergo historias nostri cumulatius omnes,
140 versibus et quicquid prisci cecinere poetae,
141 quicquid et in causis Cicero memorarit habendis,
142 et quaecumque gravi dat Quintilianus ab arte.
143 Denique Socraticos hausisti ut pectore mores.
144 Verborum et varias didicisti quaslibet artes !
145 Noscendas rerum voluisti inquirere causas,
146 et pretiosa novis impendere tempora curis,
29
147 omnibus e summis rebus tibi ne quid abesset ;
148 in quo magnorum, Princeps, exempla secutus
149 diceris esse ducum : Macedum nam maximus armis
150 qui fuit et latum domuit qui maximus orbem
151 viribus indomitis, plures ut semper in annos
152 fertur Aristotelem prudens habuisse magistrum
153 ad cunctas rerum noscendas ordine causas,
154 ut te, Panaeti, coluit praeque omnibus unum
155 Scipio Stoicidam, sic tu, Federice, supremos,
156 ne quid ab illorum norma videaris abesse,
157 suscipis, ecce, viros, qui, seu peregrinus ab urbe
158 discedis quotiens venit haec tibi certa cupido,
159 sive domi maneas te circumstante corona
160 horum qui Musas Graias didicere per artem
161 quique viri Latias multum coluere Camenas,
162 quocumque incedis semper comitentur euntem,
163 ut tibi non desit qui possit in omnia tecum
164 disseruisse quidem graviter, proque omnibus acer
165 vox per ut armorum sonitus audita frequentes
166 saepe sit illorum qui Phoebo digna loquuntur.
167 Quae licet ut facias ductus virtutis amore,
168 sola tibi summae quia sit sapientia curae,
169 attamen assequeris (velut ipse potentior armis
170 omnibus es reliquis et forti robore, Princeps,
171 artibus ingenuis superes sic quemque tuorum),
172 munus Aristoteles quod Principis esse fatetur
173 vel proprium, patrios qui temperat arte Penates.
174 Otia dum sequeris, Princeps, placidamve quietem,
175 attamen, agnosses cum tu quae gloria justae
176 militiae maneat cunctos qui fortibus acres
177 defendunt urbes, defendunt regna sub armis,
178 illi te totum sapiens, Federice, dedisti
179 viribus indomitis. Nam te Natura creatrix
180 pacis uti studiis, armis sic protulit aptum,
181 sit nihil ut docta quod quisquam possit ab arte
182 discere seu longo valeat sibi sumere ab usu
183 quin id perfectum longe videamus et in te
184 exactum : tantae laus et tibi gloria curae !
185 "Sigismundus enim testis Malatesta futurus
186 maximus est, quocum certamina summa fuerunt
187 ante tibi : quis enim Fora vir Sempronia nescit
188 abs te sint quanta penitus virtute recepta ?
189 Nam graviter sic vos inimicus adegerat ardor
190 alter ut aut esset vestrum periturus in armis,
191 se daret aut alter victori ut victus acerbo ;
192 sed cum praepetibus Victoria venerit alis
193 teque Ducem vultu spectarit amica sereno,
194 sic memorant illa te usum clementer in hostem
195 ut nil praeterquam victoris nomen habere
196 malueris, Princeps, cum tu non aspera bello
197 egeris, at fueris mitissima quaeque secutus ;
198 hostis enim natos, cum se tibi forte dedissent,
199 pluribus es verbis ita consolatus utrosque
200 jusseris hos ut spe posthac meliore futuros
201 semper et egregio donatos munere missos
202 feceris atque tamen promissis ante levatos
30
203 pluribus, ut certam spectaret uterque salutem.
204 "Non ego quam praestans animi, Federice, fuisti
205 transierim, cum tu Florentia moenia fortis
206 illo tutatus sis tempore, maximus ex quo
207 hic, cujus monitis parebat Apulia quondam,
208 invasit nostros multis cum milibus agros :
209 extemplo nam tu deducto milite velox
210 finibus e vestris nostras venturus in oras
211 auxilium nobis festinus opemque tulisti,
212 cui grave consilium fuit et prudentia rerum
213 tam gravis in cunctis graviori ex arte gerendis
214 ut, velut Hannibalem Fabius contriverat hostem
215 cunctando, patrios veluti servasse Penates
216 dicitur, Urbinas pariter sic hostis acerbi
217 diceris insultus in nos pressisse nefandos
218 cunctando Tuscosque Lares servasse per artem.
219 "Acres obmitto jam tunc apud oppida pugnas
220 Aemiliae, Princeps, ubi claruit optima virtus
221 cum tua tum gentisque tuae pugnantis in hostem
222 acrius. Ast animi qualis praesentia, quantus
223 exstitit atque vigor, quam forti pectore cum tu
224 Ariminum e longa sic obsidione reducis
225 in libertatem veterem statumve priorem
226 ut, raptis signis et pluribus undique captis
227 militibus, castris aderant quaecumque sub ipsis
228 impedimenta tuis fuerint direpta maniplis !
229 "Quin et Alexander Dux Sfortia maximus olim,
230 cujus tot bellis fuerit bene cognita virtus,
231 nec non Ursinus, vir praestantissimus inter
232 ductores primos equitum, dum Martia fortes
233 obniti contra pugnando munera curant,
234 vulneribus crudis graviter confossus uterque
235 optatam petiit fugiens sibi quisque salutem.
236 "Qua vi nunc Fanum memorem expugnaveris urbem,
237 qua virtute Novas Palmas, aut ampla tulisti
238 saepius hostili superata ex urbe trophaea ?
239 "Una satis dederit modo cum Victoria nobis
240 per te parta quidem signi quam maxima virtus
241 sit tua, quam cunctis celebranda annalibus olim,
242 jam decoris jungis modo vir tibi maxime tantum
243 dum Volaterranas expugnas viribus arces,
244 ut dubitet nullus quam sit tua gloria summa,
245 Quam veterum nullis ea sit cessura triumphis,
246 te quod in hostili sic obsidione gerentem
247 vidimus, in cunctis vir praestantissime rebus,
248 omnibus ut late pateat quid denique possis,
249 urbes sive cupis bonus obsedisse sub armis,
250 seu cupis obsessas duro defendere ab hoste.
251 "Quis vir namque fuit qui te caruisse putarit
252 consilio, Princeps, acri, cum mente volutas
253 eventus varios varia quoque sorte futuros ?
254 Quis vir ut efficeres aliquid maturius ex te
255 optavit, gravibus dum tu geris omnia curis ?
256 "Laudibus egregiis Fabium velut ante vetustas
257 atque duos eadem spectavit ut ante Catones,
258 ut mirata tuos, Sertori, maxima rerum
31
259 astus Roma fuit, saevos dum proteris hostes
260 acri non minus ingenio quam viribus, utque
261 omnibus est Poenis summo dignatus honore
262 Hannibal, Italiam qui jam (licet usque ruenti
263 obvius huic fieret validis exercitus armis
264 Romanus), plures totiens vexavit in annos,
265 ut Mithridates <rex> Ponto laudatur ab omni,
266 in bellis astu ducibus quod utrisque gerendis
267 maximus exstiterat, sic tu, Federice, supremis
268 tolleris in caelum nimirum laudibus, inde
269 nil quia versutum fuerit meditatus uterque,
270 nil vafrum, quod te, Princeps fortissime rerum,
271 fugerit, hostilem superas dum viribus urbem.
272 Nam neque Fortunae fidens, temeraria cum sit,
273 hac sed summa tibi quae sit sapientia fretus,
274 omnia semper agis tibi quae facienda supersint !
275 "Quid referam certa videas ut mente futura
276 quae nos fata manent, nec tam praesentibus acer
277 in bellis quam cum populis mirantibus olim
278 strenuus obsessam circumdas milite forti
279 Ariminum validasque regis virtute cohortes ?
280 Namque ferunt triduo prius edixisse quod omni
281 instabat genti quae te fuit usque secuta
282 rite bonum, ac vere te verba fuisse locutum,
283 scilicet ut celeres esset ventura per auras
284 flatibus et vobis aspiratura secundis
285 protinus auratis Victoria promptior alis.
286 Ne tamen haec quam sit sententia vera negarit
287 quisquam, sum testis certissimus usque futurus
288 hanc ego qui legi quae nuper epistula de te
289 ad nos missa fuit, tanti praenuntia veri.
290 "At Volaterranas, vir, nunc apud, optime, turres
291 congressu geritur dum res gravis undique primo,
292 quod tibi consilium, quae mens fuit inde futuri
293 praescia, quamque novis penitus celebranda poetis !
294 Ingenti nam dum formidine quisque tenetur
295 difficilem ob collem et montis loca propter iniqua,
296 ardua, praesertim cum lignea turris ad auras
297 desuper acta tuis castris instaret et acres
298 omnibus incuteret noctesque diesque timores,
299 solus fatidicis afflatus numine verbis
300 divino, Princeps, summi capita aspera montis
301 te superaturum praedicis et artibus iisdem
302 expugnaturum turrim, quae surgit in astra,
303 lignis et gravibus nimium contexta catenis,
304 ut Deus hanc ipsam tibi nunc videatur Apollo,
305 de Jove quam summo sumpsit, praeque omnibus, artem
306 fatidicam, veluti quondam tibi multa dedisse
307 dicitur egregia et meritis cumulata supremis,
308 hanc, Federice, tibi penitus tribuisse benignus,
309 cum tu fatali quaecumque e sorte trahantur
310 non aliter moneas solitus quam tempore prisco
311 Phoebus erat quotiens fuerat responsa daturus.
312 "Quin idem, fati tamquam certissimus augur,
313 ante urbem captam dixisti saepe futuros
314 eventus nobis, quod tanto majus habendum
32
315 omnibus est, quanto reliqui minus esse putandum
316 crediderant homines : nam cum foret omnibus una
317 tempore nobilior quas Lydius accipit orbis
318 Urbs Volaterrarum (fortissima moenia cujus
319 qui coluere viri quondam, nisi fallor, honesti
320 municipes fuerant Romano a sanguine creti),
321 in summo posuisse suas sic vertice sedes
322 dicitur ut montes aditus minus esset in altos.
323 Attamen ipsa Ducis penitus fortuna supremi,
324 cui quoque summa foret sapientia juncta per artem,
325 causa fuit subito ut colles superentur iniqui
326 difficilesque situs summique cacumina montis.
327 "Res erit haec igitur cunctis memorabilis, et quam
328 posteritas annos semper miretur in omnes
329 cuique fidem possint vix ullam adhibere minores,
330 cum tandem spatio viginti et quinque dierum
331 (namque tot intersunt ex quo disjecta ruisset
332 lignea turris et est Tuscis urbs capta colonis)
333 posterus accipiet cunctisque probantibus arces
334 vi Volaterranas in jus, dum jura refringunt,
335 inque potestatem nostram venisse subactas,
336 hae quia sic animis in nos ferrentur iniquis
337 casibus ut tantis vel summa pericula longum
338 vitarit populus per te Sullanus in aevum.
339 "Nec Florentini, modo vestra pecunia vobis,
340 cives, causa fuit, non ipse exercitus armis
341 fortibus instructus, vos ut Victoria tandem
342 expeteret, quoniam fuit exsuperanda supremi
343 difficilis natura loci, quae vinceret omnes
344 una quidem vires vestras : sed maxima virtus
345 et Ducis imperium sollers, labor undique summus
346 noctes atque dies minus interruptus, et acris
347 denique cura fuit qua vos victricibus armis
348 maxima ferretis superato ex hoste trophaea.
349 "Caesar enim veluti Romanas Julius olim
350 maximus et spoliis veluti Marcellus opimis
351 quo voluit duxit turmas, Thebanus ut acer
352 Epaminonda suas ductavit saepe phalanges
353 quo verbis placidis verbisque minacibus ullis
354 haud potuisse ferunt prius has ductare, sed acri
355 exemplo, gravibus dum se objectare periclis
356 non renuunt illi, sic te, Federice, secutas
357 ducis eo structas Gradivi ex ordine gentes,
358 dum grave nil refugis, dum nulla pericula vitas,
359 ut nos e summo deduxeris usque periclo,
360 cum nihil exstat quod jani timuisse queamus.
361 "Est ita nam duce te penitus stabilita per omnes
362 res modo nostra gradus, ut nunc ea cura supersit
363 - simplex illa - mihi grates qua solvere dignas
364 et possim et meritos tibi qua referamus honores,
365 quos tamen ante Deo summos debere fatemur.
366 Hinc tibi, summe Ducum, quem Juppiter optimus unum
367 rebus in his primum te jusserit esse ministrum
368 usque suum, Princeps, igitur tibi gratia tanta
369 per nos quanta potest agitur ; debemus eandem !
370 Nam modo qui possum grates, Federice, merenti
33
371 nunc tibi pro tanta dignas virtute referre ?
372 Cum modo non eadem quae quondam praemia dentur
373 invictis ducibus sed sit mutata per omnes
374 haec ratio populos, quae muneris ante fuisset
375 observata viris tradendi fortibus olim ;
376 hujus apud priscos nec jam modus exstitit unus,
377 sed fuit et varius, quo praemia certa dabantur
378 pro meritis : hinc usque sacros duxere triumphos
379 victores, quorum Bacchus fuit ante repertor ;
380 hinc populus multos vidit Romanus ovantes,
381 Postumius quibus ante fuit certissimus auctor
382 Tubertus, victis cum fortior ille Sabinis
383 vectus equo rediens patriam venisset in urbem ;
384 myrteus hinc honor effulsit ; tua laurea, Phoebe,
385 est data victori Crasso prius omnibus ipsi,
386 cum laetus Romam servis remeasset abactis.
387 "Quid memorem structas ingenti ex aere columnas ?
388 Quid tabulas, quid signa feram statuasque per artem
389 erectas, ducibus certissima praemia summis ?
390 Quid ponam sculptos insigni ex arte Colossos ?
391 Namque dies me deficiat si cuncta reponam,
392 est quibus ampla ducum virtus ornata priorum.
393 "Temporibus nostris ratio mutata sed omnis
394 est veterum, variosque modos sibi repperit usus
395 noster in ornandis ducibus, quos cum velit in te,
396 en, Florentinus servare, jubente Senatu
397 quae populus sanxit, statuit dare certa merenti
398 praemia, quo pateat cunctis quae mens animusque
399 sit suus, en, in te tam maxima facta gerentem.
400 "Ergo, cum populus longe meminisset Etruscus
401 quae duce Gradivo pulcherrima gesseris olim,
402 strenuus es postquam tu Martia castra secutus,
403 protinus hac meritum galea te donat equestri
404 vexilloque super variam cui rubra per artem
405 lilia funduntur spatio contexta sub albo,
406 omnibus aeternos pateat quo semper in annos
407 ingenti velut ipse tuo, Dux magne, periclo,
408 dum te nec propriae ratio tenet ulla salutis,
409 traxeris e summis paulo nos ante periclis,
410 armatus cives etiam tutatus inermes.
411 Rursus, cum pacem tranquillaque tempora nobis
412 sic dederis Latiis ut jam videare daturus
413 haec eadem, nedum Sullanis civibus, omnes
414 concordes animis faciendum duximus, ut te
415 civilem ad statum nunc invitemus et ipsas
416 civilesque magis curas studiumve quietum.
417 Nam scio non minus ex acri nos esse laturos
418 consilio fructus, hac sis quod in urbe daturus
419 tranquilla, quam militiae suscepimus olim :
420 quod tamen ut possis melius fecisse tuoque
421 consilio nostrum valeas ornare Senatum,
422 quas habites aedes semper tibi rite dabuntur.
423 "Haec non esse satis, Princeps, te digna putamus
424 praemia, virtuti nec convenientia tantae ;
425 sed nihil est habeat quod nunc Florentia majus
426 aut praestare queat quod nunc tibi summa merenti,
34
427 quam modo quod cunctos urbs haec tibi donat in annos :
428 intima corda quidem primum tibi tradimus ergo,
429 inde voluntates, animos, mentesque paratas
430 omnia ferre tibi dum spiritus hos regit artus
431 dumque muris stabunt Florentia moenia celsis !
432 Sic amor invitat nos ut faciamus et urget
433 tam novus ut queat hunc nullus minuisse virorum
434 in te, non fatum, non invidiosa vetustas.
435 Haec oculis, Princeps, si spectaremus, ut ipso
436 cernimus haec animo, velut haec quoque mente videmus,
437 non foret hic opus ut signis quodcunque lateret
438 pectore sub nostro nunc monstraremus et arte,
439 dum natura viam latebras aperiret in omnes,
440 tradita neve mihi provincia tanta fuisset
441 ut planum facerem tegitur quod mente sub ima,
442 sic ingens, nihil ut tandem cumulatius exstet,
443 usque adeo verbis ut si memorare velimus
444 quod latet intra nos manet aut quod mente repostum,
445 dicendi tantos nequeamus ferre labores."
446 Dixerat ; at, postquam finem dedit ore loquendi
447 Scala, magistratus gradibus quem summus ab altis
448 jusserat egregias Federici edicere laudes,
449 insequitur plaususque virum clangorque tubarum.
450 Consurgunt domini, simul et Sullana juventus
451 Sullanique patres, ac te comitantur euntem
452 ad portas urbis, populi subeunte corona,
453 undique perque vias dum corruit ille patentes
454 visendi studio : tanti facit ampla merentem
455 te bonus ille, viros tantum veneratur in omnes.
456 Hinc iter emensum patrius te suscipit orbis,
457 hinc Lucullani capiunt, Federice, Penates,
458 quos struis ut quondam populus Romanus in urbe,
459 dum Fortuna fuit, struxisse Palatia fertur.
460 Invises Musas illic veneratus amicas
461 laudibus innumeris graviter tua facta canentes,
462 ut decet has quibus et sedes, vir summe, dedisti
463 sedibus in patriis, decoris tibi ne quid abesset.
464 Illic ut Latii quondam cecinere poetae
465 Caesaris acta ducis, postquam domitaverat orbem,
466 sic te divino celebrabunt carmine vates,
467 en, Florentini ; nomen laudesque tuasque
468 protinus insigni referent, Federice, Camena.
469 Tu tamen, Urbinas, opera inter talia, Princeps,
470 hortatus reliquos scribes tua maxima facta,
471 facta cothurnato penitus referenda Maroni !
472 Rebus enim ut summis quas gesserat addidit amplas
473 ingenii dotes Caesar scripsitque quod olim
474 fecerat, egregia dicendi edoctus ab arte,
475 sic tu, cum rebus quas gesseris optimus armis
476 addideris studium quo sis meliora secutus
477 otia, nec desit tibi quod Natura creatrix
478 Tradidit ingenium quo Dux modo summe per artem
479 summa notare queas, referes tua gesta triumphis
480 digna novis, nulli cedens in honore priorum.
Recommended